PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber figure

Vatican, BAV, Pal. lat. 1414 · 29v

Facsimile

aliquis questionem de aliquo in eodem nato fecerit, bonitatem ex eodem magis quam malitiam indubitanter respondere poterit, quoniam propter varietatem planete varie fortune subiacentis variatur esse hominis in eodem nati, in aliis vero sedibus multo magis variatur.

Item si Luna in suis sedibus permanente aliquis de aliquo in eodem nato questionem fecerit, responderi indubitanter potest firmum et stabile esse, quoniam inde ex firmitate sedium hoc ei accidit. Si vero in aliis sedibus reperiatur, mutabilitas prenimia erit.

Similiter autem notandum est ac callide perspiciendum si aliquis fecerit questionem, Saturno surgente in quolibet 12 signorum, componatur figura artificialis et videatur quod signum evenerit in domo questionis. Deinde vero callide perspiciatur in domo egroti et in domo mortis et in domo captivationis et servitutis. Si vero Saturno in domo questionis morante, Iovem aut Venerem aut Lunam in domo servitutis invenias, quamvis Saturnus impius a planetis sit, tamen proficiscanti sic! in tali loco nil nocere poterit. Respiciendi sunt denique planete qui sibi sunt pii et qui impii in omnibus domibus.

Si autem impius a planetis in domo vite reperiatur, et in domo egroti pius appareat et aliquis ad aliquid agendum operam det, quamvis impius a planetis in domo vite sit, tamen ipse incipiens sine egrotatione in eodem opere permanebit, si vero in domo mortis contingit. Si autem in domo captivationis similiter eveniet.

In omnibus vero domibus prout queque habet prosperitatis sive adversitatis et sicut planete se habent pie aut impie, itaque diudicentur. Si autem aliquis alicui deesse quod sibi minus videatur, in libro planetarum requiratur secundum hoc quod Anaxagoras ibi disposuit.

Finitus est liber figure Ptolomei.