PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber figure

Vatican, BAV, Pal. lat. 1414 · 28v

Facsimile

tabilitas perfectum bonum simul retinere non potest.

Item si Lucifer in domo questionis appareat et Saturnus in domo querentis termini insistat, perditionem sive captivationem in via querenti demonstrat, quoniam Saturno in domo termini permanente nulla querenti prosperitas potest evenire. Si autem Lucifer in domo questionis appareat atque Iupiter in domo termini insistat, manifestum cum omnibus bonis omnia redundare et maxime ex muliere censum vel amorem acquirere. Si vero Lucifer in domo questionis appareat et Mars domo termini insistat, omnibus modis magnam pestilentiam querentis insinuat, quoniam contrarietas amborum omnem bonitatem excludit. Si autem Lucifer in domo questionis appareat atque Sol in domo termini insistat, malum querenti omnibus modis demonstrat, quoniam inter se omnibus modis discordant. Si etiam Lucifer in domo questionis appareat atque Mercurius in domo termini insistat, nec multam tristitiam nec multam alacritatem ostendit. Si vero Lucifer in domo questionis appareat et Luna in domo termini insistat, bonum ostendit mutabile, quoniam levitas utriusque mutabilitatem ostendit.

Similiter autem si in domo questionis Mercurius appareat et Saturnus in domo termini insistat, malitiam festinam querentis ostendit. Jupiter is missing Si vero Mercurius in domo questionis appareat et Mars in domo termini insistat, ruinam mortis sive captionem querentis ostendit, quoniam malitia Martis intemperantiam modis omnibus insinuat. Si vero Mercurius in domo questionis appareat et Sol in domo termini insistat, adinvicem prosperitatem, adinvicem adversitatem querentis ostendit, quoniam Mercurius subinclinat se Soli et econverso vicem retinet. Si autem Mercurius in domo questionis appareat et Lucifer in domo termini insistat, omnibus modis tribulationem ostendit querentis, quoniam Lucifer atque Mercurius numquam concordes reperiuntur. Si autem Mercurius in domo questionis appareat, et Luna in domo termini insistat, nec magnam prosperitatem nec magnam adversitatem querentis ostendit, quoniam Luna et Mercurius nec cum magna affinitate coniunguntur nec cum magna malitia disiunguntur.

Similiter autem si Luna in domo questionis appareat et Saturnus in domo termini insistat, duritiam cum amissione sensus querentis ostendit. In omnibus pene malum ostendit. Si autem Luna in domo questionis appareat atque Iupiter in domo termini insistat, omnibus modis bonum ostendit quoniam bonitas Iovis omnibus reperitur largiflua. Si vero Luna in domo questionis appareat et Mars in domo termini insistat, non omnino malitam querentis demonstrat, quoniam dum Luna in propriis sedibus moratur placide Martem requirit, set si alibi Luna moretur, Martis malitia omnibus modis bonum destruit. Si autem Luna in domo questionis permaneat et Sol in domo termini insistat, bonum sed cum aliqua tribulatione demonstrat, quoniam austeritas Solis in omni loco aliquam tribulationem infert. Si vero Luna in domo questionis appareat et Lucifer in domo termini insistat, omnia in commune pacata reperiuntur,