PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Pseudo-Ptolemy, Liber figure Vatican, BAV, Pal. lat. 1414

transcribed by Charles Burnett

How to cite this transcription?

This transcription is based on the unique witness, MS Vatican, BAV, Pal. lat. 1414, s. XIII, f. 27ra-29vb, and follows the Project’s transcription guidelines.

Cum omnibus directe intuentibus constet esse necessarium aliquid in astronomica arte prevalere, ut tanti operis sine magno labore fructum posse assequi, quatinus insudendum sit recte cognoscetur. Est autem non minima pars tante artis cum ad plenum figura magno labore atque industria totius astronomice artis ingenti necessitate composite ordinata proculdubio reperiatur. Si aliquis in iudicio totius artis aliquid nosse desideret quoadusque ad effectum iudicandi perfecte perveniat, necesse est ut figuram ordinare cognoscat ut per domos et signa et planetas ordinare figuram queat ordinate et enim iudicare prevalet tibi ad plenum hoc patet.

Quapropter, omni superbia remota ac temulenta invidia repulsa, dato studio cum omni delectatione animi ea que dicenda sunt dilucide inquirantur ut recte cognoscantur. Nemini etenim possibile est aliquid recte perfecte cognoscere nisi industria et magna delectatione inquiratur. Idcirco delectabiliter invidia repulsa dulcissime inquirendi operam studio dari concedet quatinus que cognoscenda sunt recte ac perfecte pateant. Nemini enim frustra adesse debet si figure communis atque artificialis perfecta cognitio habeatur.

Est autem figura alia communis, alia artificialis. Communis est illa que communiter distribuitur secundum omnem distributionem signorum, domorum et planetarum recto et principali ordine ordinatarum. Incipiens enim figura communis distribuitur hoc modo. In capite vero figure ponatur domus vite, in eadem domo collocatur Aries atque planeta Saturnus. In secunda vero scena domus acquisitionis ponuntur atque in eadem signum Tauri et planeta Iupiter apponuntur. In tertia vero domus fratris apponitur et in eadem signum Geminorum atque planeta Mars. In quarta vero domus patris ponitur atque signum Cancri et planeta Sol. In quinta domus filii atque signum Leonis et planeta Lucifer. In sexta domus egroti atque signum Virginis et planeta Mercurius. In septima domus coniugis atque signum Libre et planeta Luna. In octava domus mortis atque signum Scorpionis et planeta Saturnus assignatur. In nona domus vie atque signum Sagittarii et planeta Iupiter. In decima domus senioris atque signum Capricorni et planeta Mars. In undecima domus fortune et amicorum atque signum Aquarii et Sol planeta. In duodecima domus servorum et animalium atque signum Piscis et planeta Lucifer.

detail

Hec autem figura communis dicitur eo quod communiter ad omnia iudicia que secundum artificialem figuram constituuntur se equaliter habet.

Similiter autem notandum de figura artificiali quomodo constituatur. Est autem figura artificialis dicta eo quod cotidie artificium secundum iudicium figure plenarie cognoscatur. Est itaque figura instituenda sic. Si vero aliquis venerit ad interrogandum de aliqua re, constituatur figura ad modum communis figure et videat in quo signo Sol permaneat, atque in quo signo Luna insistat et in eodem signo quem planetam hora advenientis optineat.

Deinde vero sicut in communi figura signum illud apponitur, similiter in artificiali in eadem scena ponatur atque insimul Sol et questio et planeta ponantur. Hic autem concedatur domus vite. Tunc vero ab hac scena incipiens atque ab hoc signo figure, per omnes alias scenas recto ordine domos, signa atque planetas attribuendo. Denique vero requiratur ubi sit terminus questionis et quod signum ibi apparet et quis planeta ibi insistat et postea considerandum quis sit planeta questionis et quomodo se habeat cum planeta qui in termino questionis reperietur, utrum in summa et perfecta amicitia se conpetenter requirant an non. Si vero in tali concordia planeta termini atque planeta questionis reperiantur, de omni re pro qua questio agitur prospere eveniet. Verbi gratia, ut si Iovem in questione esse contingat in querente vero Luciferum vel econverso.

Habet conspiciendum est qui planete sint in unaquaque domorum prospere an adverse querenti, concordantia vel discordantia inter se, ad quid respondeant vel quid operentur querenti boni vel mali. Simili modo considerandum est ex eodem iudicio in figura communi quis planeta eveniat in domo questionis et quis in domo termini, utrum se habeant prospere an adverse querenti, concordantes vel discordantes inter se et illos qui in communi figura reperiuntur. Quod si concordantes inter se omnibus modis, iudicium bonum aderit. Si vero planete impii reperiantur, iudicium malum est nullus dubitet. Verbi gratia, ut si inquirente sit Mars et in termino questionis Iupiter appareat.

Notandum vero est quod, si aliquis voluerit adire dominum et venerit ad magistrum artis et quesierit quid sibi debeat evenire, primum videat que hora sit, prima an secunda an tertia vel alia. Deinde prevideat quis planeta hore insistat. Hoc cognito, constituat figuram in nomine eius qui questionem facit et signum in quo moratur Luna, et Solem et planetam et questionem in eadem domo in qua signum illud in figura communi reperietur, et ibi omnia insimul apponat, et ipsa erit domus questionis. Tunc vero requiratur quantum distet ab eadem domo domus termini et videat quis planeta ibi adiaceat. Deinde requirat quam amicitiam habeant inter se planeta questionis et planeta termini. Et si inter se amicitiam planete habuerint, firmum erit quod querit. Tunc vero requirat communem figuram in eisdem domibus et videat qui planete ibi fuerint, et si amicabiles erunt confirmant quod querit.

Item considerare oportet que signa inerunt eisdem domibus, utrum sint sedilia et hospitia planetarum an contraria ipsis. Quod si hospitia planetarum fuerint, magnam hubertatem in iudicio totius boni denuntiant. Si vero contraria reperiantur, quamvis alibi iudicium bonum sit, bonitas iudicii minoratur propter discordantia signa. Verbi gratia, ut si Iovem in questione esse contingat atque Cancrum aut Capricornum ibidem inveniat, Luciferum autem in termino questionis atque Virginem aut Geminos ibidem reperiat.

Si vero in domo questionis pius planeta cum aliquo suorum sedilium appareat, et in domo termini planeta contrarius illi insistat, quamvis sit bonitas inceptui, tamen malus finis inde subsequitur. Verbi gratia, ut si Iovem in questione reperias, Martem vero in termino questionis vel econverso. Si autem in termino questionis atque in domo questionis impii planete surgunt, omnibus modis malum querentis ostenditur.

Est etiam notandum de diversitate planetarum qui habent in figura unusquisque secundum proprietatem suiipsius. Si vero Iupiter in questione appareat, Saturno in termino questionis apparente, malam vitam querentis ostendit, proprie cum amissione census. Si autem Iupiter sit in domo questionis, Marte in termino questionis apparente, mortem seu capitivitatem querentis denuntiat cum amissione sensus. Si Iupiter sit in questione atque in termino questionis Solem esse contingat, egrotationem vel mortem ex egrotatione querentis designat. Venus is missing Si vero Iupiter sit in domo questionis atque Mercurium in termino questionis esse contingat, nisi concordantia sedilia insint, amissionem sensus ex placito querenti demonstrat. The Moon is missing

Item autem notandum quod, si Saturnus in questione appareat atque Iupiter in termino questionis insistat, non malam vitam, sed sensus Corr. in census MS amissionem ostendit. Si autem Saturnus sit in questione, Marte in termino questionis apparente, si propter bellum homo venerit, bonum finem belli vel victoriam querenti demonstrat. Si autem Saturnus sit in domo questionis, Sole in termino questionis apparente, malam vitam atque egrotationem ad mortem omnibus modis ostendit. Si autem Saturno in domo questione permanente, Luciferum in domo termini invenias, malam vitam et amissionem census propter mulierem ostendit. Si vero Saturnus sit in domo questionis, Mercurio in domo termini permanente, malam vitam cum amissione census ex aliquo placito querenti demonstrat. Si autem Saturnus sit in questione et Luna in termino questionis appareat, malam vitam et quandoque dampnum quandoque lucrum ostendit.

Item si Martem in domo questionis esse contingat et Saturnus in domo termini appareat, procurationem captionis aut mortem in proditione factam cum mala vita et sine deliberatione ostendit. Si vero Mars sit in questione et Iupiter in domo termini appareat, malam vitam et census amissionem omnibus modis per vim ostendit. Si autem Mars sit in questione, Sol quoque in domo termini appareat, infirmitatem ex aliqua vi illatam querenti demonstrat. Si vero Marte in domo questionis permanente Luciferum in domo termini esse contingat, amissionem propter mulierem querenti ostendit. Mercury is missing Si autem Mars in domo questionis appareat atque Luna in domo termini existat, malum indubitanter querenti demonstrat.

Item si Sol in domo questionis apparuerit atque Saturnus in domo termini insit, egrotationem cum nimio fervore et acutissimo ostendit. Si vero Sol in domo questionis apparuerit atque Iupiter in domo termini insistat, primitus tribulationem postea census amissionem ostendit. Si autem Sol in domo questionis inest et Mars in domo termini insistat, quamvis austeritatem denuntiet, tamen si in ultimitate puncti hore sit, bonum denuntiat, nec tamen perfectum bonum dici debet, quia cum aliqua tribulatione reperietur. Si vero Sol in domo questionis appareat, et sit Lucifer in domo termini, tribulationem et amissionem propter mulierem advenienti querenti demonstrat. Si autem Sol in questione sit et Mercurius in domo termini, si sit in descensu, Sol prosperitatem cum honore demonstrat, sed ad tempus, quoniam planetarum austeritas bonum perfectum aufert. Si vero Sol in domo questionis appareat et Luna sit in domo termini, bonum leve atque mutabile querenti demonstratur, quoniam Solis austeritas atque Lune mutabilitas perfectum bonum simul retinere non potest.

Item si Lucifer in domo questionis appareat et Saturnus in domo querentis termini insistat, perditionem sive captivationem in via querenti demonstrat, quoniam Saturno in domo termini permanente nulla querenti prosperitas potest evenire. Si autem Lucifer in domo questionis appareat atque Iupiter in domo termini insistat, manifestum cum omnibus bonis omnia redundare et maxime ex muliere censum vel amorem acquirere. Si vero Lucifer in domo questionis appareat et Mars domo termini insistat, omnibus modis magnam pestilentiam querentis insinuat, quoniam contrarietas amborum omnem bonitatem excludit. Si autem Lucifer in domo questionis appareat atque Sol in domo termini insistat, malum querenti omnibus modis demonstrat, quoniam inter se omnibus modis discordant. Si etiam Lucifer in domo questionis appareat atque Mercurius in domo termini insistat, nec multam tristitiam nec multam alacritatem ostendit. Si vero Lucifer in domo questionis appareat et Luna in domo termini insistat, bonum ostendit mutabile, quoniam levitas utriusque mutabilitatem ostendit.

Similiter autem si in domo questionis Mercurius appareat et Saturnus in domo termini insistat, malitiam festinam querentis ostendit. Jupiter is missing Si vero Mercurius in domo questionis appareat et Mars in domo termini insistat, ruinam mortis sive captionem querentis ostendit, quoniam malitia Martis intemperantiam modis omnibus insinuat. Si vero Mercurius in domo questionis appareat et Sol in domo termini insistat, adinvicem prosperitatem, adinvicem adversitatem querentis ostendit, quoniam Mercurius subinclinat se Soli et econverso vicem retinet. Si autem Mercurius in domo questionis appareat et Lucifer in domo termini insistat, omnibus modis tribulationem ostendit querentis, quoniam Lucifer atque Mercurius numquam concordes reperiuntur. Si autem Mercurius in domo questionis appareat, et Luna in domo termini insistat, nec magnam prosperitatem nec magnam adversitatem querentis ostendit, quoniam Luna et Mercurius nec cum magna affinitate coniunguntur nec cum magna malitia disiunguntur.

Similiter autem si Luna in domo questionis appareat et Saturnus in domo termini insistat, duritiam cum amissione sensus querentis ostendit. In omnibus pene malum ostendit. Si autem Luna in domo questionis appareat atque Iupiter in domo termini insistat, omnibus modis bonum ostendit quoniam bonitas Iovis omnibus reperitur largiflua. Si vero Luna in domo questionis appareat et Mars in domo termini insistat, non omnino malitam querentis demonstrat, quoniam dum Luna in propriis sedibus moratur placide Martem requirit, set si alibi Luna moretur, Martis malitia omnibus modis bonum destruit. Si autem Luna in domo questionis permaneat et Sol in domo termini insistat, bonum sed cum aliqua tribulatione demonstrat, quoniam austeritas Solis in omni loco aliquam tribulationem infert. Si vero Luna in domo questionis appareat et Lucifer in domo termini insistat, omnia in commune pacata reperiuntur, quoniam bonitas Luciferi dubietatem Lune aufert. Si autem Luna in domo questionis appareat et Mercurius in domo termini insistat, bonum atque malum in commune querentis ostendit, quoniam Mercurius et Luna nec ad bonum nec ad malum separatim se habent.

Notandum est quod eidem planete in domo questionis et in domo termini reperiuntur. Quapropter quid inter se convenienter convenienter] uncertain reading diiudicent competenter cognoscimus. Si autem Saturnus in domo questionis insistat et in domo termini, mortem cum magna austeritate ostendit. Si autem Iupiter in domo questionis et in domo termini appareat, cum magna ubertate et sensus acquisitione bonum querentis demonstrat, quoniam bonitas planete in se geminata, magnam exuberantiam boni sine modo demonstrat. Si autem Martem in domo questionis et in domo termini esse contingat, mortem sive mortalem captionem omnibus modis ostendit, quoniam malitia Martis geminata fere omnes modos malitie superat. Cum autem Sol in domo questionis et in domo termini existat, in iudicio tali semper malitia bonitatem superat, quoniam austeritas planete geminata malitiam superare bonitatem ostendit. Si vero Lucifer in domo questionis et in domo termini existat, omnibus modis bonum nuntiat, quoniam duplicatio eiusdem geminatam letitiam ostendit. Si autem Mercurius in domo questionis et in domo termini insistat, semper bonitas malitiam superat, quoniam Mercurius in se ipso magis habet se ad bonum quam ad malum. Si autem Luna in domo questionis et in domo termini appareat, bonum significat, sed mutabile, quoniam Luna in se ipsa levis atque mutabilis existat.

Item autem notandum est quod si planete in suis propriis sedibus concordanter permaneant, aliter significare habent quam cum alibi morantur. Nam, si Saturnus in propriis sedibus moratur et aliquis fecerit questionem de aliquo in eadem hora nato, perfecte respondere potes bonum ei evenire, sed gravis erit et tardus in loquendo. De aliis vero rebus facta questione non erit ita gravis Saturnus ac si in aliis sedibus moraretur.

Si vero Iove in propriis sedibus morante, aliquis fecerit questionem de aliquo nato, in eodem indubitanter respondere poterit quod omnibus modis vehementer dubitabitur. Si vero aliis sedibus inerit, eveniet ei bonum, sed ita plene nequaquam.

Si autem Marte propriis sedibus permanente aliquis fecerit questionem de aliquo in eodem nato, absque dubio respondere poterit fortissimum virum ac bellatorem futurum adesse. In aliis vero sedibus non ita sed asperum et malum atque multis artibus malis imbutum.

Quod si Sole morante in propriis sedibus quisque de aliquo in eodem nato questionem fecerit, non dubium est illum formosum et sapientissimum virum futurum esse, sed non ita de aliis sedibus, quoniam discors atque pessimus invenietur.

Si vero Lucifero in suis sedibus permanente de aliquo in eodem nato questionem aliquis fecerit, sine dubio respondere poterit omnibus bonis atque magna pulcritudine necnon et omni bonitate redundare. Dum vero in aliis sedibus permanserit, non ita eveniet sed fortune varie subcumbet, quoniam alteratio sedium multum ei aufert.

Similiter autem si Mercurio in propriis sedibus permanente aliquis questionem de aliquo in eodem nato fecerit, bonitatem ex eodem magis quam malitiam indubitanter respondere poterit, quoniam propter varietatem planete varie fortune subiacentis variatur esse hominis in eodem nati, in aliis vero sedibus multo magis variatur.

Item si Luna in suis sedibus permanente aliquis de aliquo in eodem nato questionem fecerit, responderi indubitanter potest firmum et stabile esse, quoniam inde ex firmitate sedium hoc ei accidit. Si vero in aliis sedibus reperiatur, mutabilitas prenimia erit.

Similiter autem notandum est ac callide perspiciendum si aliquis fecerit questionem, Saturno surgente in quolibet 12 signorum, componatur figura artificialis et videatur quod signum evenerit in domo questionis. Deinde vero callide perspiciatur in domo egroti et in domo mortis et in domo captivationis et servitutis. Si vero Saturno in domo questionis morante, Iovem aut Venerem aut Lunam in domo servitutis invenias, quamvis Saturnus impius a planetis sit, tamen proficiscanti sic! in tali loco nil nocere poterit. Respiciendi sunt denique planete qui sibi sunt pii et qui impii in omnibus domibus.

Si autem impius a planetis in domo vite reperiatur, et in domo egroti pius appareat et aliquis ad aliquid agendum operam det, quamvis impius a planetis in domo vite sit, tamen ipse incipiens sine egrotatione in eodem opere permanebit, si vero in domo mortis contingit. Si autem in domo captivationis similiter eveniet.

In omnibus vero domibus prout queque habet prosperitatis sive adversitatis et sicut planete se habent pie aut impie, itaque diudicentur. Si autem aliquis alicui deesse quod sibi minus videatur, in libro planetarum requiratur secundum hoc quod Anaxagoras ibi disposuit.

Finitus est liber figure Ptolomei.