PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 105r

Facsimile
longitudinis alhileg divisa longitudinem suam a medio celo constituit. Quod de sex subtractum, que est orientis a medio celo longitudinem metitur. Nam quod sit relictum, longitudinem ab occidente insinuat. Item horis istis in partes horarum alhileg deductis deductis] sup. l., add. vel corr. in multiplicitis M (other hand). Cf. V1, f. 66vr: Item hore iste in partes horarum alileg multiplicentur, quod inde procedit gradus alhileg ad partem occidentis applica[t] applicat] applica V, pro singulis gradibus annos habens.
Tetragonum vero vero] iter, then del. V1 aut exagonum aut trigonum stelle in gradu cardinis existentis sic requires. Quantum est inter iuweresed et eius ascendens accipies, eiusque medium minori eorum addatur, ibique exagonus, tetragonus reperitur. Alileg quoque cum infortunato existente differentia iuweresed cardinis terre et iuweresed infortunati notetur. Postea partes horarum oppositi gradus infortunati in alileg a cardine multiplicentur et hoc de illo minue. Quod relinquitur, annos habe. Amplius alileg inter secundum et quartum, infortunium /V1, 66v/ vero eius radii in eadem quarta et ad ipsum illud vis ducere, a cardine terre acceptum servabis. Deinde preterito circulo gradus infortunii rectum circulum medii celi detrahe et reliquum observa. Et partes horarum gradus infortunii in VI multiplicentur et hoc de illo minue et reliquum observa. Amplius partes horarum oppositi infortunii in longitudinem alileg ab ascendente multiplicentur et hoc de illo minuatur et quot relinquentur gradus, tot annos constitues. Amplius alileg inter ascendens et medium celum, infortunium vero aut aut] corr. ex et V1 eius radii in eadem quarta, rectum circulum cardinis terre de recto circulo infortunati minue. Iterum partes horarum oppositi gradus infortunati in VI multiplicentur et hoc de illo minue et quod reliquum est observa. Post hec alileg longitudo a cardine ascendentis in partes horarum gradus infortunii multiplicentur Multiplicentur should probably be corrected into multiplicetur et per singulis gradibus annos. Amplius alileg alileg] corr. ex alig V1 si in undecimo existat, converso convenit ordine fieri, quoniam sunt he quarte descendentes, relique vero ascendentes. Alileg quoque et iuweresed medii celi in differentiam iuweresed alileg dividatur et hec est longitudo ipsius a medio celo. Quod de sex subtractum, que est longitudo ascendentis a medio celo metitur; quod relinquitur, longitudine ab occidente conficit. Item hore iste in partes horarum alileg multiplicentur et quod inde provenerit tunc gradus alileg ad partem occidentis applica et pro singulis gradibus annos habe.
Quicquid autem de vita superius dictum est nullum fortuniorum augmentum sive ⟨infortuniorum⟩ infortuniorum] V diminutionem recipit. Unde quid fortunii adiciant aut ab infortuniis detrahatur consequenter hoc investigabis ordine. Fortunium itaque cum alhileg obtinens quartam, si inter alhileg et VII consistat aut radios suos in eadem dirigat loca, incrementum largitur. Nam et infortunium ibidem existens aut radios suos, ut predictum est, dirigens detrimentum prestat. Ad hoc etiam quotiens utrumque suos dirigat radios, eorum loca subtus terram aut supra notare convenit. Non minus quoque ipsius longitudo ab occidentis cardine notanda, cuius augmentum sive diminutio ad alhileg pertinent. Deinceps quidem, latitudine oppositi gradus stelle in XII divisa, gradus et puncta qui inde provenient in stelle longitudinem ab occidente multiplicandi erunt. Quantum enim inde colligitur, tantumdem fortunata adiciunt, sed non minus ab infortunio detrahitur, pro gradibus tamen annos generaliter assumes. Rursum stelle sub sub] iter, then del., add. et del. ste M terra latentis, que videlicet addit aut derogat, longitudo ab occidente notanda occurrit, partibus etiam horarum gradus stelle in XII divisis, quod inde procedit in predictam longitudinem dividendum. Nam et talis est ipsius stelle ad alhileg additio sive potius detrimentum. Pars demum fortune sive Sol aut Luna aut conventus vel oppositio aut potius pars ipsa quam transferre querimus in nono nono] decimo V reperta converso quam diximus ordinari postulat. Non minus quoque additamentum vel diminutio stelle iuxta ipsius respectum vel radios et pro modo se habendi in eadem quarta semper disponenda erit.
Quicquid autem de vita supradictum est, absque fortunatorum augmento sive diminutione dictum est. Quid autem fortunium addat aut ab infortunatis detrahatur hoc investigabis ordine. Infortunium Infortinium should probably be corrected into fortunium quoque cum alileg eandem obtinens quartam, si inter alileg et cardinem septimum consistat aut radios suos in eadem dirigat loca, addit. Infortunium ibidem existens aut radios suos, ut predictum est, dirigens minuit. Si autem fortunata et infortunati suos dimittunt radios, eorum loca subtus terram aut supra notanda. Ipsius longitudo ab occidentis cardine, cuius additamentum sive diminutio ad alileg cognita servetur. Deinde iuweresed oppositi oppositi] opperet V1 gradus stelle in XII dividatur, gradus etiam et puncta qui inde provenient stelle longitudinem ab occidente multiplicari debent. Et quan/V1, 67r/tum inde colligetur, fortunata addit, sed tamdem ab infortunio detrahitur, semper pro gradibus annos. Quod autem addit aut detrahit stella sub terra existens, ipsius longitudo ab occidente notetur. Partes etiam horarum gradus stelle in XII dividantur et quod inde fiet in predictam longitudinem multiplicetur. Hec enim est ipsius stelle additamentum ad alileg sive diminutio. Partes deinde fortune aut Sol aut Luna aut conventus aut oppositio aut pars querimus ducem in XXIXno reperta converso quem diximus ordine cotidie deducantur. Additamentum etiam sive diminutio stelle secundum ipsius respectum aut radios, etiam pro modo se habendi in eadem quarta semper deponitur.
Sequitur ipsius alhileg quod vitam prescidit et terminat apta et conveniens translatio. Notandum ergo quod in omnibus alhileg locis, precipue in nono, [et] et] om. V hec vitam termina⟨n⟩t terminant] BV, sed et augmentum vel diminutio non aliter quam supradiximus se habet. Sol itaque in conventu vel oppositione et etiam tetragono vitam resecat. In trigono quidem aut exagono si terminum infortuniorum possideat, similiter. Item Sol in primordio nativitatis corruptus, ex quibuslibet locis ab alhileg applicans vitam eque dirimit. Mundus quoque in conventu aut oppositione fit hoc modo. Amplius Saturnus et Mars cum Sole idem operantur Preterea alhilegi alhilegi] alhileg B omnes sive duces, potissimum Luna ascendenti applicans vel si gradus orientis Lune corpori iungatur, idem efficit. Gradus itidem conventus aut oppositionis, sed et Caput Draconis et Cauda, si alicui eorum alhileg sit applicatio, vitam omnino dissolvit. Non minus quoque gradus exagoni a Sole et Luna itidem in hora nativitatis existente, dum ad eam alhileg alhileg] alihileg, corr. ex M sit applicatio, vitam eque dirimit. Nichil enim adeo adeo] corr. ex adheo M noxium humane vite, quemadmodum Luna orienti applicans, sed etiam orientis gradus lunari gradui accedens; utrinque enim mors infesta procedit, nam aplicationum altera alteri adversatur utrinque... adversatur] i. m. M. Sol itaque testante Tholomeo voluminis actore secundario post Lunam alhilegie significationis vicem de nocte sortitur. Est enim impossibile Solem de nocte ea quinque loca alhileg dedicata dedicata] corr. ex dicata M (perhaps other hand) possidere, sed potius in eorum oppositis roboratus prescriptum minus suscipit. Sunt enim hec: oriens, trigonus, tetragonus, pentagonus et VII, sicut est cardo post V partes detractas. Loca etiam augmento stellarum et diminutioni apta idem describit Tholomeus. Mercurius enim cum addentibus addit, detrahentibus sociatus aufert, in utrorumque videlicet respectu vel domo. Rursum eandem ipsam stellam alchochode alchochode] alcocode B; alcochode V diiudicans diiudicans] add. sup. l. ipse Ptholomeus M (other hand). Cf. V1, f. 67r: Idem etiam Ptolomeus illam stellam alchothode dicit que fortiora loca aut plurima obtinebit testimonia, nullum allileg ascribens testimonium que loca fortiora aut plurima obtinebit testimonia, nullum tamen ascribens testimonium. Partes autem que inter stellam et gradum orientis locum vendicant in ascendente fortiores esse et idem asserit. Stella rursum que V gradibus oriens antecedit in ascendente vim atque efficaciam maiorem possidet et in alhilegie dignitatis obtentu libera et utilis esse perhibetur. Nam et post oriens inter ipsius gradum et secundi partem locata, V gradibus detractis, reliquum ascendentis respectu fortius esse iudico. Et que ibidem stella moratur, in ascendente fortior. Nam et hic ordinationis modus in XII domibus observandus erit. In primo etiam huius voluminis libro singulis stellis secundum terminos que de signis vendicat annos attribuit, sed quid specialiter unaqueque possideat nullo loco discernit.
Sequitur quomodo alileg que vitam precidit sive terminat apte transferatur. In omnibus enim alileg locis, precipue in nono nono] corr. ex decimo V1, hec terminant vitam, augmentum etiam stelle sive diminutio non aliter quam supradiximus se habet. Sol itaque in conventu et oppositione et tetragono vitam terminat. In trigono quoque aut exagono si terminum infortunatorum obtineat, similiter. Item Sol in principio nativitatis corruptus et ex omnibus locis ad alhileg se applicans vitam precidit. Mundus quoque cum conventu aut oppositione, similiter. Amplius Saturnus et Mars cum Sole vitam terminant. Preterea alileg equos sive duces et maxime Luna ascendente se applicans vel si gradus asccendentis corpori Lune iungatur, terminatur. Gradus itidem conventus aut oppositionis et Caput Draconis et Cauda, sicut aliqua earum alileg se applicet, aufert. Nichil enim adeo aufert aut nocet, sicut et Luna si ascedenti se applicet aut gradus ascendentis gradui Lune; ex utraque enim parte mors, harum namque applicationum altera alteri adversatur. Sol itaque teste Ptolomeo secundario post Lunam de nocte efficitur. Videlicet, ascendens, trigonus, tetragonus, V et VII, sicut est cardo post V partes detractas. Loca etiam in quibus stella addit aut diminuit describit idem Ptolomeus. Mercurius quoque cum addentibus existens addit, cum detrahentibus aufert, et hoc videlicet velle cum infortunatis Infortunatis should probably be corrected into fortunatis aut in eorum domo vel respectu confert, cum infortunatis vero aut in eorum respectu vel domo minuit. Idem etiam Ptolomeus illam stellam alchothode dicit que fortiora loca aut /V1, 67v/ plurima obtinebit testimonia, nullum allileg ascribens testimonium. Partes quoque inter stellam et gradum ascendentis existentes fortiores esse in ascendente confirmat. Stella stella] corr. ex sstella V1 etiam sicut ipse testatur que V gradibus ascendens precedit, in ascendente fortior et in alileg libera et utilis esse perhibetur. Post ascendens quoque inter ipsius ascendentis gradum et secundi partem reperta, V gradibus detractis, reliquum in ascendente fortius esse reperitur. Stella vero ibidem existens in ascendente fortior. Et hoc modo in XII domibus in primo quoque libro omnibus secundum earum terminos in signis annos attribuit, si quid singulariter unaqueque habeat nullo modo discernit.

⟨III.12⟩ ⟨De statu corporis et forma et complexione⟩

⟨C⟩orporis Corporis] V quidem negotia ⟨principaliter⟩ principaliter] VV1 anima moderatur. Corpus enim grossum et hebes, anima vero subtilis et quasi efficiens quedam ⟨causa⟩ causa] VV1; M; cauima or cauisa B et moderatrix dici potest. Huius etiam in coitu maris et finem finem] femine BVV1, dum sperma videlicet matrici commendatur, Tholomeus creationem asserit. Corpus deinde ingrediens et huic admixta que ipsi⟨u⟩s ipsius] VV1 sunt in utero et post egressum precipue administrat. Unde ex ipsius, ut supradictum est, quasi efficientibus causis quedam corporis accidentia tali poterunt ratione perpendi.

In nativitate itaque domino ascendentis notato Sol etiam et Luna, conventus quoque et oppositio nativitatem precedens, pars et⟨iam⟩ etiam] VV1 fortune non minori consideratione videntur indigere. Ad hoc autem V V] add. et del. en M erraticarum que plurima obtinebit testimonia et que maiori⟨s⟩ maioris] V dignitatis obtentu in predictis locis ditatur, ipsa merito ducatum usurpat. Hec hec] nec V; non V1 minus quoque tam stelle natura quam que nec minus quoque tam stelle natura quam que] non minus qulque stelle quam. loci ipsius natura que V1 de fixarum numero eiusdem ascensum comitetur inquirendum erit. Horum enim omnium consideratio consideratio] add. et del. erit M iudicium sine ambiguitate declarat.

Saturnus igitur nativitatis ducatum vendicans et ipse orientalis eum qui nascitur rubicundum, modestum, fortem, capillo nigro, sed crispo, pectus pilosum pilosum] add. et del. i M, oculos mediocres, stature aptitudinem, humidum et frigidum, videlicet fleumaticum, occidentalis autem tenuem, macilentum, subrubeum, oculorum pupillas nigras, capillos similiter nigros et lenes, siccum