PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 125v

Facsimile

uno modo. Unde in quibusdam partibus facilius ab influxibus alteratur celestibus, in quibusdam difficilius. Propter hoc grave est intelligere apparatum qui est in ea. Non tamen convenit pro toto eo quod de hoc accidit ut dimittamus inspicere in rebus que de hac scientia sciri possunt. Non enim propter parvum errorem debemus deviare a magno proficuo quod possumus habere possumus habere] inv. I ex hac doctrina. Verum tamen propter difficultatem huius scientie plerique in ea inspicere non curant, quoniam multi homines mendaces faciunt res que sunt ad intelligendum graves. Et sunt ex eis qui sic ad magnam devenerunt devenerunt] pervenerunt I cecitatem quod primam harum dicunt dicunt] om. I mendacem et alii qui, secundam vituperantes, easdem et tales vituperant res multas valde bonas et magis profectus profectus] perfectas I in philosophia quia grave est eis intelligere. Unde, superbia inflati, ignorantiam ipsorum, ingenii debilitatem et pigritiam pigritiam] pigritiem I excusare cupientes, rem quam de facili intelligere non possunt vituperant et dicunt esse non posse aliquo modo modo] pacto I et quod nullus sit qui attingere possit eam. Alii vero in quibus magis vigent vires intellective concedunt huius scientie possibilitatem. Tamen, quia est valde difficilis et pauci possunt intelligere, non inspiciunt in proposito huius scientie, dicunt enim quod homo non debet se occupare cum re difficili. Ptholomeus vero, cuius ego sum interpres, curavit ut breviter daret intelligi quantum pronosticationis homo attingere potest potest] posset I de hac scientia et quantum est proficuum quod est in ea. Et in primis primis] ipsis I demonstratur quantum est illud quod de hac scientia potest homo attingere. potest homo attingere] homo attingere possit I

〈I.2〉 Capitulum secundum in demonstrando quod prenosticatio accepta de iudiciis astronomie est res quam homo potest attingere et quantum est illud quod homo potest attingere Title om. I

Propositio famosa: Substantia nobilis, nobilis] mobilis I scilicet corpus celeste, virtutem habet cognitam cognitam] cognitivam I que descendit ad omnia que sunt supra terram, movens et mutans ea. Que quidem virtus per levia duo elementa hiis ministratur inferioribus. Quare et ipsa motus sui et virtute corporis nobilis nobilis] mobilis I eis communicata immutant res quas comprehendunt, sicut est terra, aqua et res omnes que in eis eis] sunt add. I de vehetabilibus et animalibus. Hec propositio est vera res, certa et omnibus manifesta, nichilominus aliquot probabitur rationibus. Prima est Sol: Cum aere operatur in rebus omnibus existentibus in terra, probatur, nam Sol per accessum suum et recessum anni tempora distinguit, in quibus notabilis etiam etiam] quo add. I ad sensum in rebus mundanis percipitur variatio, quare patet intentum. Et non solum operatio solaris deprehenditur ex mutationibus que sunt per tempora anni, sicut est generatio animalium, fructificatio arborum et recensie recensie] cetere I aquarum et aliorum corporum mutationes, sed etiam propter revolutionem diurnam, revolutionem diurnam] resolutionem divinam I ubi partes diei qualitative alterantur ex diversa Solis ad terram habitudine. habitudine] habitudinem I Similiter veritas predicte propositionis ex operationibus Lune sufficienter cognoscitur quia ipsa, terre cum sit propinquior inter cetera sidera dempto Sole, evidentius virtutem suam inferioribus communicat. Quare multis animatis et inanimatis et inanimatis] om. I manifeste conferuntur mutationes ex diversa habitudine eius ad Solem et ad terram, ut apparet in plerisque plerisque] plerumque I hominum quorum passiones et notabiles notabiles] naturales I mutationes in novilunio innovantur. innovantur] renovantur I Excessus etiam rivorum et decrementa secundum mutationem Lune eveniunt. Maria quoque in eius ortu et occasu alterantur, vegitabilia etiam et animalia in toto vel in parte in ipsius augmento vel diminutione crementum vel decrementum ineunt ,et cursus planetarum et stellarum fixarum operantur res diversas et propter mutationem illorum mutantur res omnes que sunt supra terram, licet illa illa] mutatio add. I sit minus nota volgo. Operantur itaque itaque] etiam I astra non solum res istas quas videmus, sed etiam in omnibus omnibus] rebus add. I viventibus