PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 129r

Facsimile

et gubernatrix virtutum aliarum stellarum, convenit ut de rebus inferioribus dirigat et specialiter aspiciat aspiciat] inspiciat I ea que talem habent virtutem in terrenis, sicut sunt reges, principes, imperatores et alti nobiles et patres. Magnitudo quoque Magnitudo quoque] Magnitudoque I corporis corporis] eorum I et intellectus et generaliter in quolibet genere res nobiliores et virtuosiores sunt de natura Solis, res preterea que in complexione sibi assimilantur de eius sunt natura, sicut res in quibus vincit caliditas moderata siccitate. caliditas moderata siccitate] calor cum moderata siccitate I Et propter hoc convenit ut habeat cor et eius arterias, arterias] artarias I calorem naturalem, vitam, etatem iuventutis, et de operibus suis est ut sit magnanimus, liber et expeditus, expeditus] expediens I intelligens et diligens limpiditatem, lucem et omnem rem claram. Ea etiam que consecuntur dictas proprietates, videlicet eminentiam nobilitatis aut complexionem complexionem] complexiones I caliditatis notabiliter notabiliter] notabilis I et siccitatis moderate, de natura Solis merito esse dicuntur, esse dicuntur] dicitur esse I sicut bona voluntas diligere, laudari, habere habere] hii I gravitatem cum moderamine et esse audacem audacem] audaciam I sine furia. Et ex hac ratione covenit ut de mineris habeat iacinctum et rubium rubium] rubinum I preciatum aurum, de animalibus autem nobiliora que in eis sunt ut homines, equos, camelos, camelos] om. I leones, ex avibus quibus utuntur reges ut falcones, aquile, aquile] aquilam I ex plantis quoque altas ut palmas, cedros et nobiliores ut crocum, rosas, rosas] rosam I lignum, aloes, ex saporibus pinguem pinguem] piguem I et dulcem, ex odoribus suaves, ut est odor musci, ex odoribus suaves, ut est odor musci] om. I ex legibus legibus] linguis I Arabicam et participationem habet magnam in lege Christiana cum Mercurio – ymo verius ipse est principalis significator legis Christiane quia Mercurius committere consuevit vim planete cui complectitur, modo quasi super super] sub I radiis Solis ipse Mercurius involvitur –, ex coloribus habet croceum similem auro. Et est planeta masculinus, diurnus, fortuna per aspectus trinum et sextilem, per aspectus trinum et sextilem] per trinum et sextilem aspectum I per coniunctionem vero vero] om. I et oppositionem infortuna, in aspectu vero quarto se habet medio modo.

Luna vero humiditatem excessivam in terrenis inducit et frigiditatem frigiditatem] moderatam, nam frigiditas add. I ut in pluribus humiditatem consequitur. Verum accidentaliter sepe calefacit calore quodam remisso et accidentali quod ex ea ea] eo I provenit quia ipsa lumen a Sole suscipit, quod est caloris productivum. productivum] tamen quia illud lumen est Lune extraneum et accidentale add. I Quare etiam ipsa Luna calore extraneo et putrefactionis productive putrefactionis productive] putrefactione productivo I res quandoque calefacit. Eius quoque operatio post Solem inter cetera stellarum opera est magis apparens quia ipsa est terre propinquior et naturalia agentia fortius in propinquum quam in remotum passum agunt. Licet itaque Luna parvum parvum] perminus I habeat corpus, tamen quia est terre propinqua opera sua manifeste in terrenis perficit, nam et fumositates et humores terrenorum etiam sensibiliter elevat et in corporibus terrenis humiditates crescere facit et humores qui in corporibus sunt maturat et putrefacit, ex quibus sue operationis fortitudo deprehenditur. Cum Cum] corr. ex Dum M itaque Luna Solem sequitur in fortitudine, convenit ut Luna habeat res que immediate sequuntur res Solis et sunt in gradu secundo gradu secundo] inv. I nobilitatis inferiori, videlicet ut si Sol habet aurum, Luna habebit argentum, et si Sol habebit habebit] habet I reges, Luna habebit habebit] habet I hereditarios in suis regnis, et Sol Sol] om. I habet partem dextram, Luna sinistram, Sol cor, Luna pulmonem qui qui] quia I circa cor existit. Et postquam Luna est humida, convenit ut habeat aquas et omnes alias humiditates et ea que per eas veniunt ut frigus modicum et cetera. Quia etiam Luna ratione caloris solaris putrefactionis caloris solaris putrefactionis] solaris caloris putrefactione I est inductiva, convenit ut habeat omnia faciliter faciliter] om. I putrefactibilia, ut sunt lacticinia, fructus recentes et similia. et similia] om. I Quia quoque est cursu festina, convenit ut de natura eius sint cursores, nuntii et opera velocitatis exercentes et instabiles et vagas. vagas] vagos I Preterea eadem ratione, sicut in Sole dictum est, Luna habet dominium super rebus omnibus