PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 148v

Facsimile

tudinum talium planetarum in ritrogradatione, directione et statione et in applicationibus ipsorum ad luminaria et unius ad alterum. Hec tamen opera in virtute sequuntur opera duorum luminarium que proprie dicuntur. Naturalia opera autem stellarum fixarum in virtute sequuntur opera planetarum. Cum igitur ostensum sit in generali que sunt cause generales accidentium universalium, restat videre de modo quo sciemus in quibus provinciis talium causarum effectus principaliter apparebunt, deinde in quo genere rerum hoc est, que materia appta fuerit ad suscipiendum talem impressionem, et post hoc quid erit accidens sive quis erit effectus ex tali actione in materia causatus, hic enim erit sensus sive forma. Cum equidem hec equidem hec] inv. I sciverimus, ad propositum nostrum nos pervenisse invenimus. Unde generaliter in quinque maneriebus maneriebus] I; maneribus M sive distinctionibus reponi possunt regule omnes neccessarie in iudiciis. In prima manerie docetur qua ratione venit accidens, in secunda in quibus provinciis, provinciis] accidat accidens add. I in tertia in in] om. I quo tempore et quantum durabit, in quarta que natura habet recipere ipsum accidens, in quinta que res accidit, accidit] accidat I scilicet an bonus vel malus sequetur effectus. Et quia illa dictum est qua ratione venit accidens, accidens] universale add. I restat videre in quibus accidit accidit] accidat I terris.

〈II.5〉 Capitulum quintum in petendo in quibus provinciis contingat accidens

Convenit ut mentem apponamus in coniunctionibus magnis et in coniunctionibus eclipsalibus ad loca talium coniunctionum, deinde in coniunctionibus magnis ad loca … magnis] om. I ad locum in quo est significator coniunctionis et et] om. I post hoc ad ascendens coniunctionis magne quod ex prehabitis est ex prehabitis est] est ex prehabitis I ascendens anni iuxta traditionem domini Albumazar, Albumazar] Albumasaris I sed iuxta viam domini Abrahe in hoc hoc] libro I de seculo est ascendens coniunctionis Solis et Lune et et] om. I immediate precedentis coniunctionem magnam. Et istud videtur magis conformari intentioni Ptholomei hic, nam et Ptholomeus propter incertitudinem hore revolutionis anni mandat considerari considerari] considerare I coniunctionem aut oppositionem immediate precedentem introitum Solis in Arietem. In eclipsibus autem principaliter debet videri locus eclipsis, deinde angulus precedens eclipsim, deinde ascendens eclipsis et ultimo locus significatorum significatorum] significatoris I eclipsis. Et in provinciis concordantibus cum talibus signis significatio apparebit, sive talis concordantia fuerit naturalis aut generalis, que ex participatione triplicitatum habetur, sive particularis, que habetur ex eo quod tale signum fuit ascendens tempore edificationis aut locus alicuius luminarium eodem tempore aut fuit medium celi illius nativitatis qui demandavit edificari civitatem aut inhabitare regionem sive qui fuit princeps inhabitantium. Et in eclipsibus maxime verificatur significatio in locis predictis signis subiectis in quibus eclipsis visibiliter apparuit. Nam eclipsis super terram que visui apparet est operis fortioris quam virtus libere transit per aerem usque ad terram. Proprium est aeris levare virtutes sine mutatione aliqua, sicut levat odores et alias virtutes omnes. Si autem fuerit sub terra, spissitudo terre prohibet quare non pervenit ad nos virtus in manerie qua stat, sed sed] autem add. I debilitatur multum et propter hoc virtutis est virtutis est] inv. I valde debilis in locis in quibus visualiter non non] om. I apparuit.

〈II.6〉 Capitulum sextum in tempore accidentium quando contingunt et quantum durabit durabit] durabunt I

Tempus in quo accidens sive effectus ex universalibus dependens causis incipit se se] om. I manifestare et in hiis apparere inferioribus inferioribus] se add. I in coniunctionibus quidem magnis scitur iuxta traditiones Ptholomeicas, et maxime iuxta sententiam 78 78] 58 I propositionis Centiloquii, ex distantia ipsius coniuncionis magne ab ascendente revolutionnis anni in quo fit coniunctio talis reducta in horas temporales, cuilibet hore unum dando annum. Augmentatio autem et autem et] aut I minoratio effectus dependet ex habitudinibus planetarum tunc temporis dominantium in loco coniunctionis