De gradu ascendentis investigando secundum Ptolomeum et secundum alios invenitur facies vel saltem signum
Ptolomeus verbo 34o Centiloquii inquit: Almusteuli super gradum coniunctionis erit in simili gradu anguli ex angulis omnis nati qui erit in illa coniunctione ex individuis hominum, et similiter in preventione.
Expositio. Primo oportet investigare gradum coniunctionis vel preventionis que fuerit ante nativitatem et propior. Gradus vero coniunctionis manifestum est quia est gradus ubi coniunguntur ambo luminaria. Gradus vero preventionis seu oppositionis docetur per Ptolomeum in libro Quadripartiti, capitulo secundo tercii tractatus, ubi ipse docet investigare gradum ascendentis per animodar, per dispositionem almudebir sive almusteuli, qui vocatur planeta principans sive almubtaz, in gradu coniunctionis vel preventionis. Qui sic inquit: Gradus preventionis est gradus luminaris existentis super terram. Et hoc inteligit de gradu Lune. Moderni vero dicunt luminaris gradus qui fuerit in oriente. Ego autem dico gradus preventionis esse gradum luminaris existentis in oriente super terram.
Habito vero gradu coniunctionis vel preventionis verificabis eum ad gradus et minuta, equabisque omnes planetas ad ipsam horam coniunctionis seu preventionis. Deinde aspice quis planetarum sit almusteuli seu almudebir, hoc est qui habuerit plures dignitates et fuerit potencior in ipso gradu. Equabis … in ipso gradu] this passage was crossed out, perhaps by the scribe. Another passage was added in the margin, then crossed out, also perhaps by the scribe. The passage in the margin reads: Nota quod iste auctor vult quod dominus gradus coniunctionis seu oppositionis inveniatur ad ipsam eadem hora⟨m⟩ coniunctionis seu preventionis et quod videatur in figura †optima …† in quot gradibus et minutis ips†e† fuerit et secundum numerum ipsorum †g…† forma †…† ascendens si fuerit propior ei, et si fuerit propior decime fac decimam ad istar gradui eius, ut patet infra etc. V Et ego docebo te per auctoritates sapientum. Et primo per Ptolomeum. Inquit ille: Si plures conveniunt in dominio eiusdem gradus et fuerint equales in fortitudine, constitues dominum illius loci vel gradus, planetam qui fuerit dominus hore vel qui fuerit dominus halaiz vel qui habuerit plures auctoritates in angulis. Docet etiam nos Ptolomeus ad cognoscendum principantem seu almubtaz seu dispositorem in gradu coniunctionis vel preventionis. Et ponit quod cognoscitur ex quinque vel sex dignitatibus, quarum prima quando planeta est dominus triplicitatis ipsius gradus, secunda est quando est dominus domus, tertia est quando est dominus exaltationis, quarta est quando est dominus termini vel faciei, quinta quando est dominus apparitionis, sexta quando est Solis affinitas in figura. Quod si duo vel tres vel omnes istarum dignitatum habuerit unum planetarum in gradu coniunctionis vel preventionis in ipsa hora, tunc ille preeligendus est almudebir seu almusteuli seu dispositor seu principans vel almubtaz vel planeta qui habuerit dominum vel plures dignitates in dicto gradu. Alchibicius vero dicit quod planeta qui habet dominium in gradu est quando plures conveniunt est ille qui exiens de signo intrat vel vult intrare aliud ut habeat plures dignitates et melius vel planeta orientalis et propior corporaliter Soli incombustus et propior angulo et linee graduum anguli. Omar vero dicit quando plures conveniunt in gradu planeta aspiciens gradum et propior aspectu, id est centrum luminis unius sit centrum alterius, planeta orientalis propior corporaliter Soli in terminis propior termino et planeta in angulo propior linee anguli. Ego autem addo dustoriam et planetam in bono aspectu, vel qui Soli iungatur, vel Sol ipsi, et in aspectu Solis vel fortunarum.
Habito vero dominatore in gradu coniunctionis vel preventionis appelatur secundum Ptolomeum in 34 verbo Centiloquii almusteuli et Quadripartito capitulo secundo tercie partis vocat almudebir. Commentator vero Haly sequens Ptholomeum vocat ipsum dispositorem, a modernorum vero quidam almubtaz, quidam principantem, quidam dominatorem, quidam planetam qui habuerit dominium vel plures dignitates. Equabis ergo gradum ascendentem in hora nativitatis facte per extimationem, equabisque equabisque] vel videbis i. m. V etiam planetam almusteuli seu almudebir in ipsa hora, et secundum numerum graduum ipsius in suo signo formabis gradum ascendentis ex suo proprio signo sibi dato per extimationem, id est tot gradus signi ascendentis pone gradum ascendentis quot gradibus fuit planeta almudebir in suo signo. Si vero gradus almudebir fuerit propior gradui anguli medii celi vel elongatus a gradu ascendentis secundum totam latitudinem quantitatis sui orbis, forma gradus medii celi ad instar gradus eius et similiter alios tres angulos remanentibus signis in propiis anglis et e contrario. Quidam vero modernorum sapientum dicunt: Semper debemus respicere cui extitit propior nativitatis gradus, hoc est quis planetarum ex corporali essentia est propior gradui ascendentis, et secundum eius numerum ponere gradum ascendentem vel unum angulorum. Et huic equatori sunt sapientes astrorum substentati.
Combustio vero est a 7 gradibus infra usque ad centrum Solis et in centro planeta est fortunatus et dicitur alayz. Similiter dicitur combustus a 7 gradibus post coniunctione sed non est ita infortunatus. De sub radiis est a 7 gradibus post coniunctione usque ad quindecim. Anguli sunt quatuor, scilicet ascendens et septimus, qui sunt similes, decimus et quartus, qui sunt similes. Alayz vero planetarum est ut planeta diurnus sit super terram et nocturnus sub terra; masculinus in signo masculino, femininus in signo feminino.