contingat operabitur. Iuvat etiam utcumque in his que predicta sunt. Sol cum stellis que dispositioni anime dominantur similis existat. Nam si tunc eius qualitas commendatur, erunt anime qualitates magis directe et ipse erit potentior, largior atque fidelior legisque melioris. Cum autem Sol in predicti contrarium fuerit, erunt stelle qualitates deteriores ipseque natus miserior, infirmior, maiorisque laboris erit, in sui ipsius consilio magis permanebit, stultus erit et gravioris voluntatis, et generaliter etiam ad meliorandum difficilis.
Adhuc de qualitatibus anime quas dat Luna secundum alios actores
Luna si cum nullo planeta convenientiam habuerit, erit natus vagabundus vel bestialis, inepte commedens et bibens ac dormiens, et ad malam partem se exercitans, nec erit in aliqua re excellens, sed cum simplicitate et sine occupatione aliqua vitam suam ducet.
Quod si aspexerit Saturnum et Saturnus fuerit bene dispositus, movebit natum ad hoc ut sit multe cogitationis, profundi consilii, magneque considerationis, et secretus in animo, paucorum verborum, erit cautelosus, et infirmus, patiens, diligens gravitatem morum, et erit sapiens in consilio, perinpendet gaudia mundi, diliget ditari, tenax erit et fortis memorie, firmus, et intentus Dei servitio, austerus, ferox, virilis, et constans et aliqualiter rudis. Et si Saturnus fuerit impeditus, inclinabit natum ad multas malas conditiones, sicut est suspicio, melancolia, fantasia, et ipse conabitur decipere homines et seminare discordiam, eritque piger, et faciens similitudinem rerum predictarum, sed non erit clarus in illis, eritque detractor, male voluntatis, querens vincere alios, infidelis et diffidens se de omnibus, timorosus erit et dubitans.
Si autem Luna Iovem aspexerit, Iove existente bene disposito, movetur natus ad bonos, placidos et temperatos mores, erit tantum caritatis amator et iustitie, diliget pacem, bonam fidem et devotionem habebit temperatam, et simpliciter vincet ut columba, querens semper bonam famam, erit in corde nobilis et in anima liberalis et verax, gestus sui honorabiles et stabiles, et facies eius ridens, diliget bonum et odiet malum et odiet omne illud quod ratione caret, appetit multum loqui, et queret homines edocere. Quod autem maxime cogitat est pecuniam acquirere et congregare, atque in omnibus vincere, dummodo iure quid obtineat, vultque scire leges et decreta, et aliqui interpretationes sompniorum et similia, et depopulatis querit subvenire domibus et consimilia. Si autem Iupiter fuerit male dispositus, significat simulationem predictorum et parvam perfectionem, ita quod erit contrarius his conditionibus quamvis inclinetur ad illas.
Quod si Mars Lune assimiletur et fuerit Mars bene dispositus, inclinabit natum ut sit animosus, audax, et magnanimus, agilis, et exercitans se in practicis mundi et in servitio nobilium, ad delectionem equorum et armorum, ad cautelositatem et subtilitatem, ad parvam fidem vel credentiam, ad medicinam, cyrurgiam, alchimiam, et ad artificia ignis, ad magisteria, et ad fortia opera secundum diversitatem status, ad iram fortem, ad cautelas et ingenia vincendi alios, ad gestus et aliqualiter superbos et rigidos, alienis vero erit subiectus et notis satis familiaris, ac magniloquus, iactatione mediocri, ad apparentias exteriores et ad victoriosas laudes. Si vero fuerit Mars male dispositus vel infortunatus, erit predicta similans vel cum multa malitia, erit inclinatus ad importuni[a]tatem, infidelitatem, crudelitatem, traditionem, mendaciam, effusiones sanguinis, latrocinia, et ad omnes species distemperantie que fuerit contra rationem et legem.
Si autem Luna aspexerit Mercurium et ipse Mercurius fuerit bene dispositus, inclinabitur natus ad amorem prudentie et sapientie, refrenabit gaudia et appetitus, diliget arismeticam, geometriam, astronomiam, rethoricam, multum loqui et placitare, esse notarius, consul et practicus in rebus uti verbis et rationibus et computationibus, omnes modos subtilitatis diliget, et appetit pecunias congregare, erit ammissibilis ammissibilis] uncertain reading G omnibus hominibus, et cum eis bene conversari sciet, dummodo aliquid commodi inde poterit consequi, et erit subtilis et cautelosus. Quod si Mercurius fuerit male dispositus, inclinabitur aliqualiter ad predicta, sed non erit in eis bene decens, et erit forte adulator, obloquutor, de facili falsa testificans, semper volens loqui tanquam multa sciens et parum vel nichil sciet, libenter se intromittet factis hominum et non bene valebit in illis †…iis†. Cum fuerit Mercurius in aliqua domorum Saturni et ipse in forti esse, dat bonitatem intelligentie et natus cognoscet res medullitus. Et si fuerit in duobus signis Martis et precipue in Ariete, dabit fortitudinem et acuitatem perfidie, et bonitatem subite eloquentie, et dehonestationem, erit festinus in factis suis, ut vult Ptholomeus in Centiloquio, verbo 38. Idem dicit Almansor in verbis suis undecimo et duodecimo.
Ptholomeus verbo 45: In omni nativitate cuius nec ascendens nec eius significator fuerit in signo humano, natus non erit associabilis hominibus.
Mercurius si fuerit in nativitate alicuius in ascendente, orientalis et velox cursu, tunc natus fit eloquens et in scientiis liberalibus doctus. Idem etiam erit si fuerit in Sagittario in propriis terminis tali modo, hec Hermes in Centiloquio, verbo 46.
Item Leupoldus in capitulo de natis completis dicit: Masculinus erit masculus natus si dominus orientalis faciei fuerit masculinus et in signo masculino. Etiam erit feminina si dominus orientalis faciei fuerit femininus et in signo feminino. Effeminatus vero erit natus si dominus orientalis faciei est femininus et in signo masculino. masculino] corr. ex feminino G Virago autem erit feminina si dominus orientalis faciei masculinus fuerit in signo feminino. Idem ibidem: Configuratio Lune cum planetis, hoc est aspectus vel applica†tio† seu coniunctio, facit natum moveri ad id quod significant planete, cum Iove scilicet ad iustitiam, cum Marte ad improbitatem, cum Saturno ad patientiam, cum Venere ad amorem, cum Mercurio ad sapientiam et discretionem, et hoc secundum planetarum fortitudinem vel debilitatem, 〈super hoc vide verbum 23 Centiloquii Ptholomei folio 110 hic〉. super … hic] add. i.m G Idem Leupoldus ibidem: Numquam perdet sensum in cuius nativitate Luna Luna] corr. ex Mercurius G vadit ad Mercurium. Famosus erit ut rex et nullus preteribit eius mandatum, in cuius nativitate Iupiter et Luna sunt in eodem gradu ascendentes ad augem suam. In cuius nativitate Iupiter et Venus fuerint uniti Soli, illius verba recipientur ut prophetia. Mars et Venus uniti Soli in dignitate Veneris, verba nati recipiuntur ut prophetia.