PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum

Gloucester, CL, 15 · 19v

Facsimile

, una scilicet cum alia. Eorum autem status vespertinalis et occidentalis in femininitate iuvat occultationem. Similiter etiam si Saturnus cum eis fuerit, horriditates et putredines ac coinquinationes magnamque verecundiam eos incurrere iuvabit, hoc est si signa in quibus sunt luminaria et in quibus sunt Venus et Mars vel alter eorum fuerit Saturni, id est in quibus Saturnus aliquam dignitatem habuerit et ipse cum eis vel aspexerit eos, iuvabit in magna pollutione et turpi et in vilitate facti. At si Iupiter cum eis fuerit, rerum pulcritudinem atque decorem aptamque verecundiam augmentabit, id est si loca predictorum significatorum fuerint loca Iovi vel quod ipse habeat aspectum cum eis. Et si cum eis Mercurius fuerit vel aspexerit eos vel quod loca significatorum fuerint in signis Mercurii, iuvabit ad detegendum res istas et ad magnum motum et ad multitudinem specierum et ad augmentum earum.

Cum Venus incorporabitur Saturno in nativitate fueritque Veneri dignitas in septima, erit natus immundi coitus, ita ut preferat stuprum posteriorem anteriori et excitabit sperma propria manu. Sed si fuerit Saturnus orientalis, diliget confricationem cum pueris et preponet nigros albis. Quod si fuerit infortunium, hoc ex incorporatione Martis, significabit quod non sit zelotipus et quod coeat cum pluribus pueris qui etiam coeant cum illo et cum uxore eius, et perveniet ut fornicetur cum popriis filiis et agat cum eis contra legem et cetera que pertinent ad immunditiam, et erit legis prevaricator, hec Ptholomeus in Centiloquio verbo 80 et Haly in commento eiusdem.

In nativitatibus mulierum cum fuerit ascendens aliqua domorum Veneris Marte existente in ea vel aliqua domorum Martis Venere existente in ea, erit mulier impudica. Idem etiam erit si in ascendente Capricornum habuerit, hec Hermes in Centiloquio verbo 250. Idem verbo 45o: Saturnus per quadratum super Venerem elevatus faciet natos impudicos et in mulieribus impatientes. Si vero Venus super Saturnum elevata fuerit, faciet faciles ad mulieres et pronos.

Item Haly parte 5 capitulo duodecimo: Quando Mars fuerit cum Mercurio in angulo et ambo sub radiis Solis, natus erit latro et roborator seu derobator itinerum. Idem ibidem: Quando Mars fuerit cum Mercurio in medio celi, natus erit notus et manifestus pro robatore et malefactore. Idem et si Mars fuerit cum Luna in angulo et ambo sub radiis, natus erit ex latronibus qui se abscondunt et furantur de nocte et qui mutant formam suam. Quando Mars fuerit in ascendente, natus erit maleloquens in rationibus rusticanis et turpibus ac malis fornicationibus deditus.

Item Bonatus capitulo septima septima] sic for septime G domus in tractatu suo de nativitatibus auctoritate Aomar dicit: Cum Venus fuerit in domibus Saturni et aspexerit eam Saturnus, erit tunc natus frigidus in coitu. Idem ibidem: Si Venus fuerit in Ariete vel Scorpione et Mars in Tauro vel Libra, natus erit superhabundans in cultu venereo. Si vero Venus fuerit in Capricorno aut Aquario et Saturnus in Tauro vel Libra vel in Geminis aut Virgine, fueritque Venus in Tauro vel Libra, aut si fuerint Venus et Mercurius in Capricorno vel Auqario, et fuerit unus petens coniunctionem alterius, significat turpitudinem coitus nati. Item idem auctoritate Aomar: Si fuerit Venus et Sol et pars coniugii aut plures significatorum nati et dominus domus coniugii in signis sequentibus feditatem coitus, scilicet in Ariete, Leone, Libra vel in Capricorno, natus erit superfluus in turpi coitu. Item idem: Si Venus fuerit iuncta Marti vel in eius quadrato aut oppositione fueritque Mars in Ariete vel Scorpione aut Capricorno, erit natus turpis in coitu, et eo magis si Venus fuerit in signo masculino. Si vero fuerit mulier fueritque Venus in signo feminino, erit nata coitu insaturabilis et meretrix, si in masculino, abutetur mulieribus et affectabit eas fricare, delectabitur etiam incurvari super viros. Guido Bonatus in consideratione 134 dicit quod si Mars et Venus fuerint in sexta bene dispositi, natus erit futurus perfectus medicus in qualibet parte medicine.

De coniugio nati pro domo septima

Licet coniugium cuiusvis nati sit res valde subiacens libero arbitro nati vel parentum seu curatorum eius, tamen ad presciendum aliquantulum dispositionem et aptitudinem nati ad hoc vel eius mortitudinem dicit Ptholomeus tractatu quarto, capitulo quarto: In coniugio masculorum aspice ad statum et qualitatem Lune pro uxore nati, et si eam invenis in altera duarum quartarum orientalium figure, scilicet in decima, undecima vel duodecima aut in quarta, quinta vel sexta domo, significat quod natus in iuventute sua uxorem ducet, qualiscumque etatis fuerit ipsa, vel ducet in uxorem iuvenem postquam ipse in dies processerit. Et si fuerit in duabus quartis occidentalibus figure, scilicet in aliqua reliquorum 6 domorum predicitis oppositarum, id est in nona, octava vel 7 7] sic for septima G aut in prima, secunda vel tertia domo, tarde uxorabitur vel sibi vetulam accipiet in iuventute. Quod si Luna fuerit sub radiis Soli et in figura cum Saturno societatem habuerit, numquam uxorabitur. Item si Luna fuerit in signo unius figure vel si Luna permanente in illo signo in quo est ipsa tantum uni planete applicuerit corporaliter vel per aspectum, uni soli copulabitur. Sed si fuerit in signo bicorporeo vel multarum figurarum et in eodem signo plus quam ad unam planetam ictisal habuerit, sibi quam plures desponsabit. Quod si planete cum quibus Luna ictisal habuerit ex coniunctione vel aspectu fortune fuerint, sue sponse convenientes erunt et apte ac bone, si autem infortune fuerint, erit contrarium. Nam si ad Saturnum ictisal habuerit, erit eius uxor laboriosa et ipsius qualitates erunt ferales et viles et perverse, presertim si Saturnus fuerit in malo statu. Si vero ad Iovem ictisal habuerit, conveniens erit et ydonea docta dispositione. Si ad Martem, animosa erit, et indomita, audax et superba. Et si cum hoc Mars fuerit in malo statu, erit fortasse meretrix et dehonestata. Et si ad Venerem, erit formosa valdeque iocosa et bone receptionis. Si autem ad Mercurium ictisal habuerit, erit boni intellectus et bonorum morum. Item si cum Iove vel Saturno seu Mercurio Venus fuerit, in his que ad vitam pertinent uxor nati eidem satis proderit, ipsum etiam et proles suas multum amabit. Sed si Venus cum Marte fuerit, erit devastatrix ac instabilis et non intelligens. In feminarum vero matrimoniis secundum eundem Ptholomeum, ubi supra, aspice ad statum et qualitatem Solis pro marito nate, et secundum situm eius in quartis figure orientalibus vel occidentalibus figure iudica de tempore quo ducet maritum, et de multitudine virorum secundum naturas signorum et multitudinem planetarum cum quibus Sol icitsal habuerit, omnino eodem modo sicut habetur in respectu Lune pro uxore nati. Quod si in figura Saturnus Soli associetur et ipse in bono statu, erit suus vir probus et iustus ac laboriosus, precipue si associentur bono aspectu, econtra nocebit. Si vero cum Iove Sol societatem habuerit, erit humilis, nobilis