PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Compilatio libri iudicialis Ptholomei in nativitatibus secundum ordinem domorum

Gloucester, CL, 15 · 24r

Facsimile

iram et gaudium evenire dicemus. Modos quoque locorum in quibus hec societas existet figure, et id etiam quod super ipsa elevatur, necnon et planetas qui ea respexerint nos observare convenit. In nativitatibus enim ambabus, si planete qui fuerint exaltate super loca principalia cuiuslibet figure, id est dominatores illorum locorum si fuerint in ambabus figuris in eodem signo vel circa, ita scilicet quod illi qui sunt in nativitate unius in uno signo eleventur ad signum in quo stant planete in nativitate alterius, occasionem amicitie et inimicitie in sua fortitudine et durabilitate ac sinceritate illis elevatis planetis nos assignare convenit. In nativitatibus autem in quibus planetarum aspectus fructuosus et ydoneus apparebit, occasionem fructus amicitie et meliorationis vel inimicitie planetis ea respicientibus attribuere non disconvenit. Et secundum eorum fortitudinem vel debilitatem respectu mundi et nativitatis iudicabimus fortitudinem amicitie vel inimicitie illorum quorum sunt ille nativitates. In qualitatibus vero communis amicitie et inimicitie, id est societatis que contemporalis fit et in quibusdam horaria et momentanea reperitur in unaquaque istarum duarum nativitatum, planetarum motus, id est tempora in quibus alhileg a locis stellarum unius nativitatis recedens ad stellarum loca nativitatis alterius pertransibit, observare convenit, quia secundum hoc erunt inter eos amicitie et inimicitie particulares. Et minus quod durabit eius significatio, sive fuerit amicitia sive inimicitia, subaudi est donec illud tempus compleatur, et magis quod durare potest est donec attingat alium planetam ex planetis qui qui] probably corr. ex que G sequuntur. Saturnus igitur et Iupiter cum alter eorum ad alterius locum pervenerit , amicitiam inter eos ex agriculturis et hereditatibus indicabunt. Hoc intellige quando unus eorum fuerit yleg in nativitate unius et alter yleg in nativitate alterius. alterius] followed by a crossed out word ab G Et sic intelligendum est in aliis subsequentibus. Saturnus autem et Mars cum alter alterius locum obtinuerit, spontaneas rixas et discordias inter eos generabunt. At ex Saturno et Venere societas et dilectio consanguineorum causa procreabitur, preter quod citissime terminabitur. Saturnus quidem et Mercurius eorum societatem et commixtionem in rebus vite necnon dare et recipere ac mercari et horum similia significabant. significabant] sic for significabunt G Per Iovem quoque et Martem divitiarum occasione vel quolibet dominio vel dispositione societas et amor inter eos procreabitur. Per Iovem autem et Venerem vel divini causa servitii aut per domos orationis vel ex prophetiis seu ex his similibus se invicem adamabunt. Iupiter vero et Mercurius occasione dialectice scientiarum et prophetie, spontaneam societatem indicabunt. Mars autem et Venus, ut ita dicta, ex drueria vel adulterio seu fornicatione aut zodomitico scelere eos pariter associabunt, breviter tamen finietur. Mars quidem et Mercurius inimicitias et deceptiones ac rixas inter eos occasione incantationum et nigromantie significabunt. Venus autem et Mercurius in vite rebus magisterii, vel musice seu librorum, vel mulierum causa societatem inter ipsos adducent. Augmentum vero et diminutionem in communis amicitie et inimicitie vigore ex qualitatibus locorum in quibus respectu quatuor locorum primorum quorum est dominium et planetas existunt nos scire convenit. Nam si angulis vel cum parte fortune seu cum luminaribus fuerint, erit id quod significabunt planius et apertius, si autem ab eis longe remoti, manserint, nequaquam apparebit. Vult hic dicere secundum Haly commentatorem quod quando applicuerit partitio unius duarum nativitatum vel alynchia ad aliquem angulum alterius nativitatis vel ad locum partis fortune illius aut ad locum alicuius duorum luminarium, erit sua significatio in amicitia vel inimicitia manifestior et magis publica. Et si talis applicatio longe ab his locis fuerit, non apparebit eius significatio. Eius autem valitudines et nocumenta secundum proprietatem convenientis vel inconvenientis qualitatis stellarum prefata loca respicientium deprehenduntur. Tractare vero de servis vel abhorritione suorum dominorum erga ipsos ex signo proprie quod in infortuni loco fuerit, id est in duodecima domo, ex naturali similitudine quam adinvicem habent planete, qui locum illum in ipsa nativitiatis hora respexerint vel qui in ipso eodem loco seu in eius opposito fuerint, indicabunt, maxime autem si planete qui signo illi dominantur cum locis dominii et potestatis eorum in figurarum societate conveniunt vel si cum eis eiusdem generis fuerint.

Cum fuerit Mars in undecima habens aliquod testimonium in ascendente nativitatis ipse cuius erit hec nativitas, erit infidelis domino suo vel principi vel regi suo, Ptholomeus in Centiloquio verbo 79.

Leupoldus capitulo de amicitia nati: Pro amicitia nati respicies 11 11] sic for undecimum G et dominum eius, Venerem, et partem amicorum, et planetam qui est in 11, et almutam super hec loca, si unus sit sive duo. Et si unus eorum habet complexionem unam ex 4 cum almuta ascendentis, multos habebit natus amicos. Et si est Venus, multi amici erunt ex mulieribus, si Sol, erunt viri. Et si plures significatores in mobilibus signis fuerint, non durabit amicitia. Et si plures sunt mali, habebit malum ab illis, et econtra in bonis. Esse malum undecime domus et eius domini significat quod erit erit] followed by an uncertain crossed out word G consiliatoribus regis et eius substantie de malo, et malum esse secunde domus significat quod populus adipiscetur modicum sub illo rege. Si in nocte dominus undecimi et primi habent se adinvicem, id quod sperabit natus habebit. Idem Leupoldus pro inimicis: Pro inimicis considera duodecimam et eius dominum, et partem inimicorum, et Saturnum, et planetas in 12 existentes, et almutam super hec loca, sive sit unus sive plures. Es si almuta super ascendens et super 12 conveniunt secundum aliquam partem, natus habebit multos inimicos. Si almuta duodecime aspicit almutam ascendentis et impedit, natus destruitur per suos inimicos. Si domino ascendentis est aliqua potestas in 8 et impedit eum dominus duodecime, natus morietur per manus inimicorum suorum, et si ille est Mars, erit in bello. Et si non aspicit almuta duodecime almutam in secundo ascendentis, natus paucos habebit inimicos. Et si almutem almutem] sic for almutam G ascendentis est malus et corrumpit almutam duodecime, natus vincet inimicos suos et peribunt per manum suam. Et si Saturnus damnat domum inimicorum, natus gaudebit de inimicis suis et premittet eos in mortem. Similiter dic de Marte.

Vide si aliquis dominus 8 domorum subsequentium, scilicet tertie, quarte, quinte, sexte, none, decime, undecime vel duodecime, fuerit in septima domo, quia significatores illius domus inimicabuntur nato. Si tertie fratres, si quarte pater et cetera, ut vult Guido Bonatus tractatu quinto, consideratione 120a.