Solis et Lune ac si essent in radice usque ad hanc horam 547 anni et 334 dies et 14 hore et quarta hore absolute equales, sed secundum veritatem 13 hore et medietas et quarta hore. Et invenimus locum Solis secundum veritatem in illo tempore decimamquintam partem et duodecimum minutum Virginis, et locum Lune per cursum suum medium 10 partes et 24 minuta Piscis, et secundum veritatem decimamquintam partem et tertiumdecimum minutum Piscis, quoniam elongatio eius fuit in diversitate a longitudine longiore orbis revolventis 249 partes et 9 minuta. Et fuit tempus quod fuit inter duas eclypses, scilicet secundam et tertiam, 176 dies et due quinte hore equalis. Et partes Solis 168 partes et 55 minuta. Et longitudo huius temporis secundum quod posuit Abrachis etiam dies quidem 176 et hora et tertia hore equalis. Partes vero Solis 168 partes et 33 minuta. Iam ergo demonstratum est hic etiam quod in hoc tempore est error in partibus quidem quinta et sexta circiter et in diebus medietas et tertia et decima hore fere. Hic autem error quem prediximus possibile est ut mittat diversitatem plurimam manifestam in proportione in modo. Iam ergo ostensa est causa visibiliter huius diversitatis. Et nos firmiter utamur illo cuius premisimus declarationem de numeratione diversitatis que est in oppositionibus Solis et Lune. Nos enim iam invenimus has eclypses convenientes modo quem narravimus.
Expleta est dictio quarta libri Almagesti Ptolomei Pheludiensis.