aequinoctiali regionum, omniaque et oriri et occidere conspiciuntur, cum sphaerae poli in ipso sint horizonte, nullumque describant circulum, nec parallelum semper conspicuum, semperve latentem, nec meridianum colurum. κόλουρον i. m. P Caeterum habitabilem esse sub aequinoctiali regionem, ut quae valde temperata sit, ferunt. Solem enim ob celerem circa aequinoctiales sectiones in latitudinem discessum, nec verticis diu insistere punctis, unde temperata sequatur aestas, nec brumis solstitiisque multum a vertice distare, ut rigidam et asperam minime reddat hyemem. Sed quaenam istae sint habitationes certo affirmare et pronunciare non possumus. Nam in hunc diem nostri orbis homines ad eas sedes minime penetrarunt, ut quae de ipsis narrantur coniecturae similia magis quam historiae videantur. Hactenus proprietates paralleli qui aequinoctiali subest breviter exposuimus. De reliquis autem quibus etiam habitationes quidam cir〈cum〉scribi cirumcscribi P putant illa in commune adiiciemus, quae alioquin in singulis iterum atque iterum repetenda essent: quod quaecumque stellae pari, qua propositus quivis parallelus, peripheria circuli per aequinoctialis polos ducti ab aequinoctiali distant, in singulorum qui sub eo habitant parallelo vertice deinceps consistunt, quodque descriptus aquilonari quidem aequinoctialis polo, elevationis autem poli intervallo
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 12v