〈II.9〉 CAPUT 9: De iis quae ascensiones particulatim consequuntur
Quod autem, ascensionum temporibus a nobis ad hunc modum declaratis, reliqua facile percipi possunt quae ad hanc partem attinent, ac neque linearibus ad singula eorum probanda nobis opus futurum demonstrationibus, neque supervacanea tabularum descriptione ex ipsis rerum quae postea tractabuntur argumentis perspici poterit. Primum De invenienda dies vel noctis magnitudine i. m. P enim dati diei vel noctis cognoscitur magnitudo, numeratis scilicet proprii climatis temporibus, interdiu quidem a loco Solis ad eum qui ex diametro in consequentia signorum Soli adversatur, noctu vero ab ea, quae
Soli ex adverso est, parte ad ipsum Solis locum. Nam collectorum temporum sumpta quidem parte decimaquinta, comperiemus quot sit horarum aequinoctialium propositum diei vel noctis intervallum, duodecima vero, quot temporum sit eiusdem intervalli hora temporalis, cognoscitur. Invenitur De invenienda hora unius temporalis magnitudine. ἡ καιρκὴ ὥρα i. m. P autem etiam facilius horae unius magnitudo, de prompto scilicet ex praescripta ascensionum tabella, collectionum excessu, quae, si diei horam investigas, loco Solis adiaceant, sin