PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 38r

Facsimile

ad 60, relinquetur ratio subtensae dupli TE ad subtensam dupli EC partium 25 53′ ad 120. Quae ergo subtenditur geminatae TE peripheriae earundem est partium 25 53′. Quamobrem duplicata TE peripheria partium erit 25 proxime. Ipsa vero TE earundem 12 30′. Tota igitur TEI et ipsa, et qui sub IBT angulus partium 102 6′. Iisdem sane de causis Lemmatίωn usus i. m. P angulus etiam qui sub Sagittarii initio continetur aequalium est partium 102 30′, uterque vero et qui sub initio Geminorum et qui sub initio Aquarii continetur partium est 77 6′, quae ad duorum rectorum complementum restant. Atque haec nobis demonstrata sunt quae proposita erant. Nam ad exiliores item obliqui circuli portiones eadem sane quam in maioribus secuti sumus patebit via, πραγμαπείας tractationis i. m. P quae et ad ipsum artis usum et ad exponendas sigillatim duodecimas zodiaci partes futura est satis.

〈II.11〉 CAPUT 11: De angulis qui ab eodem obliquo circulo et horizonte fiunt

Deinceps vero docebimus quemadmodum in quovis climate angulos cognoscamus, quos etiam cum horizonte obliquus facit circulus, quod et illi simpliciore quam reliqui