PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 36v

Facsimile

describatur BED semicirculus. Quoniam igitur ABGD meridianus et per semicirculi AEG et per semicirculi BED polos descriptus est, quadrantem continet ED peripheria. Rectus ergo est qui sub DAE angulus, rectus autem ex iis quae supra demonstravimus is etiam est angulus, qui ab aestivo fit tropico puncto. Quod demonstrare oportebat. Sit rursus meridianus quidem circulus ABGD, aequinoctialis autem semicirculus AEG, describaturque zodiaci semicirculus AFG, ita ut punctum A autumnalis aequinoctii punctum sit, atque polo A et intervallo latere quadrati describatur BFED semicirculus. Ob easdem ergo caus[s]as, caussas P cum ABGD descriptus sit per polos ipsorum AEG et BED, quadrantem complectitur utraque AF et ED peripheria. Quamobrem ipsum quidem F brumalis conversionis punctum erit, peripheria vero FE partium quae demonstratae sunt 23 51′ proxime. Tota ergo FEB peripheria partium est 113 51′, qui vero sub GAF angulus talium est 113 51′, qualium rectus unus est 90. Usus lemmatii 2 i. m. P Ex his autem quae supra docuimus angulus rursus qui a verno fit aequinoctiali puncto earum etiam