ne subtensae dupli arcus GE ad subtensam dupli EI et ratione subtensae dupli arcus IT ad subtensam dupli FT. Sed per ea que ante tradidimus duplicata GD peripheria partium est 62 40, quaeque ei subest recta partium 62 24′, geminata vero DF peripheria partium est 180, eiusque subtensa 120, itemque duplicata GE peripheria partium est 155 24′, quaeque ei subest recta partium 117 14′, geminata vero ei partium 180, eiusque subtensa 120. Si igitur a ratione partium 62 24′ ad 120 subtrahamus rationem partium 117 14′ ad 120, relinquetur nobis ratio subtensae dupli arcus TI ad subtensam dupli FT, partium 63 52′ ad 120. Quare subtensa dupli arcus IT earundem est partium 63 52′, unde consequens est duplicatam IT peripheriam partium esse 64, 20′, ipsam vero IT, quique sub IET continetur, angulum earundem 32 10′. Quod oportebat demonstrasse. Eadem vero ratio, ne in singulis idem inculcantes huius constructionis commentationem longius producamus, in reliquis etiam 12 signis et climatibus deprehendetur.
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 40v