puncto, easdem horizontis sectiones et ad easdem aequatoris partes, noctium item et dierum similium magnitudines utrasque utrisque aequales efficiant. Huc accedit quod eae quoque zodiaci portiones quae ab aequalibus fiunt parallelis, hoc est quae aequaliter ab aequinoctiali absunt puncto, non modo horizontis peripherias aequales ex utraque aequinoctialis parte definire demonstrantur, sed etiam noctium dierumque dissimilium aequales ἐναλλὰξ magnitudines facere. Si enim in proposita descriptione, supposito ipso quoque C puncto quo aequalis et parallelus descripto per I circulo secat BED horizontis semicirculum, compleamus IL et CM parallelorum segmenta, quae videlicet ἐναλλαξ se habent et invicem aequalia sunt, ac per C et aquilonarem polum quadrantem NCX describamus, aequalis quidem erit TA peripheria peripheriae XG, quod utraque utrique ipsarum LI et MC sit similis. Erit autem etiam ET reliqua reliquae EX aequalis, fientque duorum quoque trilaterorum similium EIT et ECX duo quidem latera duobus aequalia, ET quidem ipsi EX, IT vero ipsi CX. Atqui angulorum qui ad T et X, uterque rectus est. Quare basis EI basi CE est aequalis.
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 9r