PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Noviomagus, Isagoge in Ptolomaei Phaenomena

Cologne, Publisher unknown, 1537 · A3r

Facsimile

mundo obliquus circulus, cui adscriptae sunt literae A B C etc. per duodenas sectiones, et sub eo alii orbes, per quos eaedem divisiones linearum dicuntur. Quomodo autem sub signis planetae progrediantur, quaeque iam alia diximus fieri in mundo ex hoc schemate, non est difficile discere.

De sphaerae conversione et axe et polis et circulis praecipuis in mundo

Superius quam potuimus brevissime mundum per praecipuas partes aperuimus; hinc iam deinceps axes, polos, et circulos describemus, quas necesse est in sphaera barbarica, propter stellarum loca disponenda, describere. Est autem iam in confesso mundum ipsum universum praecipuasque eius partes esse sphaeras atque globi, duplicem esse ratione rotunditatis motum alium quo per planiciem volvitur, conficiens directum spatium locum e loco mutans, quo quidem neque mundus neque ulla pars eius movetur; alius est quo, in eodem quidem loco manens, virtitur circa axem, per eum traiectum cuius extremitates dicuntur poli. Hoc modo versa sphera partes quae sunt vicinae polis et tardius feruntur et breviore ambitu; ipsi autem poli (qui latine a Cicerone vertices dicuntur) omnino non moventur. Sic in caeli regione septentrionali, ubi Plaustrum est et Cinosura, sydera tarde circumferuntur sine occasu aliquo, et quaedam stellae ne locum quidem mutare videntur, propterea quod ibi polus est. Pari modo contra hunc, per directam lineam in subterraneo caeli loco, alter polorum est, nunquam nobis conspicuus. Ea autem linea per mundum ducta, duobus in locis, determinatione sua polos ostendens, superiorem qui ab Ursa arcticos dicitur, alterum sub terra, a contrario situ antarcticum; axis mundi vocatur, qui definitur mundi dimetiens circa quam volvitur. Huius extrema poli dicuntur, et latine vertices, veluti in eo schemate quod sequitur. Linea AB, axis est, A vero polorum unus, B autem alter. Circulorum vero, qui in caelo sunt ad ostendenda phaenomena, quidam describuntur, conversione mundi super suo axe, omnis enim nota et quae naturaliter est in caelo et quae sola cogitatione concipitur, ex cursus sui quasi vestigio circulum describere intelligitur; dicunturque hi graece παράλληλοι, latine aequidistantes, propterea quod unaquaelibet eorum pars et a polis et ab aequidistantibus eodem intervallo absint. Horum primus (ut a septentrione exordium sumamus) arcticus est, circa polum mundi septentrionalem ductus, intervallo 24 propemodum partium, semper super terram manens. Intra cuius ambitum astra comprehensa nunquam occidunt. Secundus est circulus, maiore intervallo circa polum dictus, aestivus seu tropicus Cancri vel circulus solstitialis. Cum enim Sol quam plurimum accessit ad septentriones, hunc describit, die videlicet solstitiali. Tertius est aequinoctialis inter duos polos per medium caelum descriptus, sub quo Sol currit, dum noctes diebus facit pares. Quartus est qui ostendit Solis maximam egressionem ad austros, hunc describit Sol die brumali, tantum distans ab aequa-