tore versus austrum, quantum circulus aestivus ab eodem versus septrentrionem. Dicitur autem hic hibernus sive brumalis circulus, vel tropicus Capricorni, quia eius syderis principium, propter signiferi flexum, maxime versus austrinam plagam remotum est. Quintus eodem intervallo ductus, circa polum antarcticum sub terra, quo arcticus circa polum, semper apparentem.
Hi sunt qui scribuntur, converso mundo, ab oriente versus occidentem, super axem, superius expositum; alii sunt qui non circum polos, sed per eos aut oblique circa eos ducuntur, de quibus paulo inferius dicemus, quemadmodum etiam ex schemate facile est deprehendere, quod hic apposuimus. Verum ea quae nunc breviter sunt exposita magis pertinent ad temporum mutationem, dierumque ac noctium varietatem, magisque ad Solem quam inerrantia sydera. Paucis igitur hic duximus attingenda, quae ad stellarum fixarum situs faciunt, videlicet de flexu et obliquitate signiferi orbis, sub quo planetae ad exortum contra mundi motum nituntur, super alio axe et polis. Nam si eadem via redirent vagantia sydera ad exortum, non eveniret ut eadem essent, alias altiora et veluti supra capita hominum pendentia, alias humiliora et proxima terris, quod semper intelligo in mediis locis caeli, nam circa exortus et occasus, nihil mirum est, si sint terris vicina. Porro, signifer zona magis est, et veluti fascia quam circulus, latitudinem habens duodecim partium, quales sunt in toto circulo 360, quam latitudinem determinant tres circuli aequidistantes, quorum medius linea ecliptica dicitur, a qua Sol nunquam discedit; reliqui planetae per totam latitudinem eius evagantur, supra ac infra medium circulum. Hic eum habet in mundo situm, ut eius una pars versus septentrionem alia versus austrum, paulo minus quam viginti tribus remota est; itaque polos axis sui totidem partibus ab mundi polis separatos habet; veluti evidens est in assumpto schemate, in quo manifestum est, axem GH zodiacum respicere. Eum circulum per duodena spatia aequalia diviserunt, quae graece δωδεκαμόρια dicuntur, nostri nomen indiderunt ab effigie eius animalis, quam stellae vicinae eis locis expresserunt, ut primum sit Arietis et ita deinceps, servato signorum ordine. Sed haec divisio signorum tametsi in caelo stellato, hoc est octavo, magis insignis sit, ratione tamen concipiendus est ipse signifer obliquus, et eius sectiones in primo mobili, seu decimo caelo, in quo Arietis prima pars in eo loco est, sub quo Sol currit die aequinoctiali, Cancer in supremo, quem attingit Sol dum diem producit longissime, Capricornus reductus ad austri infima. Sed ut haec loca, serenis noctibus in caelo, ex certis notis nosci possent, primum verbi gratia, dodecamorion ostenderunt vicinis eo loco stellis, quare dum stella aliqua, seu Sol ipse, in Ariete dicitur esse, intelligenda est ea portio signiferi in primo mobili, quae paulatim ab aequatore scandit versus septentrionem; veteres tamen indicantes locum aliquem in caelo utuntur indicio signorum, quae stellis constant, non autem dodecamoriis primi mobilis, quemadmodum Plinius ait, Solem aequinoctium facere in octavis partibus Arietis et Librae. Est igitur zodiacus, ut hunc locum breviter concludam, circulus obliquus aequatorem secans et ab ea sensim scandens sursum ac deorsum ad partes fere 24, quales sunt in toto 360. Sub quo et planetae et caelum stellatum, quoque, quanquam tardissime, contra exortum moventur, quod quo pacto fiat brevi exemplo aperiam; idque stella Saturni, cuius in transitu versus exortum diligentiorem observationem requirit. Erat huius stella, dum haec forte scriberem, in undecima parte Virginis, hoc est in loco in quo Sol est circa idus Augusti; quod si eandem stellam observes annis duobus et semis abhinc transgressa videbitur ad Librae undecimam, hoc est per signi spatium ad exortum, quantum percurrit Sol XXX diebus. Ad eundem modum, stellae ipsae inerrantes, sub eodem aliquo circulo tardissime moventur versus exortus; caeterum difficilius hoc animadvertitur, tum propter motus tarditatem, deinde quia nulla nota sensibili cerni id potest in caelo, quemadmodum in planetis fit, quorum transmutatio deprehenditur ad vicina sydera, quibus propiora vel remotiora fiunt. Porro, haec si ad superius schema adhibeantur, non obscure poterunt intelligi. Ex iis hoc colligitur, neque stellas fixas temporum aeternitae manere eisdem in locis caelestibus, quemadmodum Sol et Luna, ni-