si quod hic motus tardissime omnium conficiatur, unde, nisi post longam hominum memoriam, cum collatione priorum ac veterum observationum. Ptolomaeus putat fieri centenis annis uno gradu, quod si ita est, absolvetur integer circuitus triginta sex milibus annorum, at recentior observatio tradit id fieri quadraginta novem milibus. Verum, haec facile erit animo complecti, si cogitationem de ea re habeatur, adhibito diagrammate superius posito.
Explicatio eorum quae continentur Ptolomaei Phaenomenis, tum signum quid sit et de stellarum longitudine ac latitudine
Ptolomaei index stellarum fixarum primo loco ordinem earum continet, quo in conformatione animalium sunt collocatae, deinde quas corporum partes occupant, ut alia in fronte, alia in oculis, est deinde situm relatum ad polum signiferi et ad lineam eclipticam, quem determinat partibus signorum secundum longitudinem et secundum latitudinem regione austrina vel septentrionali. Hoc, ut clarius intelligatur, dicendum est de alia acceptione signi, tum quid in caelo longum et latum. Signum igitur non solum circuli duodecimam partem, quae in longum 30 partes patet, sed totius superficiei sphaericae duodecimam partem, quam determinant circulorum portiones binae per principium et finem cuiusque dodecamorii ductae, atque in utroque polo signiferi coeuntes acutis contactibus, veluti in assumpta figura, spatium G, H. ♈ duodecima pars est totius globi et signum quidem Arietis in hoc spatio utrolibet pyramidatim scandente, quocunque loco stella posita sit, esse in Ariete dicitur, quod si in ipso acumine forte constiterit, id est polo, cum omnia signa in tali situ aeque respiceret, in nullo signo diceretur esse. Haec duodecim signa universum orbem longe lateque absolute convestiunt, adeo ut nihil in caelo aut a terra etiam sit, quoniam sit in seu sub aliquo signo, aem enim vim habet praepositio, si dicatur Luna aut Venus esse in signo Arietis aut Tauri. Huius spatii aliud longitudo ducitur, aliud latitudo, et latitudinis quidem partes summuntur a media linea signiferi versus polum septentrionalem et austrinum, quorum utrumlibet spatium complectitur partes 90, quales sunt in toto circulo 360, ut si suerit verbi gratia stella quaepiam in inconcursu linearum qui est in polo signiferi, haec dicitur distare 90 partibus latitudinis ab ecliptica, si vero fuerit stella in contactu eclipticae, nullam ea habere dicitur latitudinem. Longitudo vero est distantia eius a principio signi in quo est, quae non potest esse maior 30 partibus nisi (quod multi faciunt) omnis stellae longitudo sumatur a principio Arietis, eam sic investiga: duc lineam e polo signiferi per stellam, cuius longitudinem requiris, et per lineam eclipticam, et animadverte quot partibus contactus earum linearum sit a principio signi, quibus inventis, manifestum est intervallum longitudinis. Quid signum sit, quid item stellarum longitudo ac latitudo, et quo pacto unaquaeque est in aliquae parte signi zodiaci, quod ad haec intelligenda attinet, puto satis me exposuisse.
Quomodo nec longitudo stellarum nec latitudo semper eadem permaneat deque illarum transitu Ptolomaei aetate non cognito
Inter decem orbes quos recentior astrologia invenit quisque suum habet atque peculiarem in mundo meatum supremum caelorum, quod primum mobile vocant, spatio viginti quatuor horarum totum, neque tamen amplius circum volvitur, quo motu omnes inferiores caelos secum trahit, quocunque enim genere ambitus movetur superior, eodem movetur et inferior, non autem contra inferior, deinde a superiore movetur circa mundum eodem tempore, quo expositum est praeterea suo quo contra exortum (ut deprehensum est maxima solertia observantium) centesimo tricesimo sexto anno et dodrante partem unam absoluit. Tricentas vero partes, id est totum circulum annorum XLIX XLIX] XLIXM C, qui propter tarditatem a vetustioribus non est animadversum, sitque hic motus sub obliquo circulo, quemadmodum Solis, Lunae et aliorum. Hinc semper fit ut stellae non sint in eisdem partibus signorum, semper intellige dodecamoria primi mobilis veluti aetate Ciceronis et Plinii Arietis signum erat in primo dodecamorio, quod etiam Aries dictum est, quia erant sub eo loco Arietis stellae. Nunc