PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Noviomagus, Isagoge in Ptolomaei Phaenomena

Cologne, Publisher unknown, 1537 · A4v

Facsimile

autem transivit ad secundum dodecamorion, unde etiam ea quae a veteribus de stellarum occultatione et emersu (quod astrologi vocant, modo apparentes modo heliacos exortus et occasus) non sint nostra aetate perinde vera. Quod ob id admonendum putavimus, ut Virgilius in Georgicis, Plinius libro 19, et Columella et Ptolomaei libellus de significatione stellarum fixarum cum huius cognitionis accommodatione legantur. Praeterea, ut intelligatur quali computatione nos usi sumus in stellarum situ variando, dum nostra quam apud Ptolomaeum et Georgium Vallam li⟨bro⟩ 17 expetendorum et fugiendorum in aliis signis et signorum partibus posita sint, sed ut haec etiam oculis deprehendantur, respice hemisphaerium imaginum septentrionalium, quod per dimetientis in duodenas partes est divisum, has partes fac quiescere et imagines veluti sub craticula progredi ad partes exortivas. Est praeterea animadvertendum octavum caelum, quod latine firmamentum dicitur, graece ἀπλανὲς praeterduos motus, quorum unum habet a supremo caelo, alterum ab eodem de quo statim diximus, tertium ex sese habet, quandoquidem omne corpus naturaliter habet motum. Hoc vero tertio motu, quo deinceps omnes aliae inferiores quoque moventur, caelum stellatum paululum ut deprehensum est movetur versus septentrionem et rursus hinc iterum in austros mutatur, parvo ambitu super epiciclia quae sunt in primis partibus Arietis et Librae, quem vocant motum trepidationis. Recentiores ab iis enim hoc est observatum, veteribus et Ptolomaeo plane incognitum quo fit ut Solis versus septentrionem et austrum inclinatio non semper fit eadem, et stellae quae nostra aetate in vertice ponuntur multis annis abhinc citra aut ultra fuerunt sunt eruntque. Hic motus exigit ut exactis duobus annorum milibus stellae fixae parte una et aliquot minutis primis septentrioni modo viciniores modo longiores absint. Cuius motionis seu ut vocant trepidationis Ptolomaeus omnino non meminit, nec ullus veterum observavit. Sit etenim brevissimo intervallo tardissimo ambitu. Haec ad intelligenda Phaenomena Ptolomaei, quae quam potui brevissime exposui, sufficere arbitror. Reliqui circuli, qui quidem ambitu mundi non describuntur, neque sunt cum aequatore paralleli sunt duo coluri et meridianus. Et coluri quidem sunt qui sese contra ad angulos sphaericos in polis ambobus aequatoris secant, quorum unus est ille, scilicet qui per polos mundi et per polos signiferi ductus. Idem fit cum illis qui zodiaci signa circa polos signiferi cogunt in arctum, ut in assumpto schemate circulus ABCD. Alter colurus est qui per polos mundi ductus primas Arietis et Librae partes aperit, veluti in eadem figura AB lineae horizon. Quem Cicero finitorem vertit, est is circulus, quo mundi pars conspecta ab inconspecta dividitur. Meridianus is est qui per punctum in caelo (quod peregrina voce zenith vocant, id est per partem maxime sublimem qui imminet capitibus hominum) ductus, atque polos mundi medium caeli inter exortum et occasum super terram mediamque noctem infra ostendit. Qui cum horizonte in qualibet regione immobilis habetur, reliqui omnes cum mundo circumaguntur. Numerus postremo loco positus in phaenomenon indice magnitudines ostendit facit enim ex magnitudine. Ptolomaeus sex stellarum discrimina quaedam enim maximae sunt, veluti stella inter pedes Arcturi collocata, ceu Canicula, quae magnitudine statim sequitur errantes stellas. Sed ab illis omnes fixae distinguuntur, quod planetarum ignes non micant, sed sine motione visum admittunt, veluti Luna. Omnes vero stellae fixae quae sunt in firmamento, veluti scintillae tremulae lucem ex caelo aperiunt, veluti Sol. Secundae magnitudinis sunt paulo minores, clarae tamen, quales omnes sunt in plaustro excepta una. Tertiae sunt mediocres, qualis una in plaustro reliquis minor. Quartae obscuriores sunt, oculosque intendunt, qualis est maxima stellarum totius caeli pars. Quintae sunt obscuriores adhuc, quales sunt peliades, quod vulgus germanice a numero vocat. Sextae minimae sunt, visum propemodum effugientes, quas Aristotelis σποράδες vocat in Meteoris. Meteoris] Metroris C

Finis.