penderit, nunquam quae in hoc libro scripta sunt intelligere poterit. Proponit igitur tria de signis circa antiquorum opinionem, primum quod quaedam sunt vera et hic tractanda, in prima parte vero id exponit quaedam falsa atque reiicienda, in secunda parte ibi (Nonnulli tamen), quaedam vera sed non hic tractanda, ibi (sunt et aliae), in prima igitur parte docet esse sex signa masculina et diurna, et sex foeminina et nocturna, ut intelligamus diurnum et masculinum converti, quia ambo sunt calida et sicca, et similiter foeminina nocturna eadem causa quia conveniunt ambo cum frigido et humido. Et haec regula est generalis, tam in signis quam in planetis, quod diurnum et masculinum convertuntur, praeterquam in Marte qui et ipse vere diurnus est, id est, efficacior in die quam in nocte, sed ponitur nocturnus propter id quod minus nocet de nocte, non quia efficacior. Deinde reddit rationem quare melius sit alternatim ponere ista signa, et non sex masculina continua, et sex foeminina continua, quia et masculi foeminarum societate gaudent, et dies et nox semper vicissim sibi succedunt. Rursus necesse fuit ut essent aliqua masculina, et aliqua foeminina, diurna et nocturna, tum quia haec vicissitudo in cunctis rebus invenitur, plantis, beluis, piscibus, tum quia signa sunt, quasi materiae, et planetae quasi formae et istae differentiae inveniuntur in formis, igitur etiam in materiis. Tertio, ut planetae habeant quibus gaudeant. Sed quod masculinum debeat praecedere foemininum adducit rationem, quia agens prius est natura eo quod ab ipso pati natum est at masculum est agens, princeps et dominus, foemininum patiens, subiectum et parens alteri. Igitur masculinum natura praecedit foemininum. Ita etiam dies deberet praecedere noctem, iam igitur habes quatuor de signis. Primum quod debent esse masculina et foeminina, diurna et nocturna, secundum quod debent esse totidem ex uno genere quot ex alio, scilicet sex ex unoquoque eorum, tertium quod debent esse alternatim disposita masculinum et foemininum, et non continuata masculina masculinis, et foeminina foemininis, quartum quod masculina debent praecedere foeminina. Diximus etiam quod quaecunque sunt masculina, sunt et diurna, et quaecunque foeminina, nocturna et vicissim contra. Relinquebatur quintum, a quo signo esset incipiendum, et probat quod ab Ariete, duabus rationibus prima est dicta quia initium anni et accessus Solis ad nos est ab Ariete, et posita fuit superius, scilicet quod initium in mundo et in anno, annus enim est quasi aetas mundi, et initium in animante, quo ad aetates, debet esse unum, est enim mundus magnum animal in vita Aristotelis, sed principium in animante seu aetas, prima est cum animal est humidissimum et mediocriter calidum, hoc autem contingit in vere nullum enim tempus est humidissimum et calidum nisi ver, igitur ver debet esse principium anni, igitur cum Sol Arietem ingrediens faciat ver, a primo ad ultimum Aries erit primum in ordine signorum, ipse igitur erit masculus, et Taurus foemineum signum, et ita Gemini masculinus et Cancer foemininus. Secunda ratio Ptolemaei est quod oporteat esse masculina signa, ubi est vehementissima mutatio, declaratum est enim superius quod masculinum idem est quod efficax, seu quod agit, seu in quo est principium motus, sed Aries et Libra talia sunt, quia sunt circa aequinoctii circulum qui efficacissime agit, quia velocissime movetur actio enim quae per motum fit, consequitur motus velocitatem.
Textus XLIII
Nonnulli tamen masculina signa ab orientali loco, qui horoscopus dicitur, ordientes disposuerunt. Sicut enim aliqui tropicorum locorum initia a lunari circulo ducunt, quod celerrimae Lunae conversiones sint, ita et illi principium tribuere masculinis locis o-