PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 498

Facsimile

cum Luna, dederunt illi annos reditus eius in comparatione ad Lunam.

Et in his omnibus mens Ptolemaei est, quod quo ad aetates, cum sit quasi vis epicycli, aut eccentrici non astri, parum aut nihil refert quod hi planetae sint bene vel male dispositi. Ita quod ego qui habeo feliciter positum Iovem, et male positam Lunam, non propter hoc est, necesse ut anni, qui erunt a 56. ad 68. qui sunt sub Iove sint meliores annis quatuor primis, qui fuerunt Lunae. Hoc autem in praecedenti textu docuit. Nihil igitur superest pro huius textus explicatione, quam ut annos hos in tabula a latere collocemus, et doceamus similia speranda in aetatibus, qualia a planetis eas decernentibus veluti in senio morbos longos.

☽
4
☿
14
♀
22
☉
41
♂
56
♃
68
♄
usque in finem

Textus LXXX

Sint igitur hae temporum singulares inclinationes iuxta naturae generalem et communem statum in hunc modum expositae; particulares vero ex genitura inquisitiones quemadmodum prius proposuimus, iterum ac summatim a praecipuis progressionibus constituemus, idque ab omnibus non veluti in vitae spatio perquirendo ab una tantum. Sed ab horoscopo pro his quae corpori eveniunt et peregrinationibus, a fortunae sorte pro possessionibus, a Luna pro animi morbis et coniugio, a Sole pro dignitate et gloria, a coeli fastigio ad reliquas et partiliores vitae rationes, nimirum actiones, amicitias, liberorum procreationes cognoscendas.

Hoc sane pacto iisdem temporibus non idem erit beneficus horum dominus, cum multa fere, eveniant sub iisdem temporibus contraria, ut si cui morte necessarii haereditas accrescat, aut aliquis lecto decumbens dignitatem consequatur et per motionem, aut privatus liberos suscipiat, quaeque eisumodi accidere solent.

Neque enim eadem est ratio corporis et animi, fortunarum et dignitatis et familiarium bonorum aut malorum ut necesse sit ex omni parte felicem aliquem aut infelicem esse, sed acciderit fortasse et illud quo tempore plane beati aut calamitosi sumus, quando in omnibus aut pluribus apheticis moderationibus conveniunt occursationes beneficorum omnino aut contra maleficorum. Id quod raro usu venit propter humanae naturae imbecillitatem ad extrma utraque perferenda, quam ita comparatam esse apparet ut temperaturam postulet bonorum et malorum. Loca igitur aphetica ad hunc modum discernimus.

〈Commentarius〉

Sol significat gloriam et dignitates, ut magistratus, et reliqua.
Luna vero animam et illius conditiones, ac uxores.
Ascendens, et quae cum corpore fiunt, veluti peregrinationes.
Sors divitias cuiuscunque generis.
Coeli medium filios, actiones, et amicitias.

De omnibus clarum est, quia sunt propria significata, nisi de peregrinationibus ab ascendente, et de amicis a coeli medio, nam ut visum est ista viden-