〈IV〉 Claudii Ptolemaei mathematici De iudiciis, liber quartus
〈IV.1〉 Caput primum quod est prooemium
Textus I
Quae igitur genituram praecedunt illive connexa sunt, amplius ea quoque quae eam comitantur, cuiusmodi sunt universae animi et corporis constitutionis propria, haec fere sunt quae diximus. Eorum vero quae aliunde accedunt et deinceps explicandorum primus est de opibus et dignitate existimationeque nati sermo, cohaeret enim ut rerum possessio iis quae corpori propria sunt, ita honoris quae ad animum pertinet.
Commentarius
Quatuor proposuerat superius tractanda, scilicet genituram antecedentia, ut parentes, et connexa ut sexum, ac numerum, concomitantiaque ut vitam, formam, mores, et de his omnibus tractavit simul et de his, quae et praecedere possunt, et sequi velut de fratribus, nunc reliquum est, ut de his, quae sequi tantum solent, verum tamen, et de hac divisione alias dictum est, dum doceremus ex Ptolemaeo quadruplicem tractationem principiorum, universalium, connexorum et succedentium, quae ferme ad fortunam pertinent. Nam de primis tribus dictum iam est, de quarto autem in hoc libro iam dicemus.
Hic Haly docet oportere philosophum esse, qui recte velit iudicare, generaliaque praecepta cognoscere, atque intelligere diligenter, aliter operam omnem frustari. Idque recte omnino dictum, nec decere quenquam dubiis verbis polliceri aut praedicere, sed clare atque perspicue et singulariter, quae futura sunt. Itaque et generalia scire oportet, et in philosophia eruditissimum esse, nec haec sufficient, nisi duo alia etiam cognoverimus, quorum primum est de consuetudinibus propriis gentium atque hominum, velut de ira Germanorum, Parthorum feritate, mercatorum bonis verbis, artificum mendaciis, talibusque innumeris. Secundum est ut sciamus quomodo homines generalibus effectibus subiiciantur, nam multi occiduntur absque signis violentae mortis, multi iuvenes moriuntur, qui ad senium pervenire debuerant, multi ditantur absque divitiarum signis. Ut vero huius ultimi exemplum afferamus, nam de aliis supra locuti sumus, et de omnibus malis, dicamus de hoc velut, et de honoribus et magistratibus, atque aliis bonis quod certum est amicos non decerni ita a genitura, ut quis eos ab initio, qui futuri sint et quales dignoscere queat, constat autem quod amici principes et divitias, et honores, et magistratus afferunt. Igitur contingit quod ex amicitia, quae ex genitura deprehendi qualis futura sit non potest, homo nativitate satis humili ad magnos status perveniet. Sicut contingit de Maximiliano Stampa, qui cum haberet infelicem genituram, quia tamen inter illam et genituram Francisci secundi Sfortiae ducis Mediolani fuit commutatio, factus est ditissimus, honoratus et potentissimus, in aliis rebus tamen infelicissimus, quia genitura talis erat et non fuit in aliis commutata. Et similiter quarta genitura, licet sit per se foelix, eo tamen est felicior quo ascendens suum, et fortunae partem alternatim cum parte et ascendente primae commutat. Rursus genitura Ludovici Ferrarii per se egregia est, quoniam tamen Lunae locus illi est, nobis ascendenti proximus, et Iovis loco, adiutus est a nobis. Et hoc est in quo plus habet Fatum, quam astrologia. Haec autem commutatio cum principibus pars est et similis ei, quae est cum generalibus constitutionibus. Nota igitur quod si generales constitutiones debiles fuerint, exaltabuntur solum, qui bonas habent genituras et commutant loca principalia. Si vero validiores qui commutant, nec repugnantem bonis habent genituram. Si adhuc validiores, qui praeclares habent genituras et commutant in processibus. Si vero adhuc fuerint potentiores qui bonas genituras habent omnes, etiam si non commutent. Ultimo cum fuerint validissimae constitutiones omnes eius loci exaltabuntur, ut in Mecha propter Mahumeti adventum. Ita in cladibus et pestilentiis, omnes moriuntur quando constitutiones validae fuerint admodum, quibus solum ascendens absque auxilio apheta fuerit, etiam si nullo modo cum constitutione concordaverint. Haec igitur causa est cur, qui infelices habent genituras, modo non sint violentae et biothanatae, debent adhaerere principi, nam si concordaverint poterunt esse felices, si non concordaverint, nihilominus non fiunt deteriore conditione cum etiam si non adhaesissent infelices futuri erant. Contrario igitur modo, qui solum ascendens aphetam habent, omnes calamitates generales vitare debent. Quod autem dixit, eorum vero, declarat ordinem dicendorum hoc argumento, sicut tractatio de corpore praecedit tractationem, de animi qualitatibus, ut superius visum est, ita tractatio, de opibus tractationem, de honore, nam ita se habent opes ad corpus, sicut honor ad animum. Sicut enim opes exornant corpus, ita honores animum.
〈IV.2〉 Caput II
Textus II: De nati fortunis
Quae igitur possessionis sunt, a sorte sive parte fortunae petenda sunt, tantum illa ob quam Solis a Luna distantiam ab horoscopo abiicimus tam in diurnis quam nocturnis genituris, propter eas quas ubi de vitae spatio egimus causas attulimus.
〈Commentarius〉
Nulla res mortalibus tam in praecio vel olim fuit, vel nunc est, quam opes. Unde astrologi non magis aliam ob causam consuluntur. Siquidem nil aliud verum esse bonum putant, et ideo de ea diligentius tractandum est, non solum ob id, quod in praecio habeatur, et quod professoribus maxime utilis sit, sed quod difficillima. Cum igitur in omni praedictione necesse sit causas esse similes effectibus, opes autem vario modo proveniant. Multiplicem primo causam etiam in astris invenire oportet. Aliae ergo haereditario iure ex lege habentur, ut patris opes, quibus nulla primum causa ex astris debetur. Aliae ex haereditate et voluntate testatoris. Tertio loco sunt, quae ad honores et magistratus consequuntur, quae et ipsae proximae sunt necessariis, et paternis, et securiores his, quae ex voluntaria haereditate proveniunt. Quarto sunt quae ex arte vel mercibus assiduitate longa colliguntur, in quas fortuna multum potest. Quinto quae ex consensu geniturae cum his, qui armis vel sacerdotio evehuntur. Quot enim videas nulla virtute vel industria vili progenie, qui tamen dominorum aut amicorum ingentibus successibus opes maximas sunt consequuti? Ut horum non queas numerum referre. Sexto sunt casus ut thesauri inventio, nuptiae, depositum atque haec sunt praecipua. Dividemus ergo divitias in simpliciter necessarias, in necessarias ex supposito, in proximas necessariis in laboriosas et fortuitas. Necessariae simpliciter a parentibus habentur, in quibus sufficit ut astrorum omnino non adversentur. Et supposito necessariae sunt, ut dixi, quae ex administrationibus parantur, proxime necessariis, quae ab amicis habentur, aut coniunctis orbis, aut qui ad maximam fortunam, et principatum evecti sunt. Laboriosae ex artibus, et mercatura in quibus perpetua quidem successio desyderatur ad congregandas opes. Fortuita, ut dixi, sunt inventiones thesaurorum, ruina urbis, stulta mulier, stultus socius. Cum ergo necessariis simpliciter, ut dixi, sufficiat non habere abdicationis signa in necessariis ex supposito solum requiruntur causae administrationes. In aliis tanto plus exigimus ex astris, quanto naturalis connexio debilior est. Iuxta hoc ergo omne immoderatum bonum divitias significat. Et coniunctio quidem Iovis, cum Luna, et Venere, vel capitis Draconis loco unius eorum proprie ex amicitia principium, aut orborum egregias opes significat. et Sol in occidente per magistratus, nam in oriente fovet vitam, et Venus in coeli medio per amicorum gratiam, et artem ac venustatem. Et Luna in ascendente per continuos successus facitque negociis accommodatos. Cum vero mutuis se radiis erraticae et ex angulis iunxerint tum mutuis potestatibus terribiles hoc reddit illos, ut quibus principatus quidam concedatur atque ita per vim quandam hi sibi opes parant. Si vero Saturnus aut Mars, aut Mercurius in ascendente foeliciter fuerint constituti per latrocinia, ac scelera, ac fraudes abunde ditabuntur. Sin autem loca commutent sors, Iuppiter, aut Luna, Sol ascendens, atque huiusmodi cum nova factione, aut principe novo per illorum foelicem fortunam ditabuntur pauperes fient, ob adversam fortunam, Iuppiter etiam in locis divitias significantibus eas praestat per varios casus, atque successus.
Quae autem sunt loca huiusmodi, non facile est diiudicare, seu unus sit, seu plures, et si unus quis sit, afferamus autem exempla ingentis fortunae nostri temporis Alexandrum primo Medicen, qui ex privato statu Florentiae patriae suae dominium obtinuit, inde eo occiso anno 25. cum Luna ad quadratum Martis in coeli medio, et potentis, Solisque oppositum in septimo loco pervenisset, sed hoc extra eam. Alter aliquanto maior successit duabus Italiae regionibus principalibus subiectis Florentiae et Senonum qui iamdiu regnat cum neutri, neque arma, neque legitima successio affuerit, sed fortunae quaedam et paucorum civium favore. Ptolemaeus ergo existimavit mobilis rei et illustris, ac post vitam primae illustre, ac notabile debere esse principium mutabileque, quare hoc munus sorti delegavit. Hanc sic statuit, ut quemadmodum ante Solem defertur ascendens, quod etsi non constituit, sed regio potius illuminat, et illustrat ita Luna, quasi reflexo radio locum sibi antecedentem sub aequali distantia praefinit. Finge ergo Solem, ac Lunam in signifero non moveri, sed solo motu ab ortu in occasum, et nunc esse in oriente ambos, ferrique ad undecimum locum, variabitur sane orientis locus successione signorum, ibi tamen semper erit sors cum ipso horoscopo, rursus ergo quilibet eorum motu proprio feratur, et Luna quidem celerius remeabit versus orientem, quam Sol ob id ascendens, et ipsum quasi remeabit post se tantundem, quanto Luna celerius Sole, hic ergo locus semper ad aspectum Lunae feretur, ut ascendens Solis quare illustissimus ac varius semper. Hunc ergo opibus demandari Ptolemaeus credidit, quoniam post vitam nihil nobis magis utile necessarium commodum est, aut honestum, ut quasi sint alia vita, quam opes. Quot vivunt sine filiis, fratribus, parentibus uxore, servis, eruditione ulla, vel arte extra patriam sine aere, aut opibus qualibuscunque vivi non potest. At etiam illae maxime illustrant hominem, maximeque mutantur, et res familiarissima sunt Soli ergo et Lunae, qui vitam nostram gubernant, et qui illustrissimi sunt in coelo, et quibus publica omnia commendata sunt, et eo modo ut nullibi consistant, sed varie omnino mutentur sors, et opum dominium sunt concredita.
Alii vero cum secunda domus primae succedat, et ut undecima amicos, qui honoribus, magistratibus, arti, potentiaeque per decimam significatis postposita est, ita par est quod primum vitae succedit tot causis succedenti ad vitam et corpus, scilicet secundae domui concredi. Adde quod in singulis rebus, quae longe magis simplices sunt multos significatores Ptolemaeus constituit, et ut ad minus duos diurnum, atque nocturnum, vitae quidem multiplices, ut palam est parentibus Solem, aut Saturnum, vel Venerem, cum Luna fratribus Iovem, Venerem, Lunam, atque ita de aliis hac in causa, quae tamen multiplex est solum unum protectorem assignare absurdum videtur. Quod si sors impedita sit? ubi mihi cui sub radiis est, nec tamen multa lucra defuere. Et si tam recepissem oblata, quae alii anxii quaerunt essem plene ditissimus. Sed Ptolemaeus ut dices, ex uno loco plures dominos facit non locum ipsum ubi sit considerat, ut infra videbimus, adeo ut in octava genitura exemplari non septimam partem Librae, ubi est sors ad vigesimam tertiam considerat, ubi est Venus, et Venerem ipsam, et Saturnum propter exaltationem, et Mercurium prius dominunt, et trigoni principaliorem. At cum isti diversis modis se habeant, etiam varie affici posse hominem verisimile est, sed:
Cecidit in Scyllam volens vitare Carybdim.
Dicent cum enim omnes fortunae conciderint, quomodo omnes domini affici poterunt. Etsi Saturnus ac Mercurius domini sint, et ambo sub Solis radiis aliquando ut omnibus ferme semel, aut bis in vita evenire necesse est, omnia singulis. vel saltem peribunt. Quid absurdius cum multi perpetuo cursu maxime, qui per virtutem, aut haereditatem, aut gratiam principum, vel magistratus ad opes maximas per continua incrementa ferantur? Sed et ipse Ptolemaeus inquit infra a fortunae sorte pro possessionibus, sed forsan exponi poterit, ut non locum novum, sed dominos loci novi consideremus, ut si sors per directionem conveniat ex Piscibus in Arietem, et sexto loco in septimum ubi sint Solis radii ex Leone hoc nihil referre velit Ptolemaeus. Sed quod ex dominis Iove et Venere, Solem in posterum et Martem consyderemus. Et si Saturnus ibi inveniatur nihil vocat, sed si Soli, aut Marti adversetur. Sed clarius ante, ut refugere non possit. Si vero et pars fortunae in signis peregrinandi authoribus extiterit vitam omnem, et conversationes actionesque universas in peregrinationibus exequetur. At mihi et illud de dominio potius, quam loco intelligendum videtur. Ut in figura filii mei minoris sors ipse est in decimo loco, et sub Sole, nec peregrinationem significat, ipse tamen a pueritia perpetuis iam octo annis peregrinatur, quod Mercurius sortis dominus in nono loco sit peregrinus, et inter Pleiadas. Ob haec igitur atque similia male valde audit in fortuitis haec disciplina maxime ob praecedentes genituras.
Tentandum est igitur ut veritatem rei aperiamus dico ergo fortunae partem primo esse considerandam, quae sit in angulo, vel supra terram maxime in undecimo vel nono loco, ab ipsa accipiemus significationem. Si autem fuerit sub terra praecipue in tertio vel sexto loco, vel eius dominus principalis, vel si duo sint cum exaltationi finis, aut trigonus coniungitur impeditus et sub Solis radiis, primum locum obtinebit secunda domus, atque eius dominus dominive non prorsus neglecto sortis domino. At cum sors salva est, minimum, quid potest ipsa secunda domus quam Ptolemaeus ob id prorsus refugere, non potest quod sub terra sit, cum sortem ipsam, quando sub terra fuerit respiciat. Verum plerunque Sors validior est natura, quam secunda domus primum ob amborum luminarium, et praecipue Lunae considerationem, secundum quod sors non semper sub terram. Et ideo si sit casu imbecillis efficitur secunda domus sub terra semper est, ideoque natura est invalida. Idem duo quod semper secunda domus ab angulo absit sors possit abesse, et fortuito extra ipsum reperiatur. Ob haec omnia Ptolemaeus secundum domum posthabuit sorti, non tamen omnino neglexit. Experimentum est rarum cum illa venit praeferenda, contingit tamen ut in nostra genitura exponemus.
Nunc autem ad principale redeamus, secunda domus raro dat divitias magnas, cum sit secundo loco at sors illustres dare potest, in prima igitur harum sors optime collocata est. Sed Ptolemaeus videtur non curare hoc, quoniam ad actionem locus non facit, sed ad dominum refert. Equidem iuxta signiferum ut in Aegypto ob propinquitatem opera solum errantium inspectare, oportet, at apud nos, qui plurimum ab illis distamus locum observare necesse est. Forsan et aliquid facit quod loci, et planetae ut caput, et Venus, et Luna, quae loco complicantur sub eodem domino sint, ut res redeat ad idem. Verum duo obstant. Primum quod si non eodem in signo essent, nihil prodessent contra quod esset dominus plurium locorum, non pertinentium ad sortem. Secundum quod non liceret eundem planetam esse male affectum in una causa, in alia autem bene quod fateri saepius convenit. Sed ad rem redeo, difficile est coniectari locum nihil prodesse ad causam quandoquidem in fine libri novos ingressus observare iubeat in loca aphetica, an ergo proderunt aut nocebunt fortuita, quae ab initio sunt copulata nihil proderunt aut nocebunt, id ergo tanquam clarum omisit hoc de dominis ut significantius in memoriam revocavit. Cum ergo adeo validus esset sortis locus opus non habemus secundo domo, quanquam et in illa Iuppiter sit loci, et iam dominus, et cum Mercurio sortis domino, ut quocunque te vertas felicissima sit, et in idem redeat. Ipse praeterea locus sortis et dominus, qui et loci noni causam ostendit tantae felicitatis, scilicet pontificis potentiam. Ut autem videamus quomodo tractanda sit ratio sortis 19. anno sors redibat ad Taurum in opposito Martis, ut nihil ex progressu nisi malum sperare oporteret. At per directionem pervenit ad Veneris sextiles radios hoc bonum, sed tantae felicitati minime comparandum cum Venus in duodecimo loco sit, et locus radiorum Veneri inimicus radiusque debilis. At cum novam sortem anni quaerimus ipsa sors fuit in Geminis, in trigono Mercurii domini sui, et Iovis ac Lunae, qui in trigono erant Mercurii, et ipsi in loco sortis radicis. Et ipse natus e familia, quae licet citra arma saepius dominatione urbis potita est. Sed quia regnum est dirigemus etiam Solem, qui pervenit ad trigonum Martis potentis, et per bellum, et vim dedit regnum. Sicut paulo post cum ascendens pervenit ad radios Martis quadratos, cum Sole infelici occidit ipsum.
Videamus modo sequentem, quae convenit ad unguem cum priore, sed sors est iuncta cum Venere, et Mercurio, et omnia sunt in angulo, et non potuisset dare novum regnum, sed ratione propinquitatis ad priorem habuit, tum quia geneses ambae concordabant, cum genesi Caroli Quinti Caesaris, et Sol pervenit ad Venerem eo anno, et ita consecutus est tegnum. Et verisimile est etiam quod civitas Florentiae conveniat cum Scorpione aut Capricorno. Nam etsi Gauricus statuat eam sub Ariete, tamen origines vilium incertae sunt, ipsae vero indiligens admodum ut nil ei credendum sit, cum Andream Alciatum notissimum omnibus virum mortuum tradat, anno 1546. Ferrariae, cum obierit Ianuario mense ni fallor anni 1549. in propria domo Papiae, cum ergo ea die primum e Mediolano reversus essem. Utcunque sit, videntur ex experimento geneses hae, cum civitatis origine convenire.
Textus III
Videre igitur oportebit eos qui signi hac ratione inventi gubernationem sibi vendicant, ut valeant, an commodis et familiaribus in locis sint sicut in principio disseruimus, amplius consulendae sunt stellae quae eis configuratae sunt aut supra eos evectae eiusdem sectae aut contrariae.
〈Commentarius〉
Non ut in animi qualitatibus semper stellas, quae supra dominos loci elevantur refugit, sed solum cum contrariae fuerint, quae supra illos elevantur. Causa est quia in animi qualitatibus immoderata omnia mala sunt, ut nimia bonitas aut improbitas, non sic in divitiis, quia nullus excessus nocet. Oportet igitur et dominos loci, et qui supra eos elevantur bene disponi, atque invicem consentire. Quamobrem si eleventur stellae, quae consentiant cum dominis sortis etiam melius est, quam si solae sint, quae dominantur. Et ob id raro contingit, ut praeclaro ingenio et liberali evadant ditissimi. In locis commodis igitur a Sole, a mundo atque familiaribus. Ut orientales a Sole in angulis, vel saltem secundo vel undecimo loco, quod hi succedant alteri nobiliorum angulorum, alterum aspiciant amico aspectu in domo, altitudine vel alia propria dignitate.
Textus IIII
Si validi sunt ii, quae fortunae sortem gubernant, divites efficiunt, maxime si a luminibus testimonio familiaritatis corroborentur.
〈Commentarius〉
Divitiae splendorem magnum afferunt apud mortales, et ob hoc indigent, et iuvantur testimonio luminarium, non sic filiorum multitudo aut ingenium. Status igitur divitiarum ex quinque rebus habetur. Prima ut domini loci sortis sint a Sole orientales. Secunda, ut in angulorum centris, tertia ut in propriis dignitatibus, quarta planetae, qui super ipsos elevantur cum eis concordent, quinta, ut domini loci sortis cum Sole, vel Luna conveniant. De convenientia autem superius qualis sit, et quot modis fiat dictum est. Planetae igitur dominantes sorti in angulis maiores dant divitias, quam in propriis dignitatibus, sed eo minus stabiles, quo celerius ex angulo planeta exit, quam e propriis dignitatibus, etiam si finis extiterit. Loquitur autem hic proprie de divitiis omnibus praeterquam paternis, nam illae in certis regionibus ad filios necessario deveniunt maxime natu maiores et praecipue Feuda vocata, ut arces. Quid si ubi primogenitus Feudis succedit, ut in Gallia, et Scotia natu maior habeat dominos sortis oppressos, secundus autem natu vel tertius illustres, et a luminarium consortio etiam firmiores factos. Dicemus legem humanam plus posse, quam coelestem in talibus, velut contraria ratione in his, quae ad animum et corpus pertinent, coelestem plus humana. Nihilominus primogenitus Feudi reditus pignori semper habebit datos, contra alter reditibus aliunde acquisitis affluet. Antequam tamen primogeniti conditionem superet aut aequet, non parvo tempore indigebit quantumvis felicissime natus. Nam et lex primogenitorum ad generales pertinet constitutiones.
Sortem igitur sub Solis radiis latere parum, aut nihil refert ad malum, sicut et cum Luna esse ad bonum, dominum autem plurimum, sub Sole tamen proprie, si bene fuerit constituta publica praemia et regum dona pollicetur sicut in Solis quadratis, et magis oppositis iacturam, et amissionem bonorum ob fiscum. Similiter sub Luna cum Sol in ascendente fuerit vitam robustam, et incrementa patrimonii ex contractatione cum hominibus decernit. Et si in trigono Lunae, aut sextili fuerit bene collocata, et per rationes publicas. Velut in opposito eius aut quadrato in signis non familiaribus iacturas ex contractationibus publicis et conductione. Sol enim administrationes et magistratus significat, Luna eos qui conducunt opera publica. Idem vero, et certis continget si loco sortis illius domini ita fuerint collocati, sed dices Ptolemaeus vult quod dirigamus sortem pro habentis eventibus divitiarum, hic omnia tribuit dominis sortis et non loco? Respondeo oportet intelligere ipsum per ipsummet. Cum vult, ut dirigamus sortem ostendit debere tamen considerare dominos illius principaliter non locum ex hoc capitulo, cum hic dicit considerandos esse dominos, ostendit ex capite ultimo quarti libri, habendam esse ipsius loci considerationem. Unde qui qni B occurrunt in directione etiam radiis quadratis, aut oppositis, ut ibi docet sunt administratores loci. Attamen si ab initio fuerunt contrarii puta domini loci oppositi nocent. Qui vero nocent ab initio, utpote si sors sit in Scorpione, et Sol in Tauro paribus gradibus Sol non nocet sorti, et hoc bene nota, sed est illi inimicus, ita ut cum directione, vel processu, vel per ingressum devenerit dominium sortis ad Solem bona devolventur ad fiscum. Non ergo Sol nocet sorte, quia ab initio radiis oppositis illam afficiat sed quia cum radiis oppositis illam afficiat, ubi ad illum devenerit dominium offendet illam, non quae est in radice, sed directione vel processu, aut ingressu. Hoc autem tantum interest, quod si sors afficeretur perpetuo, paupertas et detrimenta significarentur, sicut si domini male afficerentur. Non affecta autem sorte sic, sed solum inimicis planetis in occursationibus detrimenta solum eveniunt non semper. Idem de beneficis.
Eadem vero regula, ut dixi, in processibus tenet. Sed etsi secundum locum et Iovem considerabis, multumque illis tribuas, non errabis Aliter me nihil lucratum omnino fuisset necesse, cum tamen non tam parum sum lucratus, quam parum mihi ex lucro superfuit. Si igitur ad partem fortunae respicias Venus, Mercurius et Saturnus in octava genitura illi dominantur. Qui cum sint concordes et in propriis locis, et absque maleficarum testimonio stabiles, et nunquam de futuras opes decernunt. Quia tamen absque testimonio luminarium, et in cadentibus locis omnes, paucas et minus quam mediocres. Et ita semper fuit.
Textus V
Verum Saturnus divitias largitur per aedificia, navigationes, agriculturam, Iupiter per ea quae ipsi concredita sunt per praefecturas, per sacerdotia, Mars per militiam et exercitus ductationem, Venus amicorum et foeminarum donis et beneficiis. Mercurius per eloquentiam et negotiationem. Peculiariter autem Saturnus fortunarum sorti conciliatus, si cum Iove configuratus fuerit haeraeditates donat, maxime quando in supernatibus angulis hoc acciderit, Iove occidente in bicorpori signo aut applicationem ad Lunam habente; tunc enim ad liberorum procreationem deducti alienorum heraedes scribuntur.
〈Commentarius〉
Quod per se significant clarum est. Cum vero nihil sit quod adeo et repente, et multum divites reddat homines, quam haereditates, ob id causam huius tam conspicuae rei, et ab hominibus desideratae docere voluit. Magnarum igitur opum et tarde venientium, ac cum multis difficultatibus, duos planetas maxime divitiarum significatores causas esse docuit et tardos, hi sunt Saturnus et Iuppiter. Et quia per haereditatem bonum haeredi, et malum morienti advenit, Saturnus pro malefica, Iuppiter pro benefico assumendus est, et haec est prima conditi. Secunda quod ambo sint in angulis superioribus, quia haereditates sunt res magnae et conspicuae praesertim integrae et locupletum, ideo ut sint magnae indigent locis potentibus quales sunt anguli, et conspicuae indigent angulis supra terram, qui sunt coeli medium et occidens. Occidens propter mortem eius, qui haereditatem relinquit, coeli medium ob magnam felicitatem. In occidente Iovem, in coeli medio Saturnum constituit. Haec enim est ars Ptolemaei, ut commutationem et participationem maxime observaret. Cum enim hoc ex concordia Saturni et Iovis provenire deberet, oportet ut alter alteri cedat mutuo, ut etiam mortales in consiliis facere solent. Quod si omnino in talibus angulis non essent, sed puta in undecimo loco pro coeli corde legata pro integris haereditatibus, et in nono minora etiam significaret, idem in octavo pro accidente. Id vero ad secundum pertinet necessarium. Tertium est ut Iupiter in signo sit communi, vel Luna illi applicet, vel ab eo separetur. Hoc enim significat duo in unum coeuntia, fit autem multis modis, unum enarrat consuetum Lacedaemoniorum tempore, vir infoecundus deligebat iuvenem, qui cum propria uxore concumberet, itaque filius natus duos habebat patres, legitimum non naturalem maritum matris. Et naturalem non legitimum, iuvenem a quo erat procreatus. Mortuo legitimo, naturalis cum filio succedebat. Alius modus hoc tempore honestior, frater permittit fratri ut uxorem ducat, filiique et ipse maiori in haereditatem tum lege, tum consensu succedunt. Alius modus duo contrahunt fraternitatem et eorum altero mortuo, alter succedit. Ut Mediolani Marcus Antonio Iacobo Baldovino, quos ambos novimus. De aliis forsan etiam intelligit, qui adulterini filii a matribus coniugi supponuntur, eodem modo alias mixtiones interpraetaberis. E quibus est quod Saturnus, Marti commixtus eos facit Chyrurgos optimos, si bene dispositi sint, et eorum alter opificio praefectus.
Textus VI
Ac si quidem stellae eiusdem sectae cum ipsis gubernatoribus, gubernationis testimonia ipsae contulerint possessiones illabefactas conservant; si vero stellae contrariae sectae elevantur supra loca dominium exercentia aut iis succedunt, labefactationem significant futuram bonorum.
〈Commentarius〉
Istud totum declaratum est superius. Si enim dominis opum maleficae felices concordent rapinis assiduis opes augebuntur. Si discordent a latronibus, furibus et publicanis diripientur. Si fortunae causae discordent iudiciis peribunt. Si auxiliabuntur iudiciis et fide augebuntur. Proprium autem est Marti et Veneri disperdere opes. Mars per rixas et ludos, et venationes, ac dilapidationes, Venus ob luxum, scorta, delitias, incuriam, vestes et talia. Saturnus, Marte et Mercurio facit alchymistas. Qui tandem in monetae adulterinae fabricatores transeunt, plerunque poenas dantes. Et scias quod Saturnus solus proprie paupertatis imo mendicitatis auctor est, ut Iuppiter non solum divitiarum, sed opum et affluentiae.
Textus VII
Cuius eventus tempus in genere accipere licet ex stellarum id efficientium ad angulos, et succedentia loca annutu.
〈Commentarius〉
Annuunt sive innuunt tempus generale stellarum tam dominarum, quam super eas elevatarum constitutiones ad angulos. In angulis in iuventute, in centris statim in succedentibus media aetate, in cadentibus fero et in senectute. Unde etiam in cadentibus habentes fortunarum significatores non omnino de divitiis desperare debent. Verum cum etiam haec aetas sit brevis et inepta laboribus, in paucis admodum id contingit, et etiam plerunque parum. Itaque pauci sunt, qui si ad summam senectutem perveniant, non videant variam in divitiis fortunam. Idem vero dices de occidentalibus quartis et orientalibus mundi. Et rursus de earum situ in comparatione ad Solem. Manifestum vero est quod pro propriis temporibus in sorte profectionem, et directionem observare convenit, ut infra docebit, non dominum illius, ita ut generalia tempora dominis, propria locis ipsis tribuantur.
Sed dices quonam pacto aliquis ex sceleribus dives fiet, cum neque beneficae scelera significent, nec maleficae bene dispositae? Sed velut cum Saturno Mercurius architecturam, et cum Marte fabrilem excellentem. Male autem dispositus maleficus miseriam nuntiat nullus igitur locus divitiis ex flagitiis comparandis relinquetur, cum tamen plurimi sic ditentur etiam in immensum, ut illud Iuvenalis:
Criminibus debent hortos praetoria mensas,
Argentum vetus et stantem exira pocula caprum.
Nostra autem aetate non minus, quam antiqua sunt frequentes. Respondeo maleficas potentes et bene dispositas hoc facere. Nec artem significant, nisi dominae sint opificii. Cum vero multitudo opum paratur, necesse est, ut dictum est, de haereditate, beneficam maxime autem Venerem favere, etiam si scelere id fiat, nam malefica scelus, Venus autem acquisitionem opum significat. Quod si nulla adsit benefica, maleficae vero opificium non significent, et sint extra proprias dignitates, validae tamen in angulis, tunc puro scelere et a legibus vetito divitias parabunt. Quamobrem tales divitiae rarissime perseverant, diuturnaeve sunt. Ut cum furto, latrocinio, moneta adulterina, falsis testamentis, paratur res. Duobus vero modis res scelere paratur, et non a legibus punito, velut foenore, iniustitia, seplasia, aliisque in tertio de sapientia, technis, dictis, vel cum maleficae opificio non praesidentes fuerint validae, et bene affectae, sine fortunarum testimonio vel cum validae fuerint, et malae dispositae cum testimonio fortunarum. Maxime vero opes parabuntur si validae et bene dispositae fuerint maleficae, cum favore beneficarum. Maxime autem in divitiarum acquisitione concursus, et in genitura, et in temporibus observare expedit.
Haec igitur de opibus, quae fortuna et variis casibus parantur at locus, qui ex arte, aut peritia aliqua opes parandas declarat, est cui imperat significator artis, et maxime si ibi dominetur, et si illum cum potestate respiciat luminare temporis. Velut in nostra genesi partes 6. minuta 57. Virginis, et est coaequalis, et vocantur intuentia vel obedientia, est enim in opposito Lunae dominae trigoni et ita de aliis aspectibus. Quod vero accedat trigonus Iovis, bonum est et utile non tamen illi potestatem dat.
〈IV.3〉 Caput III
Textus VIII: De fortuna honoris et dignitatis
Quae ad dignitatem et ad hanc beatitatis partem pertinent a luminarium statu et satellitum astrorum accipimus observantes eorum familiaritates. Nam si in masculinis signis fuerint ambo lumina et in angulis sive alterum horum maxime conditionarium, et stipatim quinque erronibus, erga Solem quidem matutinis, vespertinis vero erga Lunam reges erunt qui nascentur.
〈Commentarius〉
Septem genera status hominum, quasi extrema invicem, quod maxime distent declarat, per ea reliqua omnia, quae infinita sunt intermedia, nobis insinuans. Nec comparando loquitur, sed simpliciter, ita quod etiam filius rustici hanc nactus genesim modo vivat ad regnum perveniet. Ut autem intelligamus veritatem huius rei, debes scire quod luminare in masculinis signis simul esse contingit secundum distributionem singulis quatuor hominibus, et cum hoc habere Venerem, et Mercurium orientalem singulis 16. hominibus, sed de Saturno ut sit in primo statu cum habeat quinque statu singulis 80. hominibus. Igitur ut habeat tres superiores in primo statu singulis 2. M. hominibus continget. Ut vero sit in angulis continget ex 6. millibus uni. Igitur per statum regium intelligit statum eius, qui praesit 3. millibus hominum. Nam cum de Luna, vel Sole loquatur ad dimidium numeri reducitur. Intelligit ergo per reges regulos, more antiquorum et Arabum, qui reges faciunt atque appellant unius oppidi dominos, qualis sine numero sunt nunc in Africa et India.
Itaque Ptolemaeus hoc in negocio maxime observat rerum ipsarum rationem. Cum enim sub eadem non solum Saturni et Iovis coniunctione, sed etiam Solis et Lunae innumeri nascantur, quorum varia est fortuna, rem hanc ad momentum transtulit. Nam qui in angulis sunt planetae plurimum possunt, quod res haec brevissimo tempore duret. Eoque magis quo in validioribus angulis, scilicet ascendente et medio coeli et in eorum centris. Hoc autem ut rarissimum est, et in immensum augetur et excrescit donec ascendente luminari in ipsomet fuerit centro, non ita facile quenquam ad regnum magnum admittit. Ergo Ptolemaeus hic per angulos simpliciter intellectos etiam regulos decerni proponit. Quod si non in angulis solum, sed etiam in centris eorum fuerint ambo luminaria, tunc de magnis regibus intelliget. Atque ita sermo hic de primo statu omnium regum, qui tamen non sunt supremi, ut rex Gallorum, aut Hispaniarum, vel Turca, vel Anglorum, vel Pannoniae, et multo minus de Caesare qualis est noster, est intelligendus. Pro regis nomine autem hic, si principem dicas, iuxta consuetudinem nostri saeculi, clarius rem percipies. Erunt ergo tales reges, ut cames Flandriae, dux Austriae, dux Mediolani, rex Bohemiae solius, et hi inter maximos huius status, ut etiam rex Aragonum, dux Florentiae. Inter mediocres autem reges huius status, dux Ferrariae, dux Mantuae. Inter minores, princeps Bisignanae, princepsque Salerni, dux Parmae. Inter minimos autem comes Ugubii, Marchio Istonii. Iam igitur habes quid per reges Ptolemaeus intelligat, et quomodo, nunc modo causam sententiae illius exponamus. Luminaria in hoc casu observat quod dignitates regiae omni hominum generi imperent, non sicut alii planetae sic et luminaria certo hominum generi praesunt, sed generaliter omnibus. Nam Saturnus infimae plebi, Iuppiter divitibus et magistratibus, Mars militibus, et artificibus durioribus, Venus mulieribus et mollioribus artificibus, Mercurius studiosis. Quod vero in masculinis signis sint hoc facit ut efficatiores, et promptiores ad negotia obeunda evadant. Quo etiam docemur nihil tam facere ad honores, et dignitatem retinendam quantum efficatia, et promptitudo in negotiis. Haec autem ut ad regnum utilia sunt, non tamen in aliis rebus adeo. Nam primum malos mores in venereis praestat plerunque haec constitutio, si modo Venus astipuletur, ut superius visum est. Facit et aliorum contemptores, et plerunque boni et aequi. Et nil curantes nisi quod ad magnitudinem sui status faciat, et explendum desiderium. Sunt enim tales immodici semper in cupiditatibus et actionibus suis. Nocet etiam quo ad vitam Lunae constitutio in signo masculino. Ita nihil est ex quaque parte beatum multo minus principum vita. De orientalibus vero planetis a Sole, occidentalibus a Luna, rationem superius declaravimus. Similiter et de angulis. Ergo si in regis filii genitura, quae dicta sunt contingant, non solum rex, sed maximus evadet rex, et regnum suum tanquam ad id munus natus, summa cum facilitate tractabit.
Textus IX
At si satellites planetae vel in angulis ipsi fuerint vel ad superiorem coeli cardinem configurati, magnam decernunt et stabilem potentiam orbisque imperium, quae quidem maior erit felicitas, si hae configurationes dextrae fuerint.
〈Commentarius〉
Si per orbis imperium intelligas totius orbis, absurdum hoc erit, quandoquidem ne ullus unquam toti orbi imperavit neque fieri posse, ut quisquam imperet in libris de aeternitatis archanis demonstratum est, sed nec de maiore parte, ut Caesaris, aut Alexandri Magni, cum constitutiones hae, quas hic Ptolemaeus proponit frequentes sint, tales autem principes rarissimi. Quod igitur antea diximus de regibus parvis, hic de magnis est intelligendum. Scilicet ut haec constitutio regem mundi, id est, qui titulos ferat totius aut maioris partis orbis significet. Quales, ut dixi, Caesar, Turcarum princeps, Aethiopum rex, rex Scytharum nostro tempore magnus Cham dictus, rex Gallorum, rex Anglorum, Persarum rex Sophi appellatus, Cambaiae etiam aliisque toto orbe celebres. Si tamen luminaria in centris praeter id horum sint angulorum, fient tunc reges maioris partis orbis, ut olim fuit Augustus.
Illud etiam animadvertere decet, quod Ptolemaei tempore Romani imperatores orbis hoc modo erant principes, sed hoc a generali constitutione Imperii Romani ortum trahebat. Quo fit ut verisim〈i〉le sit Ptolemaeum vidisse genituram Augusti et Tiberii, quam habuerat Thrasibulus mathematicus, et C. Caligulae, et Neronis, et Claudii, et Domitiani. His enim omnibus ab astrologis praedictum fuerat imperaturos. Fuerant autem hi proximi aetati Ptolemaei et paulo ante illum. Credendum est igitur Ptolemaeum observasse in illis hoc commune, quod dixit. Similiter et forsan in genituris regum Persarum Xerxis, Artaxerxis, tum Aegyptiorum Ptolemaeorum, atque etiam Mithridatis Antiochive, et forsan Alexandri Magni. Non tamen absolute de mundi regibus pronuntiasset sola ratione absque experimento fretus. Fuit enim Ptolemaeus magnus supputator, et temporum, et motuum astrorum, iamque condiderat libros Magnae compositionis, ut in prooemio huius libri apparet. Itaque dictum hoc de mundi regibus tamen ad centra angulorum tum ad constitutionem generalem illius aetatis referendum erit. Poterit enim iam maximum imperium in unum coisse, et haereditario iure transferri in successores, et tunc erit difficillimum alteri, qui ex ea familia non sit hoc obtinere. Poterit rursus non coisse imperium in unum ut Nini tempore, et tunc erit difficile, perfecit tamen hoc Ninus Assyriorum rex, ut regnum maxime partis orbis occuparet. Sicut Alexander Magnus Persarum, quod iam uni familiae tributum erat, licet Darius ille, quem Alexander vicit non fuerit estirpe Xerxis, vel Artaxerxis. Unde difficilius fuit Alexandro imperium illud occupare, quam Nino, nam a generali constitutione sub qua Persarum Imperium coaluerat, Alexander prohibebatur. Difficillimum autem est generalem constitutionem a privati genesi, ut in secundo libro superius docuimus, superari. Quandoque autem imperium coaluit in unum, nulla certa familia dominante, ut Romanum post extinctum Neronem, qui Iuliorum ultimus fuit, et tunc longe facilius est ex genesi imperium orbis assequi, ut Nerva, Traianus, Galba, Otto, Vitellius, Severus Alexander, Severus Afer. Maximinus, multique alii.
Sed iure merito dices, cum eodem momento tot in orbe nascantur, multi erunt totius orbis domini, quod et experimento, et rationi repugnat. Imo neque unquam visum est duos, vel tres ad unguem unius aetatis, vel simul, vel altero alteri succedente maxima regna occupasse. Quod tamen necessarium esset ubi vera essent, quae a Ptolemaeo dicuntur. Respondeo quod natura ordini universi providit, raroque tales primum eveniunt constitutiones et eorum qui nascuntur tunc pauci supersunt, quod superius declaratum sit, eos qui in centris habent luminaria plerunque non nutriri, aut oblaesos esse vitiisque tum animi, tum corporis detineri. Unde prohibentur a maximis non solum negociis, sed saepius etiam a mediocribus ac minimis. In eadem etiam regione non contingit ferme duos eodem momento nasci. Neque in vita vidi duos, qui eodem horae momento nati essent, nedum postmodum duos tam claris genituris plurimi etiam ab infantia pereunt propter parentum, ut videbimus geneses. Eorum vero qui tandem supersunt eodem momento geniti ob natalium discrimen, alii quidem momento obtinent regnum, ut Severi Afri tempore Albinus, et Fescenius Niger et Galieni tyranni triginta, quorum quilibet nomen Caesaris usurpavit, alii vero non per se assequuntur imperium, sed vices eorum qui possident, gerunt.
Quo vero ad textus explicationem attinet, difficile videtur intelligere planetas esse a Sole orientales, et in angulo cum Sole, et sub radiis non esse, nisi Sol in ipsius anguli extremo fuerit, quod vix verisimile videtur, cum tunc non validus esset, sed imbecillis? Respondeo quod primo hoc in occidentalibus planetis a Luna nullam habent difficultatem. Rursus si iisdem in alio angulo praecedente fuerint, ut Sol in ascendente, satellites in coeli medio. Tertio contingere potest cum ipsi coeli medium respiciunt ex secundo loco, vel tertio, Sol autem fuerit in imo coeli, vel satellites in duodecimo, Sol in ascendente. Neque vetat quin in regionibus finitoris obliquioris Sol sit validus in angulo, et in eodem vel quinque gradibus anterioribus planetae et fixae, nam et de his quando fuerint nobiles intelligimus, appareant orientales in primo statu, et validissimae, tamen maxime ob latitudinem, quae autem sint validissimae docuimus in libris astronimicis. Neque etiam vetat quin quando planetae sub Sole fuerint, licet sui ratione sint imbecilissimi viribus omnibus Soli traditis, regnum decernere non possint. Nam Sol vel Luna, ut in initio huius capitis docuimus, regnorum possunt esse authores, non alii planetae.
Cur autem dextros radios sinistris praeposuerit, non est ut putat Haly, quod generaliter sint validiores, cum superius sit declaratum inter planetas radium dextrum esse imbecilliorem. Sed hic cum loquatur de aspectu planetarum ad coeli medium, ad quam defertur non proprio motu, sed firmamenti, constat dextrum sinistro esse validiorem, cum de radiis loquimur planetarum ad domos, cum vero ad planetas, vel fixas sinistri sunt praeponendi. Superius dictum est, quod radii dextri contra successionem signorum tendunt, ut ex Tauro in Pisces, sinistri secundum, ut ex Tauro in Cancrum. Cum igitur motu primi mobilis planeta qui est in Tauro in prima, vadat Piscium locum in undecima, patet propositum. Unde liquet Ptolemaeum velle quod planetae in hoc casu validiores sint in duodecimo loco, quam octavo, in primo, quam in septimo, in secundo, quam in sexto, in tertio, quam in quinto. Ex his enim locis coeli medium respicere contingit, licet non ubique gentium, nec semper.
Textus X
Si vero aliis ita habentibus, solus Sol in masculino, Luna vero in foeminino signo et angulare alterum lumen solum extiterit duces tantum nascuntur vitae necisque domini. Si ad haec ne laterones quidem planetae angulares fuerint neque cum angulis configurati, magni tantummodo et natalium splendore conspicui aut praefecturis aut exercituum ductationibus, minime vero ducatibus illustres. At si luminaria quidem in cardinibus non sint, cardinales tamen satellites planetae extiterint aut cum angulis configurati, in illustrioribus quidem dignitatibus non constituentur, in civilibus tamen hi promotionibus et in sui generis vitae mediocritate excellent; si neque stipatrices stellae cum angulis coniunguntur, obscuros homines et nullis honoribus promoventes decernuntur; extremae vero abiecti et infelicibus animis nascuntur, quibus neutrum luminare in cardinibus neque in masculino signo reperitur neque stipatur a beneficis.
〈Commentarius〉
Declaratis duobus statibus principalibus, quorum praecedens est sublimis, et potentissimus nunc declarat quinque alios status. Nec in ulla alia causa tam diligens fuit Ptolemaeus, quam vitae et hac. Vitae quidem quod ea sit omnium aliorum fundamentum et etiam quod pulcherrimum de astrologo exemplum praebeat. Honorum vero quod illis omnia bona succedant, divitiae, amici, gloria, coniugia nobilium, inde, insteriles fuerint, praeclara soboles. Denique post corporis incolumitatem felicitas in humanis gloriae comes est. Et quanquam Aristides et Phocion, et Camillus, et Cincinatus, et Fabritius, et Scipio maior, et alii multi honores adepti sint maximos, cum summa paupertate constat tamen potuisse illos si voluissent omnino divites esse. Phocion enim magna auri talenta, quae salva authoritate accipere poterat, oblata ab Alexandro sprevit. Sic cuique horum occasio affulsit divitiarum, sed illi gloriosius duxerunt tantos magistratus gerere in summa paupertate, quam cum divitiis. Non solum ob raritatem, sed quod hoc esset certum testimonium ingentis virtutis datos honores pauperrimis, et singularis innocentiae pauperes abdicasse se a magistratibus summis. Tertius modus a secundo differt quod unum tantum luminare habet in angulo, ac in masculino signo. Memineris vero, ut dixi, hic loqui Ptolemaeum de his, qui propria virtute emerserunt, ut Franciscus Sfortia primus, Castrutius, Iacobus Triultius, Hieronymus Moronus, Iacobus Medices, omnes praeter secundum cives nostri. Non de his qui concordia cum potentibus genituris creverunt, ut Cosmas Florentiae princeps, qui partim successione partim consensu geniturae suae, cum Caesaris genitura adeptus est regnum. Et Maximilianus Stampa consensu geniturae, ut diximus, cum genitura Francisci Sfortiae secundi iam principis Mediolani. Itaque te iterum monuisse volui quemadmodum de divitiis feci, aliter vel in magnos incideres errores, vel falso Ptolemaeum damnares. Sicut enim contingit mori in magna clade multos quorum geniturae longam vitam pollicentur. Et direpta urbe evadere pauperes, qui dominos sortis in coeli medio habent, ita in constitutione communi genti, quae recipit principes ex una familia, contingit ex eadem causa, quae est consensus geniturae, cum nonnulli illa constellatione non simplex, ut quidam crederent et egregie rursus deciperentur, sed deductus per perpetuos concursus directionum, et progressionum ac revolutionum in quibus continua successione fit commutatio locorum principalium, fieri quosdam principes, quorum geniturae vix mediocri fortunae sufficere viderentur. His igitur hoc contingit, ut si filii egregiis genituris suffulti succedant, regnum non minus, quam virtute partum roboratur et augetur. Si vero filii genitura patris geniturae similis est, eisdem artibus regnum retinetur quibus partum est, non tamen augetur. Quoniam iam deductio illa cum generali constitutione interrupta est. Si autem filii genitura discors sit parenti, ut Dionysii iunioris olim cum Dionysii parentis, et filiorum Pysistrati cum patre, et filii Periclis cum patre, et nostra aetate Ferdinandi filii, cum Alphonso patre rege Apuliae et Neapolis, et Ludovici Sfortiae cum Francisci primi patris, semper regnum illud corruet, et filius eo privabitur, etiam si pater non consensu, sed virtute paraverit. Quamobrem cum plurimi sunt filii, si regnum habenti meliorem genituram, et magis concordem cum genitura parentis, et hora in qua regnum adeptus est pater, re ut alias dixi et potestatem non caeremoniis, tunc regnum illud proculdubio in illa familia servabitur. Et hoc est quod Ottomannorum familia tamdiu servat regnum illaesum, quod fortiori et promptiori, atque efficatiori pater filio relinquit. Id autem ex experimento dignoscit. Sunt etiam qui dicant peritos astrorum consulere. Nam ea gens, ut par est, astra diligenter observat ut audio. Quicquid sit si ea regula servetur, regna nec transferentur, nec desinent. Quod si plures habeat pater filios, et primus adeptus regnum minus congruentem genituram regno habuerit, et minus efficacem, nam ut dixi clarum est sententiam Ptolemaei esse regnum efficatia constare, secundo aut tertio filio, tunc nisi concordent geniturae efficatioris, cum principis fratris genitura, regnum illud proculdubio evertetur. Ideo tutissimum regnum est in quo haeres regni est filius efficatior, seu qui habet genituram, ut dixi, cum illis tribus conditionibus, congruentem, scilicet primi regis geniturae, primae horae qua regno potitus est, et luminaria in signis masculinis et angulis, cum planetis aliis orientalibus a Sole, vel occidentalibus a Luna, in angulis, vel coeli medium respicientibus. Et haec omnia ut etiam Haly advertit Ptolemaeus inclusit in tertio libro in his verbis (et plurimum valet in peculiarium prout uniuscuiusque conditio requirit casuum decretis). Et in secundo rursus ibi (iam cum necesse sit summitti imbecilliores naturas valentioribus, etc.).
Quartus ergo status est (ut ad ordinem redeam) cum unum luminare est in signo masculino et in angulo, aliud in foeminino et extra angulum. Idem ferme esset, sed paulo debilius, si quod est in foeminino signo esset in angulo, et quod est in masculino extra. Ex hoc patet causa quod effoeminati, ut Sardana palus, et Pathici, ut Heliogabalus, non sunt omnino idonei regno, quia tales habent ambo luminaria in foemininis signis, ut in praecedenti capite visum est. Et ego cognovi principem muliebria patientem, et certe vivus quod raro contigit, regno exutus est. Et hoc est verum de regno quod solum propriis viribus non alia authoritate, suffultum sit. Ex hoc etiam manifestum est, cur plus possit ad amissionem regni effoeminata conditio morum, quam avaritia vel crudelitas, ut etiam nostra aetate in quibusdam visum est.
Quintus status ad unguem ad primam pertinet genituram, ubi nec Sol, nec Luna in angulo est, Saturnus tamen et Iuppiter, et Venus in angulis. Hi ergo non novum adipiscentur regnum, sed suam conditionem a parentibus relictam retinebunt, sutor, sutoriam, eques equestrem, senator senatoriam, rex regiam et in sui generis mediocritate excellent inter compares, scilicet sutor inter sutores divitiis et authoritate praevalebit, rex inter reges sapientia, divitiis, apparatu rei bellicae, obedientia, regnique amplificatione.
Sextus status est eorum, quod ad honores non sunt apti, sed in suo genera sunt obscuri atque quodammodo incogniti. Contingit hic cum neque luminaria, nec stipatrices stellae in cardinibus fuerint. Tales enim omnino abiecti et humiles sunt inter suae conditionis, ut dixi homines. Nec ex duodecim exempla ribus genituris ni fallor ullam excipere nossem huic congruentem statui praeter nostram. Status enim uniuscuiusque describentur. Ex quo liquet non debere homines desperare, maiora quam pro astris expectentur, cum Ptolemaeus hos status ad hominum existimationem ac coecam fortunam referat, non ad eam quae ex virtute oritur, gloriam tum etiam honores. Itaque cum ego repugnantibus astris nomen quidem inter eruditos essem consecutus, non tamen mihi pro tot laboribus, vel semel eligi ad ullum officium inter collegas collegii contigit nec apud aliquem principem in aliquo esse gradu, cum tamen tot nebulones dignitates apud illos sint consecuti et qui omnino non solum imperiti sint et habeantur, sed etiam in opere infelices. Ut contra de nobis cuius doctrinam non solum fatentur, sed opera admirantur, et tamen consuetudinem, mirum certe dictu, non solum negligunt, sed abhorrent. Ita liceat nobis astrorum vim non solum fateri, sed admirari, si ad causas inferiores referas, vix queas invenire. Sunt malevoli, sunt invidi, nemini desunt obtrectatores, et qui vere habeant illis quod obiiciant, cum mihi non possint. Sunt aliis amici et qui laudarent, at nec mihi defuerunt. Quid igitur? ex astris hoc est. Quo factum est ut aequo animo ista viderim semper tulerim, intelligens nec vitio meo, nec aliorum crimine ista contingere, sed superum voluntate, sed iam ad septimum statum transeamus.
Hic adeo miser est, ut etiam si in potentis viri filium incidat, eum adeo deprimat, ut omnino abiectus sit. Atque ideo ad unguem primo et secundo contrarius, qui etiam mendicorum filios evehere possunt. Constat autem hic status ex tribus. Primum horum est, ut utrunque luminare ab angulis cadat. Hoc praecipue ad corpus pertinet, tales enim plerunque morbosi sunt et debiles et praesertim si in sexto vel duodecimo loco fuerint. Unde ob hoc et ad labores inhabiles, et contempti habentur. Hoc vero et nobis nocuit cum minus firma valetudine nec servire principibus possem, quibus boni species plus placet quam bonum et obsequium quam artis excellentia. Facit etiam eos qui in assidua peregrinatione versentur et exules, quod etiam existimationi obest. Secundum ut luminaria sint in signis foemininis. Hoc animum deiicit a magnarum rerum cogitatione nec sinit provincias magnas aggredi, redditque inefficaces, quo vitio ad gerenda negotia magna nihil est deterius. Facit etiam contemptos nec tales ut ab his aliquid magni iure possis expectare. Tertium ut luminaria a nullis stipentur beneficis, aut concordibus syderibus. Facit hoc ut ab omnibus deserantur et contemnantur, amicorum omnium praesidio destituti. Pertinet hoc igitur ad fortunae bona. Cum igitur tales ex prima conditione bonis corporis careant, ex secunda autem animi bonis, ex tertia etiam fortunae, merito hi in extremo miseriarum sunt collocati. Suspiciet etiam quandoque ad septimi status constitutionem extrema quaedam animi aut corporis calamitas, aut caecitas innata, resolutio totius corporis, aut linguae, amentia, aut immoderata perversitas cum timiditate. Habes igitur septimi status non solum conditiones, sed et causas. Ita egregia aliqua animi conditio, ab extremis existimationis statibus aliquot, contraria ratione, liberat.
Quod facile, si ut oportet non tantum verba Ptolemaei, sed etiam causam et rationem illorum diligenter perscrutatus fueris, intelliges. Unde etiam educatio plurimum potest in corrigendis, ac leniendis astrorum decretis, modo non tantum illi tribuas ut ex uno extremo in aliud posse transferre speres. Verum animi innata virtus, cum educatione plus satis potest. Et licet non vere, specie tamen quadam ad contrarios extremos status, et quasi per umbram nonnunquam transferre solet. Non tamen tales sunt. Iuxta hos status duo digna animadversione diligenti notanda sunt, quorum alterum est, quod luminaria significant ipsam dignitatem et statum, laterones autem eos, qui illius statui, atque existimationi suffragantur. Qui si in angulis fuerint potentes erunt, alibi debiles pro loci conditione beneficae, fidae, maleficae, inconstantes et quandoque infidae. Alterum quod quilibet status comparandus est statui parentum hora nativitatis, et ei qui perleges necessario ad filium ipsum post illorum obitum devolvitur.
Textus XI
Haec igitur in genere propositae considerationis descriptio dignitatum, veluti excellentiam quandam constituit. Mediocres vero constitutiones, quae infinitae sunt, coniectari oportet de forma ipsa tum luminum tum stipationis ipsorum propria variatione, deque satellitii dominio.
〈Commentarius〉
Generales constitutiones tanquam terminos propriis finibus distinctos intelligit. Ut non sint excellentes hi termini per se singuli, sed ut spatiis manifestis ac magnis distinguuntur, sed mediae constitutiones sunt inter hos fines, inter quos cum sint septem termini, erunt sex spatia, quorum unumquodque egregiam et manifestam habet latitudinem. Hi igitur intermedii status ex tribus cognoscuntur, primus est modus, quo luminaria sunt disposita in centro anguli, in medio, in fine, in initio succedentis medio fine, in cadentis initio, vel medio in decimo, vel septimo loco, infra terram vel supra, quodque sint in dignitatibus suis, Sol in igneis, Luna in aqueis, vel contratio modo Luna supra terram maxime nocte vel infra, Luna in masculino, Sol in foeminino, vel contrario modo, quae ordines non mutant, sed in eodem ordine elevant, aut deprimunt. Secundus est ex qualitate satellitii beneficarum vel maleficarum, concordantium, aut contrariarum in suis dignitatibus, aut casibus potentium, vel debilium, multarum aut pauciorum, dominantium locis luminarium, vel inimicarum congruentium situ et tempore, vel dissidentium. Tertius est qui decernit qualitatem, et causam existimationis et hic sumitur a domino signi satellitii. Praeponatur carpentum, inde qui respicit locum et dominatur in loco, post dominus domus si nullus aspiciat locum satellitii ex dominis, nec ibi carpentum habeat, quod si dominus domus sub radiis Solis fuerit, dominum trigoni in honoribus domino altitudinis iuxta Ptolemaei sententiam praeponemus. Ultimo loco est dominus finis. Atque ita ubi plures dominarentur, atque respicerent, ordo statuendus est.
Textus XII
Nam hoc si constiterit circa beneficas, eiusdemque conditionis stellas maior ipsis dignitatibus authoritas, et constantia accrescit. Si vero circa contrarios aut maleficos, humiliora et incertiora omnia.
〈Commentarius〉
Satellitii dominus si sit benefica et concordet cum satellitibus est primus, ac firmissimus status. Inde si concordet non sit autem benefica. Tertius cum benefica, quae non concordet, quartus si benefica discordet, quintus si malefica non concordet, ultimus et pessimus, cum malefica discordans dominabitur. Tunc enim omnia bona pervertet et turbabit, mala augebit.
Quaerere igitur oportet secundum regulas datas, qui sit robustior et ex experientia velut in nostra genesi Venus, aut Mercurius, aut Saturnus sunt, satellitii domini potius quam Iuppiter. Iuppiter tunc, vel quia sint in angulo vel alia ratione, deprehenditur omnes dignitates praestare. Hoc enim experimento certo constat, sic etiam temporaneas dignitates, et potestates largitur suis temporibus, de quibus locutus non est Ptolemaeus, sunt tamen necessaria, nam Marius humili loco et fortuna natus, septies consul, non paucioribus tribus duxit exercitus. Unde ergo haec varietas, an quia validae potestates amisso satellitio procedant dominisque varii generis, quae autem artis excellentiam sequuntur, ut in eruditis iurisconsultis, et architectis, vel grammaticis transitum significatorum non luminarium ad corpora, vel radios beneficarum, aut luminarium, qui cursus ac recursus in huiusmodi viris eo frequentius accidit, quo eiusmodi dignitates sunt leviores, et natura mutabiles.
Textus XIII
Futurae dignitatis genus de stipantium astrorum peculiari natura coniecturabimus, quandoquidem Saturnus satellitii praefecturam nactus ex opum cupiditate, et reconditis divitiis, potentiam conciliat. Iuppiter vero et Venus gratia donis, praemiis ac magnificentia. Mars expeditionibus, victoriis, subditorum terrore. Mercurius intelligentia, eruditione, cura, ordineque suarum rerum.
〈Commentarius〉
Verbum δορυφορούντων et κυρείαν τῆς δορυφορίας ἔχων magnam attulit ambiguitatem. Videtur enim a stipantium natura sumendum genus causae dignitatis, inde in sequentibus verbis potius a natura domini satellitii. Illud etiam difficillimum videtur, ut a natura satellitii causam sumamus, quae pluribus convenit necessario, atque diversis, quoniam non potest esse satellitium nisi plures sint planetae luminaria circundantes. Nec causa dignitatis a pluribus sumenda est, sed ab uno plerunque. Haly ob id more Arabum, et etiam quia iure merito hoc omnes torquere posset vere exposuit omnia concilians digniorem in satellitio, qui etiam illi praesit, sed saepe accidit ut qui praesit e satellitio non sit. Ob id igitur recipiendam Haly sententiam existimo, ut qui praeest e satellitio eligatur. Si nullus praesit, potentior in satellitio. Ultimo si omnes debiles extiterint, dominus satellitii, vel si dominus satellitii sit, alter vero in eo potentissimus, uterque habendus erit. Exemplum in secunda genesi, nam ut bene Firmicus dixit Imperatorum et regum geneses quoquomodo astris non adeo subiiciuntur et vere, quoniam etiam regni initio subiacent, non tantum proprie geniturae. Iccirco fit ut de regibus circa corpora et animos praedictio ex tendatur, rex vero magnus augere potest et minuere existimationem, mutare non potest, quae cum regno ipso coniuncta sit. Quanquam, ut dixi, ea maxima futura sit etiam praeter regni ordinem, quia tamen non adeo conspicua est genesis vis in regibus propter regni maximam illustrationem eam silentio, nunc transmitto). Satellites sunt Iuppiter, Mercurius, Venus, ex his Venus praeficitur, nam est sublimis et in suo trigono orientalis matutina, Mercurius occidentalis vespertinus, et Iuppiter in ultimo statu, sed et Venus praeest loco Iovis. In prima Saturnus est proximior Soli, Venus centro, utrunque sumendum existimarem, aequi ferme authoritate. In tertiae satellitio praeest Sol, Mars, Iuppiter, Mars Iovi commiscetur. Sol autem cum praesit illustrem facit natalibus, hoc est communi ratione. Ita intelligendum est quod Ptolemaeus praetermisit, nam si Luna praesit erunt velut cursores, ac tales qui vulgari comitate omnibus noti fiunt.
Animadvertendum est diligenter hic non de gloria, et dignitate loqui nisi ea, quae a fortuna conceditur, nam consequens cuiusque artis excellentiam non in potestate fortunae est, maxime quae ad eruditionem sequitur, illa enim cum sit in nostra potestate non ex astris habetur. Veruntamen est nomen quoddam solum, aut ad summum negocia illi committuntur, quae ab excellentia peritiae eius artis pendent. Et ita non repugnat in ultimo statu gloriae hominem esse notissimum ob artis maximam peritiam toti orbi. Sunt ergo tria artis peritia, artis exercitatio, nomen ex arte, primum ex astris pendet, sed non ex hoc capite, secundum ex astris, et pendet ex hoc capite, tertium ex astris, sed peritia artis, quae ex astris tamen oritur. Verum si artis peritiae, quae hic dicuntur foeliciter adsint, gloria illius conduplicabitur. Et omnes illius opera utuntur, est etiam artis peritia, quae ad exercitationem pervenit, et tota in nobis non est, cui astra dominantur. Unde quoties audies ille longe peritior est et artem melius intelligit, sed tamen curari malo a meo medico et defendi ab advocato. Solum ergo peritia, quae in nobis est, et nomen quid paritur ex ea non sunt sub hoc capite. Ex hoc apparet, quod qui adeo praestare debent in disciplinis maxime contemplaticus ut sunt arithmetica, geometria, musica, astrologia, philosophia, utraque optica ponderum magia, theologia, oportet ut habeant luminaria cadentia, et sint absque significatore artis, aliter per celebritatem nominis distraherentur. Et tamen oportet ut habeant planetas concatenatos per bonos aspectus, et in dignitatibus suis, praesertim Saturnus, Mercurius, et Venus, vel Iuppiter, aliter deficerent eius necessaria.
〈IV.4〉 Caput IIII
Textus XIIII: De actionibus seu opificio nati
Quis vero opificii moderationi praesideat e duobus colligitur, Sole nimirum et signo quod coeli fastigium obtinet. Videre enim oportebit stellam, quae matutino primo radios Solis exit et eam quae coeli culmini conciliatur, maxime quando Lunae se applicat. Et si idem planeta utroque iure potitur, hoc solo utendum; sic si utrunque neuter habet, eo qui alterum habet contentum esse oportet. Si vero unus proxime apparuerit et alter medio coelo aut Lunae conciliatus sit, uterque in consilium adhibendus est, primas tamen trmen B partes tribuemus ei qui plura ad dominandum suffragia adeptus est, quemadmodum in prioribus diximus. At si nullus reperitur huic muneri idoneus nec mane apparens neque in coeli culmine constitutus, dominum medii coeli accipiemus ut officium aut exercitium studiumque nati cui vacare consuevit, quando qnando B scilicet commodum est cognoscamus. Solent enim ex huiusmodi constitutione ociosi plerunque prognasci, hac igitur ratione investigavimus inuestigauimns B quae nam stella actionibus opificioque nati formando idonea fit.
〈Commentarius〉
Quinque partibus seu modis ars constat. Primus est notitia artis ipsius, secundum nomen ex hac notitia horum neutrum pendet ex hoc capite, sed secundum ex primo cognita enim subtiliter arte necesse est nomen illius increbescere. Consequuntur enim se, primum autem ex ingenio et patientia, quae potius per Mercurii, et Saturni statum habentur, quam alia ratione, reliqua tria sunt artis exercitatio, concursus hominum multorum, et potentium ad illum ob artem et fructus, qui ex arte colligitur haec tria ex hoc capite colliguntur, quia ex quadam fortuna et naturali inclinatione pendent, cum corporis facili, et apta tractatione. Quocirca in his illustrem convenit ese statum stellae, quae opificium decernit, quo homines vitam ducunt, existimationem retinent, et totum vitae tempus in eo consumunt. Quod in nulla alia humana actione, aut adiuncto inveniri potest. Illustres autem stellae status magis esse non possunt, quam si nuper ante Solem oriatur pura, et syncera iam sustantia, et omnibus conspicuae, aut si coeli medium teneant. Quo fit ut talibus opificium assignetur. Ut quod magis moveat hominem ad studium illud. Quare stellae, quae sub radiis latent studia non opificia decernunt. Tales vero non adeo inclarent quamvis ea in disciplina celebres mathematici, naturales grammatici, et qui scribendo nova comminiscuntur, ut solent pictores, sculptores, medici et prioribus longe viliores. Quamobrem distinguere hic oportet, nam si debeat, quis nomine exercitationis multum inclarescere, et simul scire necesse est, ut planetam unum opificii authorem habeat sub Solis radiis, alterum in primo ortu. Velut in quarta genitura Iuppiter est in primo ortu, Mercurius autem sub radiis, ut ex tabula ortus et occasus adiecta videre licet. Qui vero planetam sub radiis tantum constitutum habent erunt nec videbuntur. Quod si in coeli medio, vel primo ortu author opificii extiterit, videbuntur quidem nec erunt. Cuius rei exemplum ponere superfluum existimo, cum nullibi copia horum desit. Et si unquam alias, nunc etiam magis, ubi verissimum est illud Horatii:
Scribimus indocti, doctique poemata passim.
Verum si nullus planeta sub radiis optime collocatus fuerit, nec etiam in primo ortu, aut coeli culmine, nec sciet ille prorsus quicquam, nec exercebit. Ptolemaeus igitur quatuor ordines eligendi officii dominum proponit, primus cum idem fuerit planeta radios Solis exiens, qui et in coeli culmine et eo magis si etiam Lunae se applicuerit. Secundus cum unus tantum planeta, vel Solis radios exierit, vel in coeli medio fuerit, ille enim efficax erit et solus eligendus, quia solus est. Tertius est cum diversi planetae, diversas ex his tribus habuerint conditiones, velut quod unus primum de sub radiis Solis exeat, secundus sit in coeli medio, a tertio Luna deflua (Hoc enim est Lunae illum se applicare) omnes eligemus potentior tamen est primus, inde secundus, demum tertius ultimus est, sed videndum est etiam ex his, qui in loco medii coeli, et Lunae praeter id plures habuerit dignitates, atque is praeponendus est omnibus. Quartus est cum nec primo oriens planeta est, nec in coeli medio, tunc enim cum, qui plus in eodem coeli medio potestatis habet accipiemus. Ex quo patet quod eum a Luna separatur Ptolemaeus contemnit, quasi praeponitque vicem gerentem eius, qui est in vertice (is est, qui coeli medio dominatur) ci a quo Luna separatur. Admonet autem nos quod tales quibus nec planeta radios Solis exuit primum, nec in coeli est medio, plerunque vacui sunt ab exercitatione, Solis intenti studiis aut delitiis. At dices, reges officiis et artibus carent, hi vero plus aliis ut in praecedenti capite visum est, planetas primo orientes in angulis habent? Respondeo quod oportet per officia et artes intelligere publicam actionem qua minus reges carent, quam alii. Quidam enim administrant ius ut Claudius Imperator, quidam exercent se corpore et pugna, ut Maximinus quidam musica, ut Nero quidam machinis conficiendis rei bellicae, ut C. Caesar quidam ociosi, ut Domitianus quidam pictura, ut Alphonsus rex Aragonum quidam torno, ut Hercules Ferrariae princeps, alii studiis, ut Antoninus philosophus, igitur exponit qui sint ociosi. Oportet autem consentientes artes dignitati tribuere. Ob id enim caput de dignitate statim subsequitur caput de opificio. Haec igitur sunt, quae opificium et quantitatem eius significant et genus. Memento autem eum dici esse in matutino ortu, qui non plus distat a Sole triginta partibus, et antecedit illum et videtur. Et si plures fuerint, eliges propiorem Soli, modo optime cernatur. Propriam autem quandam fortunam sic describit.
Textus XV
Quales vero futurae sint ex propria trium stellarum, Martis, Veneris et Mercurii, signorumque in quibus vagantur natura censendum est. Mercurius enim opificium gubernans, ut ita per exemplum dicam, scribas efficit, grammaticos, a rationibus, doctores, mercatores, nummularios, vates, astrologos, sacrificos, ac omnino in literis et interpretatione vel in datis et acceptis occupatos; et si illi Saturnus suffragatur, alienorum bonorum moderatores, somniorum interpretes, in templis desidentes, ibique vaticiniis veluti furore divinitus sint correpti, victitantes; si Iupiter, legumlatores, rhetores, sophistas, cum magnatibus conversantes.
Venus quando actiones regit efficit homines odoribus florum aut unguentorum, vino, coloribus, tinctura aut aromatibus alliisque id genus operam navantes, qui videlicet unguenta vendant, texant corollas, hospites recipiant, mercatores pharmacopolas, textores, qui aromata distrahant atque pigmenta, pictores, vestiarios; si illi Saturnus suffragatur mercatores rerum ad voluptatem, fruitionem et ornatum pertinentium, incantatores vero et veneficos, lenones et hinc victum quaeritantes; si Iupiter, athletas, victores in certamine, honoratos, mulierum opera evectos. Mars vero cum Sole configuratus, ignibus operantes efficit, coquos videlicet, fusores ustulatores, aeramentarios fabros; si sol abest forte per ferrum operantes, ut navium compactores, fabros agricolas, lapicidas, quinque lapideas, structuras aedificent, gemmarios, lignorum fissores, horumve ministros; et si Saturnus ipsi suffragatur nautas et qui sentinam exhauriunt, cloacarum expurgatores, milites, coquos, qui balneis et lotionibus praesint; si Iupiter, milites, calones, publicanos, hospites publicos, portitores, victimarum caesores.
〈Commentarius〉
Omnis ars quadam cum faelicitate tractatur, nec tarditate tanta indiget, ut Iovis aut Saturni circuitus peragatur. Ob id a qualitate opificii decernenda, duo superiores Saturnus et Iupiter exploduntur. Sed et luminaria tum ob nobilitatem, tum ob communem naturam in secundo huius aperte explicavimus. Cum igitur quatuor planetas e septem exemeris, iure merito tribus solis planetis opificii qualitas est ascribenda. Hi sunt qui reliqui sunt, scilicet Mars, Venus, et Mercurius.
Opificiorum autem genera tria sunt laboriosa, industriosa, voluptuosa et delicata. Laboriosa soli Marti convenire poterant, qui est planeta superior et magnae molis et rudis. Ideo etiam a talibus opificiis sumuntur boni milites. Mercurius ob parvitatem, Venus ob mollitiem non poterat praeesse agricolis, aut fabris ferrariis industriosis Mercurius praeest et maxime his quae ad animam solum pertinent ursupputare, metiri, persuadere, mederi, disputare, et si quae sunt affinia his, levique labore perficiuntur, ut scribere, et docere. Haec enim corpore licet perficiantur, maximam tamen partem in anima repositam habent. Mercurius vero animae praeest, ut visum fuit. Quae vero mollia sunt, et delectant, Veneris sunt opera.
Rursus quia in opificiis est substantia, et quantitas, quae determinatur a planeta, ut dictum est primum exeunte Solis radios, aut coeli medium possidente. Est etiam qualitas, quae ab uno horum trium decernitur, contingit, ut quilibet planeta ex his tribus commisceatur alteri, vel idem sit, et qualitatis, et quantitatis significator, atque substantiae. Voco substantiam, quod quis velit opificium exercere. Relinquitur igitur ut si solus non praesit, ut alteri commisceatur non ex dictis tribus, nam mixtum fiet opificium aut multiplex, igitur Saturno et Iovi poterunt solum commisceri. Cum igitur sint tres significatores, et quilibet solus, aut cum Saturno, vel Iove possit misceri, erunt novem modi, inde unus cum Sol, et Mars miscentur, fient igitur modi decem simplicium opificiorum, qui positi sunt in textu. Novem vero compositos infra explicabit, ut sint in universum 19. modi. Unum praeterea Ptolemaeus insinuavit inter simplices, sed non explicavit, quem Haly exposuit, cum Venus ita apte Lunae sicut Marti Sol misceatur.
Dixit igitur in quadam genesi Venus fuit opificii significatrix in Libra, quae est propria domus et exaltatio, ac trigonus Saturni. Et Venus iuncta fuit Lunae debili, et ibat ad Saturni sextiles radios in fine signi et sexto loco. Quia igitur erat Venus, significavit texturam rerum pictarum, et ob Lunam lotionem talium, et ob Saturnum, et domus casum vilium. Et ita texebat et lavabat res pictas viles, et parvi pretii. Eodem modo duos alios in compositis intelligere expedit, ut sint 11. simplicia opificia, totidem composita. Et postmodum mixta erunt tria alia simplicia, ut Mars, Saturnus, et Iuppiter, et totidem composita, ut sint omnia 28. 14. simplicia, et 14. composita. Et post mixta ex tribus qualitatibus, scilicet Marte, Venere, Mercurio, Solis, aut cum Saturno, vel Iove, vel utroque et ita quatuor modis. Ut sint modi in universum 32.
Quomodo autem misceantur, non dixit et Haly causam errandi dedit, quia ponit principalem significatorum unum ex tribus, scilicet Martem, aut Venerem, aut Mercurium, inde commiscere videtur Saturnum, vel Lunam ut in exemplo, sed neque Ptolemaeus hoc voluit, nec Haly dixit. Primus significator est generalis, ut mihi Mars, et in quarta genesi Iuppiter et evidentius. Inde videre oportet quis ex tribus planetis dictis alius commiscatur principali, in nostra etiam si nullus commisceretur, Mars esset significator, quia est unus e tribus illis, tamen miscetur Soli, Lunae, Mercurio et Iovi. Iuppiter enim finis est dominus. Finis autem hac in causa plurimum est observandus, quia est proprius et multum potest et in quarta Iuppiter, Soli et omnino Mercurio commiscetur atque ita in aliis.
Mercurius cum Saturno facit alienorum bonorum procuratores et qui emunt etiam pro dominis, servilia enim haec et ad opes pertinent, quae Saturno conveniunt, et tamen cum industria et supputatione. Somniorum interpretes ob Saturnum, qui inanioribus studet. Unde etiam senes somniis plus operam dant. Desidebant olim in templis vanatici. Saturnus enim mendaciorum author, praesertim Mercurio commixtus, hoc autem genus vatum fallacissimum mendacissimum et inane. Haec monstra et superstitiones cum multis aliis pernitiosas, sancta lex nostra sustulit. Venus per se hospites significat, versantur in popinis, sunt blandi et bonorum morum. Veneficium praestat mixtio Saturni cum Venere, si quid aliud. Sunt enim timidi ambo hi planetae, et suspitione pleni, praesertim occidentales. Ideo quod vi non audent aggrediuntur dolo. Incantatoribus Saturnus fucum et mendacia subministrat, Venus quid occultum, et ut eis credatur facit, et ut prodesse possint. Lenones, servile et infame est officium ob Saturnum, cum mulieribus versantur ob Venerem, ob id impudentissimum, spurcissimumque hominum genus. Athletae corporis, robore eximio pollent, et honorabantur olim, caeterum praeter robur corporis eximium, nihil in anima boni. Ideo ab ambarum beneficarum mixtione proveniunt. Indulgent autem tales genio mirum in modum. Martem abesse oportet cum non essent sanguinolenti, nec crudeles, nec pro vita certarent, sed desides, et luxui dediti, pugnabant honoris causa. Iuppiter robur illud egregium, Venus honores illos inanes, uterque voluptuariam vitam praestabat. Exolevit hoc genus hominum tam inutile. Mars gemmarios illos solum significat, qui magnis laboribus trusatiles versant rotas. Qui scalpunt ad Mercurium, et Venerem cum Marte pertinent, ut enim labor non est exiguus et assiduus opus est Martis, ut egregia industria indiget, ad Mercurium pertinet, ut in pulchro et pretioso subiecto varias, et formosas mentitur imagines, ad Venerem. Cum Saturno non coquos carnium, sed aquarium in balneis. Calones facit Iuppiter Marti commixtus, male dispositus. Sicut in omnibus duas differentias intelligere oportet et medium. Velut Saturnus cum Marte male dispositus cloacarum expurgatores, bene chyrurgos, nam utrinque foedam rem tractant, illi laniarum retrimenta, hi saniem et pus. Sed hi cum honore et lucro magno, illi cum exiguo et omnino inhonorati. Calones igitur militum partes sunt. Bene dispositus igitur milites fecit. Cauponas etiam sicut et Venus, sed non adeo gratiosos. Venus enim hospites significat, qui olim habebantur et nunc etiam apud Scotos solum benignos. Emunt peregrini quod volunt, illi obsonant, panem et vinum tribuunt, considentque simul in mensa cum hospite, commodo magno peregrinantium, ob id hospitis nomen olim gratum et sanctum, quod violare nephas erat. Caupones omnia tribuunt, pecunias exigunt, genus hominum pessimum, et infame.
Textus XVI
Rursus si duo sunt qui actionibus praesint atque vivendi instituto ut Venus et Mercurius, negotiosum reddunt in cantilenis musicisque instrumentis, concentu, carmine, ac potissimum cum loca sua mutuo permutant efficiunt cytharoedos, mimos, mangones, quique organa musica fabricent, fides tractent, saltatores, textores, qui etiam ex cera conficiant imagines, pictores. Quod si Saturnus rursus ipsis astipulatur, quod diximus et muliebres ad haec mundos distrahaentes; si vero Iuppiter, causidicos, a rationibus primos, reipublicae operam navantes, puerorum magistros, multitudini praefectos.
Mars cum Mercurio simul imperium adepti officiorum, statuarios efficiunt, armorum opifices, sacrorum monumentorum, fusores, luctatores, medicos, chyrurgos, delatores, falsarios, maleficos, scalptores. Saturno vero illis adiecto, carnifices, alienarum vestium direptores, raptores, latrones, abactores, malis artibus victum quaeritantes; Iove autem loco Saturni, industrios et agiles, vehementes, curiosos, aliena opera subeuntes et inde victitantes.
Si autem Venus Venns B et Mars officiis moderandis praeficiuntur, tinctores unguentariosque producunt, qui aes, plumbum, argentum et aurum tractent, et fundant, agricolas, pyrrhicam saltantes, medicamentarios, medicos. Si illis Saturnus suffragetur, sacrorum animalium curatores, vespillones, funerum designatores quique naenias praecinant, divinos et ubi arcana sacrorum luctus et mactationes fiunt versantes; si Iuppiter, homines in sacris versantes, augures, sacrificos, foeminarum coetui praefectos, nuptiarum et connubiorum interpretes et ex his viventes, voluptuarios iuxta ac temerarios et proinde periculis obiectos.
〈Commentarius〉
Simplicibus opificiis declaratis addit nunc mixtos, Mercurius, ut dixi, significat industriam et Venus labores leves. Ut vero Venus clarior extiterit, musicos facit, si occidat, poetas aut saltatores, vel textores, mimi et scurrae, et comoediarum actores, scaenicique viri omnes ex eodem genere sunt. Mangones olim erant, qui pueros expoliebant, ut ob formam ad flagitium venales haberentur. Cytharoedorum nomine omnes, qui instrumentis pulsant intelligit. Textores, pictores, plastici, et qui quomodo fingunt ad hoc genus pertinent, si levi labore id agant. Saturnus illis adiectus facit vestium muliebrium mercatores, nam Saturnus laboris levis quippiam addit. Iuppiter facit ludi magistros, imperium enim quoddam et sapientiam declarat, quae sunt ludi literarii magistris communia. Unde referunt iuniorem Dionysium, relicta tyrannide, ne taederet vitae, ut quoquomodo imperium exerceret, Corinthi aperuisse ludum. Eadem ratione praeficit etiam multitudini. Marte autem Mercurio mixto cum malefica mediae iungatur, fiunt plerunque mali, eoque magis si Saturnus se illis addiderit. Non sunt autem hae artes, cum artes omnes aliquid boni contineant, hi vero authores omnes mali sunt. Medicos igitur et statuarios efficiunt bene dispositi, et in locis beneficarum positi. Sic et fabros atque alios. Iuppiter iunctus his loco Saturni vehementes efficit, quia tres planetae sunt omnes calidi masculini, duoque ex his robusti. Mars autem Veneri mixtus cum altera stella malefica sit, altera benefica, facit eos medicos, qui pharmaca miscent, quos nos vocamus aromatarios. Unde facile si his Saturnus misceatur in veneficos degenerant. Et sua sponte etiam tales mali sunt. Quoniam Martis et Veneris natura dissimilis est, nec apte miscentur. Olim cum sacrificarentur boves et alia animalia sacra talia vocabantur, nunc vero desierunt. Mixtio etiam Saturni, cum Venere faciet divinatores, et, ut supra visum est, vetitis et damnosis artibus deditos. Cum Iove autem cum duae beneficae vincant felices faciunt satis, unde augures et sacrificos. Nullum enim genus hominum magis observatum, aut felicius extitit in quavis lege sacerdotibus. Hi igitur a Iove, Venere ac Marte significantur. De Iove quidem ac Venere causa clara est, et quod divitias, et reverentiam, et securitatem, et opinionem divinitatis significent, unde male fecerunt, qui Saturnum illis miscuerunt, unde paupertas et contemptus, quamobrem nullus ordo talis perpetuus, sed omnes eo diuturniores quo potentiores, nam in talium constitutione beneficae plurimum potuerunt. Sed de Marte causa est sacrificium, et mactatio animalium, et nunc loco eorum curant funera hominum.
Quod vero dixit loca sua mutuo permutant, tanti ponderis est haec ratio, ut sine illa nihil in astrologia veri possit haberi. Quamobrem regula haec declaranda est, cuius cognitione profunda artis mysteria declarantur. Sciendum est igitur planetas cum se invicem aspiciunt, aut iungantur necessario esse ambos in propriis potestatibus, aut in communibus, seu trigonis, aut in mutuis dignitatibus, tuncque recipere se invicem dicuntur, aut peregrinos, aut in casibus propriis, aut mutuis, aut in communibus casibus, quod est esse trigonis diversis. Erunt igitur hi modi simplices et similes septem, exemplum horum in propriis erunt Mars in Ariete, Iuppiter in Cancro. In communibus Mars et Luna in Piscibus, mutuo se recipient Luna in Virgine, Mercurius in Cancro. Peregrini ambo, Mars in Geminis, Luna in Leone. In casibus ambo, Mars in Libra, Iuppiter in Geminis. In casibus mutuis, Luna in Piscibus, Mercurius in Capricorno. In dissidentibus trigonis, Mars in Geminis, Saturnus in Virgine. Dissimiles autem fiunt 21. modis, velut quod unus sit in proprio loco alter in opposito, velut Mercurius in Geminis, Saturnus in Leone. Sunt igitur modi simplices 28. Compositi autem simplices decem ut in propriis et communibus, velut Sol in Ariete, et Iuppiter in Sagittario. In propriis recipientibus, ut Iuppiter et Luna in Cancro. In communibus recipientibus, ut Sol in Sagittario, Iuppiter in Leone. In propriis et mutuo cadentibus, ut Luna in Cancro, Mars in Scorpione. In propriis dissidentibus, ut Mars in Ariete, Iuppiter in Cancro. In dissidentibus et mutuis, ut Luna in Ariete, Sol in Cancro. Sunt praeterea compositorum dissimilium modi 30. tres pro unoquoque simplici, nam unus aut alter deficit aut commutant. Veluti si ambo sint in propriis locis, unus autem recipiat, ut Iove in Cancro, Luna in Tauro positis, vel si ambo mutuo se recipiant, unus autem proprio loco, ut Iove in Tauro, Luna in Cancro, vel si unus recipiat, alter in proprio sit loco, velut Iuppiter in Piscibus, Luna in Sagittario. Erunt igitur modi compositi similes 10. dissimiles 30. Simplices similes 7. dissimiles 21. Horum itaque summa est 68. Praeter decompositos, qui vix numerari quaeunt, ut Sol in Leone, Iuppiter in Ariete, nam sunt in communibus ambo, et unus etiam in propriis, et alter est receptus. Similiter Iuppiter in Piscibus, Luna in Virgine, unus est in communibus, alter in propriis, et alter etiam in alterius casu. Ita decompositus est modus Martis in Piscibus, Veneris in Cancro et Mercurii in Scorpione, Lunae in Virgine. His ita expositis, ut scias horum decreta per capita, animadvertere debes quod planetae in propriis locis validi sunt. Et si unus tantum sit alium superat et vincit et si in propriis locis se inimico aspectu intueantur, aut mutuo casu sint, invictum malum erit hoc. In casibus suis planetae debiles sunt. Sed si alter eorum solum in casu extiterit, qui erit in casu resistit et impediet alium, etiam si ab illo recipiatur. Velut si Venus ex Cancro, Martem in Tauro positum respiciat, Mars Veneris decretis resistet. Quod si mutuo se recipiant erunt firmi et expediti in decreto suo. Sed si unus tantum recipiatur, qui recipitur fovebitur a recipiente, sed tamen obediet illi. Et erit receptus, velut servus in domo domini sui, sed si unus sit in alterius casu, velut Sol in Tauro, Mars in Virgine, Mars impediet Solem, et Sol Martem, sed non tantum. Planetae in communibus significant consensum, et praeter id populi favorem, ut quasi res illa ab omnibus ad quos pertinet negocium illud comprobetur. Si planetae sint in mutuo casu, erunt hostes, ideo vix consequetur quippiam boni per alterutrum eorum promissi. Si planetae sint in diversis trigonis, discrepabunt media ad consequendum talem finem. Et iudicia hominum de eo erunt diversa. Si solum unus planeta est in suo trigono, alius autem non, claudicabit res promissa, quia non undique eadem habebit existimationem apud eos ad quos pertinet. Peregrini difficultatem perficiendi, vel assequendi intentum arguunt. Atque ita de aliis, exemplum in prima genitura, Venus est in communi dignitate et in suo casu, Saturnus peregrinus. Casus igitur proprius facit ut operationes Veneris sint debiliores, et hoc est bonum, quia non erit adeo lasciviae et voluptatibus deditus. Erit etiam satis hilaris, mansuetus, et blandus, quia Venus vincit Saturnum ex trigoni dignitate, quia tamen Venus cadit, et Saturnus est peregrinus, impediuntur aliquot promissa Veneris, et difficulter perficientur quaedam promissa Saturni.
Dicit igitur Ptolemeus, quod si in mutuis fuerint dignitatibus, tunc evidenter, et firmiter suos effectus ostendent, et claros intelligit futuros eos in talibus artibus.
Textus XVII
Conferunt etiam signorum propriae vires in quibus gubernatores actionum et opificiorum planetae extiterint nonnihil ad operationum officiorumque variationem. Nam humanae figurae signa et operationes et opificia quae arte scientiaque constant et ad hominum usus instituta sunt conducunt, quadrupedia vero ad res metallicas, negociationes, aedificationes, artesque fabriles, tropica et aequinoxialia ad res translatitias ad interpretationes, ad rem geometricam rusticam ac medicam, terrestria et aquatilia ad res aquaticas et humidas, ad herbariam ac navalem, amplius ad res funebres, ad salsamenta, ad piscatum.
〈Commentarius〉
Duo esse de quibus Apotelesmatum liber tractat, superius docuimus, scilicet quod significat, et quod significatur. Quod significat, bifariam dividitur vel ratione substantiae, et ita in quatuor, erraticas, inerrantes, figuras octavi orbis, et spacia noni. Vel ratione modi, et ita trifariam in id quod significat, et id in quo est, et quod praeest. Quod vero significatur, in tria dividitur ut superius visum est, qualitatem, quantitatem, et tempus. Additur vero modus ex secundo libro, ut igitur hic habeatur ratio dictorum, sciendum quod absolutis duobus primis significatoribus, aggreditur tertium, scilicet loca noni orbis, nam de his signis loquitur, quae spacio 30. graduum distinguuntur. Acquirunt tamen vim quandam iuxta similitudinem loci cum figuris, quae illis suberant tempore magnae coniunctionis capitum, Arietis et Librae octavae et nonae sphaerae tempore Christi, hoc autem fuit parum ante Ptolemaeum. De humanae quidem figurae signis parva est dubitatio, cum humanos affectus, et studia circa homines significent. Quadrupedia humanae naturae sunt propiora caeteris, ut quae sensum habeant integrum, ideo mechanicas significant. Sicut humana liberales. Ex mechanicis quatuor magis necessarias demonstrat, metallicam, fabrilem, aedificationem, negatiationem, sine quibus humana vita omnino constare non posset. Ex his tamen tropica et aequinoctialia sunt duo, Aries et Capricornus, unum est humanum Libra, aliud Aqueum, Cancer, medium quasi significant inter liberales artes, et mechanicas, ut medicinam, geometriam, interpretationes, rem rusticam. Harum enim omnium initium est contemplatio, finis mechanicas. Terrestria et aquatilia significant, quae sequuntur, sed nihil vetat quadrupedia significare mechanicas artes, terrestria tamen quae sunt Taurus et Capricornus, ut talia sunt etiam res aquaticas et humidas. Vel dic τὰ δὲ χερσαῖα, id est, fera et quasi humi repentia, velut colubres et Scorpio, nam et Arabes fera legunt, nos propius humi repentia. Quod vero dixit herbariam, quia herbae ab humida terra nascuntur. Navalis et ipsa ad aquas pertinet, similiter et piscatio. Salsamento quoque humido, atque in humidis fiunt, sal enim aqua quaedam congelata est, et in eam resolvitur. Deinde si non ad illa signa pertineret, quia olim et nunc mortui, et vestimenta, et lecti illorum, lavari solent.
Notandum circa hoc quod Ptolemaeus divisit artes in quatuor contemplativas, quae debentur signis regiis, tropicis, scilicet et aequinoctialibus. Morales, quae sunt practicae, et ad humana haec signa pertinent, ut magistratus, iurisprudentia, docere pueros, et mores instituere. Expolientes, quae expoliunt opera naturae, ut metallica, negociatio, aedificatio, fabrilis. Et haec quadrupedibus conveniunt signis. Et quae opera naturae imitantur ut herbaria et haec ad aquatica signa pertinent, sed omissis duobus primis membris divisionis, quae bene se habent. Dicemus cum Galeno in libro De constitutione artis medicinae, quod artes quaedam faciunt, vel resarciunt, ut metallica, aedificatoria, et hae ad quadrupedia pertinent, quaedam facta a natura acquirere docet, ut venatio, piscatio, aucupium, lignorum excisio, lapidum et metallorum inventio, et hae ad aquatica animalia, et serpentes taliaque pertinent.
Textus XVIII
Rursus si Luna locum propositum gubernet a congressu cum Sole properans cum Mercurio, in Tauro, Cancro et Capricorno vates facit, sacrificos, per pelvim divinantes; in Sagittario et Piscibus ex mortuis vaticinantes et daemonum provocatores; in Virgine et Scorpione magos, astrologos, futurorum consultos, praescita edoctos; in Libra, Ariete et Leone divinitus furore correptos, ex somniis coniectantes, coniuros, id est adiuratores.
〈Commentarius〉
ἐξορκιστὰς. Coniuros vertit, seu eos dicas, quibusdam verbis expellere daemones e corporibus hominum profitentur. Additis etiam nonnunquam suffumigiis et notis occultis, tum amuletis, scilicet his, quae collo suspendi solent. Intentio vero eius est docere quod Luna est causa divinationis, cum quatuor habuerit conditiones, prima ut exeat Solis radios appareat iam tum, secunda ut ad Mercurium vadat. Manifestum est autem occidentalem oportere esse Mercurium, tertia ut Luna praesit coeli medio, vel loco planetae opificium significantis. Haly solum de coeli medio intelligit, et non de loco planetae praefecti officio, quarta ut sint in signis convenientibus, nec ex his putat aliquod non esse praeter Geminos et Aquarium. Igitur Lunam esse divinationum parentem experimento didicimus. Et licet in genitura Caroli Quinti Caesaris hoc non significet, id contingit quod corpore non loco sit in ascendente, ideo fortunam, non mores significet. Cur vero author sit divinationis multae sunt causae est enim multiformis, et vi continens omnium stellarum vires, et noctis tempori praeest et per se phanaticos significat. Nec vero solum cum haec omnia affuerint divinationis causa est, sed et si unum ex his etiam deficiat. In Tauro igitur proprie facit vates, quia Venus occultam divinationem facit, et in Tauro Venus et Luna gaudent. In Cancro quod aqueum sit signum, per aquam in eo autem Luna et Iuppiter dominantur, a beneficis autem divinatio procedit. In Capricorno vero quod Luna ibi trigonum habeat et Venus, et opponatur Cancro, sed quia in Capricorno, Saturnus et Mars dominantur, significat immolationem, unde aruspices. Ptolemaei autem tempore haec experimento comprobabantur, quod frequens esset hoc genus hominum. In Sagittario et Piscibus, ut patri meo, necromanticos. Hoc experimento primo compertum est. Deinde vis Iovis cum naturae Mercurii adversetur, facit ut Mercurius ibi deiectus sit, et contrarium naturae humanae significet. Quare mortuos et daemones. Sunt etiam signa bicorporea, ideoque duplicem mentem significant hoc autem quomodo daemones et mortuos referat, in libris De rerum varietate, De subtilitate deque animi immortalitate demonstratum est. Rursus in Virgine quod ibi Mercurius solium habeat, et Luna gaudeat, nobiliorem scientiam divinandi significant planetae. Haec autem astrologia et magia est, ut alias docuimus. Sed in Scorpione quod Luna, et Venus ibi trigonum habeant, et Scorpio, Tauro, ubi Luna et Venus dominantur, opponatur. Ignobilissimum igitur divinandi modum decernunt, ut de Capricorno, et Cancro diximus. Hic autem est ut futura sciant, et praedicant solo quodam animi instinctu. Tales enim pro stultis habentur, cum sine ratione loquantur. Cum etiam plerunque fallantur. Ut de quodam carpentario paucis ante annis phanatico contigit. Qui si alium habuisset dominum praeter Caesarem mitissimum principem, poterat merito plecti. Audax et phanaticus, et seditiosus sine ratione demum successu rerum falsus omnino. Tales igitur Scorpii signum decernit. Divinant tamen quandoque ut dixi, propter vim Lunae et Veneris in eo et opposito signo. Sed in Libra facit eos, qui ex somniis divinant propter vim Saturni et Veneris contrariam. In Ariete autem furore correptos ob vim Martis sicut in Leone exorcistes ob Solis potentiam, quae natura Lunae adversatur. Ideo Luna daemonis, Sol exorcistae vim habet. Manifestum est igitur ex his, omnia haec esse secundum naturam.
Textus XIX
Hac igitur via qualitatem, naturamque actionum, exercitiorumque ex horum commistura colligere oportet. Modum vero eorum et amplitudinem ex astrorum gubernantium vi. Nam orientalia cum sunt aut in angulis opificia sua authoritate et fama minime caritura pronunciant, occidentalia vero aut a centris delapsa, haec sub alterius manu imperioque fore, superata a beneficis magna significant opera, illustria, lucrosa, inculpabilia, venusta. A maleficis vero, vilia, obscura, minime frugifera, utque in quibus error commissus sit. Impedit vero Saturnus tarditate et tepiditate, Mars calore nimio, temeritate importunaque divulgatione, uterque autem ob vastationes seu eversiones.
〈Commentarius〉
Verbum τερείας ἀναστασίας Gogava vertit vastationes seu eversiones, Arabes habent multa mala tota vita sua, qui sensus est magis ad rem et etiam literae Grecae conveniens, legatur autem (uterque) verbum coniunctim, id est, si Saturnus et Mars impediant.
Postquam igitur declaravit naturam opificii et substantiam de quibus dictum est superius, modum hic subiungit duplicem, unum qui consequitur naturam opificii, quod vere artifex sit inclytus aut vulgaris, et hic sumitur a duabus qualitatibus planetae opificium gubernantis. Scilicet quod sit orientalis et iuxta alicuius anguli lineam, aut in altero horum deficiat vel utroque, ut sint quatuor modi, duo extremi, totidem medii. Sed quid per astra gubernantia intelligat, an tres illos tantum dominos qualitatis, an omnes, substantiae scilicet, an eos qui locis horum dominantur, quemadmodum in aliis causis distinguere solet dubium est, aliis certe in causis quod solum essent tria genera. Quod est, in quo est, et quod prae est, nullam habebat dubitationem. Annectimus autem semper ei quod praeest, et quod est, et in quo est, commune id quod super ipsum elevatur, hac igitur in causa quinque erunt, quoniam dupliciter dicitur id quod est, commune, scilicet et proprium commune vero quod elevatur et supereminet totidem modis dicitur, scilicet quadrupliciter. Sed de communi solum loquitur ibi, superata etiam, relinquitur igitur ut de propriis intelligat. Haec autem, ut dixi, trifariam accipi possunt, at non videtur de dominis substantiae opificii intelligere, cum illa iam supponat in angulo esse coeli medii, vel orientalia a Sole, quare non oportuit distinxisse de illorum statu orientali, vel occidentali, in centris vel ab his delapsis. Relinquitur igitur ut intelligat de dominis qualitatis, quos etiam praeesse dominis substantiae, declaravimus.
Quando igitur Mars, vel Venus, vel Mercurius ille ex his, qui aspectu vel potestate loco planetae medio in coeli posito, vel primo orienti, id est, novissime ante Solem praeest orientalis a Sole fuerit, intellige vel occidentalis a Luna vel in anguli centro, erit ille egregius in suo opere vere opposito modo contrarium decernunt. Hi vero qui super hos elevantur planetae fortunam opificii declarant. Unde manifestum est multos esse egregios in arte, qui tamen non lucrifaciunt, nec sunt illustres, nec carent reprehensione, iusta non dico, sed vulgari, tales igitur venustate carent tametsi inclyti. Alii contra nihil scientes, gloriosi et venuste opus tractantes, et apud populum cum laude artem, divitias ex ea acquirunt. Necesse est autem in omnibus quandam esse venustatem ad vulgarem opinionem et haec si desit vili ars et artifex extimatur. Hoc autem discrimen exiguum est in artibus, quae industriae parum habent ut cerdonibus, maximum autem ubi plurimum est industriae velut in medicina, nam in ea imperitissimus maxime consequitur persaepe laudem, negligitur peritissimus, ut Galenus conqueritur. Saturnus igitur si quis alius planeta impedit omnes artes, omnes disciplinas, et studia, si elevetur super dominum opificii orientalis quidem fructum eius tollit, occidentalis omnino inhabiles, desperantes et a discendo abhorrentes, quod ego etiam observavi. Ita ut quidam, quibus Saturnus elevabatur supra significatorem, officii omnino coacti potius ferrent verbera, quam quod discere vellent. Deterior autem Saturnus est in septimo loco, inde in ascendente, inde in decimo, ultimo in imo coeli, Mars vero in decimo, inde septimo, post ascendente, inde imo coeli atque hic ordo est in omnibus ferme causis. His igitur absolutis ad tempus declarandum accedit dicens.
Textus XX
Tempus augumenti et decrementi in genere coniectandum est ex astris horum accidentium authoribus ex eorum videlicet ad orientalem et occidentalem angulum inclinatione.
〈Commentarius〉
Orientalis angulus significat initium vitae, ocidentalis finem, coeli medium vitae ipsius constitutionem robustiorem utpote a 30. ad 40. annum aut circa. Hoc autem in capite de temporibus eventuum exquisite ostensum est. Huic autem capiti congruit pars tractationis de animi vitiis ac morbis, veluti sequentis etiam capitis ultimae parti dum de illicitis agit congressibus sequentia.
Ex his omnibus colligitur dari quatuor genera geniturarum bonas, quae bonae videantur, ut cum luminaria et beneficae in angulis fuerint. Bonas quae malae videantur, ut cum planetae ab angulis decidunt benefica tamen elevatur super omnes. Velut in nostra genesi ubi Sol, Luna, Saturnus, Venus, Mercurius, decidunt non solum a centris angulorum, sed ab angulis ipsis, Mars quoque debilis est, sed Iuppiter super omnes elevatur unde finem in omnibus rebus bonum decernit, cum difficultate tamen maxima quod sit retrogradus, et bona ipsa tenuia, quia est peregrinus. Qui si esset in primo statu et suis dignitatibus, egregia bona praestaret, cum tamen genesis egregie mala videatur. Sic Luna cum elevetur supra Martem offensas, et umbras periculorum decernit, cum tamen sit cum capite gorgonis in eodem circulo. Quae si cum illo constituta in quadrato Martis esset sub terra in loco Martis, Mars autem in loco Lunae supra terram quamvis ab angulo cadens, capitis detruncationem polliceretur omnino, atque praestaret. Tantum interest novisse quis planetarum in congressibus superior sit. At malae, quae malae videntur, sunt in quibus omnes planetae cadunt mutuisque radiationibus adversis se conficiunt. Caeterum malae quae bonae existimantur, in quibus luminaria sunt in angulis, caeterique planetae, sed malefica omnibus imperat locis illorum praeposita, aut super omnes elevatur. Deterius si utrunque contingat, pessimum si utraque malefica, utroque modo praeposita sit. Atque haec in omni genere eventuum.
In temporibus autem dignoscendis oportet significatoris opificii directionem, aut dominium inspicere, velut in nostra genesi. Mars significabat artem medendi, ubi pervenit ad tertiam partem Cancri, in annis 25. et ubi erant trigoni radii Lunae, per septem annos continuos addixit medicinae arti, erat etiam finis loci Martis, et rursus a 41. ad 56. cum Mars praefuit tempori. Et rursus parum annis 57. et 58. cum Mars pervenit ad quadratum Iovis, demum dum pervenit ad 40. partem Leonis, ubi sunt eius et Solis radii sextiles, declaravit curam, principatum, et fuit illa cardinalis Moroni. Et manifestum est quod nil aliud superest, nam illa ad Saturni, et Veneris, ac Mercurii fextilem est, in aetate decrepita loco sylvestri, licet ibi sit cor Leonis, nec credo perventurum ad eam aetatem, et radii sunt imbecilles. Non est ergo spes ulla ratione artis medicae, sed observare oportet quando Mars erit orientalis, a Sole in dignitatibus propriis, et aspectu beneficarum velut anno 1567. sed erit res exigua. Anno 1569. et anno 1571. si vixero, anno 1573. Maxime aut 1575. sed ut dixi omnia minima. In pluribus aut infoelix 1566. 68. 70. 72. 74. sed 73. mediocris. Munus autem profitendi a Venere, Mercurio et Saturno pendet. Sed neque in hoc post eam septem annorum conditionem, et est sextilis Lunae, et quadratum Solis quicquam superest. Reliquum igitur est ut supersit conditio aliqua cum principe. Utcunque sit fidere oportet potius acquisitis a 70. anno supra. Et in hoc est utilitas astrologiae.
〈IV.5〉 Caput V
Textus XXI: De coniugio
Proximum est his, ut de coniugio agamus. In legitima igitur viri cum foemina coniunctione ita coniectandum est. Si de viris agitur ad Lunam respicimus, ut affecta sit. Primum quidem quando in orientalibus quadrantibus reperitur viris in adolescentia matrimonium decernit, aut post aetatem consistentem iuvenculam ducet mulierem; si in occidentalibus, tarde contracturum matrimonium aut tempestive quidem, sed cum vetula at si radiis oppressa fuerit Saturnoque configurata, prorsus uxore carebit.
〈Commentarius〉
Partes ex quibus domus componitur, inquit, Haly Boethii authoritate, quatuor sunt, divitiae, uxor, filii, ac servi. Cum igitur de propriis omnibus iam tractaverit, de quibus ab initio proposuerat, reliquumque esset, ut de coniunctis ageret, egerit autem de divitiis, relinquitur tractatio de uxore, inde filiis atque servis. Quibus peractis ad quaedam transit propria quidem corpori et animae, sed tamen quasi extra naturam ac fortuita, ut itinera et Mars, inde de temporibus agit. Pro his autem omnibus atque aliis notanda est regula generalis.
Regula iudiciorum
Cum tibi proposita fuerit genitura, considera haec septem principalia. Primum locos et planetas congruentes unicuique rei. Velut pro uxore Lunam, pro divitiis sortem. Pro animi qualitatibus Lunam et Mercurium. Secundum potentiores planetas secundum substantiam et sunt hoc ordine Sol primus, inde Luna, Iuppiter, Saturnus, Mars, Venus, et Mercurius. Tertium illum qui dominatur locis principalioribus, hunc vocant Arabes Almuten geniturae. Quartum potentiorem, id est, propiorem centro anguli nobilioris. Quintum an qui dominatur, aut potentior est sit benefica, vel malefica. Sextum dispositionem illorum in mundo, id est, quod ad Solem et proprium eccentrici apogeum, item quo ad Lunam et latitudinem, et in quo loco sit, scilicet ubi dominetur, vel in solio, vel loco peregrino, aut casu. Septimum commixtionem cum planetis, quibus modis fiat, et qui qualesque sint. Quibus consideratis diligenter vide planetam aut planetas, qui super alios elevantur secundum quatuor modos superius declaratos, et si talis planeta est beneficus, et bene dispositus secundum mundum, et potestatem in loco habet super quem elevatur, tunc hoc est optimum et gloriosum in hac causa vel causis. Quod si maleficus sit contrariae qualitatis aut loci, et bene dispositus secundum mundum, hoc est pessimum in hac causa, vel causis declaratis a natura planetarum super quos elevatur. Quod si beneficus aut maleficus sit male dispositus secundum mundum maleficus minus nocebit, beneficus autem minus iuvabit. Quod si maleficus dominatur in loco super quem elevatur, erunt magis perpetua et frequentia damna, quae inferret, minora tamen, sed si adversetur, erunt maiora et frequentia. Si peregrinus magna quidem, sed non adeo frequentia, gratia exempli si quis maleficam habeat elevatam super dominum opificii, et loco illi praesit, ille negligetur in ea arte et contemnetur. Si sit peregrinus maleficus comparatione loci super quem elevatur habebit nonnihil existimationis et utilitatis, non tamen magnae et multa illi contingent infortunia. Si autem locus super quem elevatur malefica fuerit casus eius, tunc rara quidem, sed maxima contingent infortunia, existimationem tamen retinebit et lucrum consequetur. Haec autem minuuntur et augentur mixtione. Exaltatio et potestas secundum genituram, id est, appropinquatio centris angulorum semper suspecta est in maleficis non ita secundum mundum, id est, eccentrico vel ratione loci ubi dominetur, vel latitudinis, aut ratione Solis, aut Lunae. Ergo si idem planeta super omnes elevetur, ille erit foelix aut infoelix in omnibus, nisi ratione temporum. Nam in his contingit varietas propter diversas comparationes.
His visis cum res coniugii maxima sit et communis, alteri luminarium ascribi necessario debet propter secundum modum regulae praedictae. Sed cum Sol significet masculos, et masculus masculo coniugio copulari non possit, oportet ut in masculorum coniugiis Lunam consideremus, ut in foeminarum Solem. In his vero prius tempus considerat, quoniam oportet coniugium celebrari, quam ut determinetur de qualitate eius, qui vel quae coniugio copulatur. Trifariam igitur contingit hoc esse, aut ut copuletur in iuventute, aut senectute, aut numquam. Hae autem regulae non tenent ubi plures uxores simul haberi possunt, ut apud Mahumetanos, nec ubi multi ex constitutionibus in coelibatu vivunt, ut apud Christianos, nec ubi nepharium est non nubere, ut apud Iudaeos, sed in quibus omnino liberum est utrunque, ut olim apud gentes omnes, et nunc apud eos, qui se vocant evangelicos. Ad alios tamen adhibita solerti ratione applicari poterunt, ut quod Mahumetanus coelebs erit cum omnino Luna damnata fuerit aut Christianus nubet, cum ab utroque planeta libera fuerit. Luna quibus modis orientalis, aut occidentalis dicatur, visum est superius et inferius etiam docebit.
Notandum etiam quod Saturni impedimenta in actionibus naturalibus sunt frigiditas, in propriis segnities, in communibus avaritia. Martis autem impedimenta in communibus ira, in propriis festinatio inconsulta, in naturalibus autem non per se impedit atque haec contingunt cum supra alios elevantur.
Textus XXII
Ad haec si in signo unius figurae aut uni alicui stellarum applicans si reperta fuerit, uno coniugio contentum esse demonstrat. Si vero in bicorpori aut multiformi signo aut pluribus stellis in eodem signo applicet, saepius coniungium iterabit.
〈Commentarius〉
Tempore explicato, numerum decernit, sensus est, una uxor habebitur, cum Luna in signo fuerit unius figurae, seu uni applicet planetae, seu nulli. Plures, cum vel in signo bicorporeo, vel multiformi, seu applicet uni planetae, aut pluribus, aut nulli, seu etiam fuerit Luna in signo figurae unius, pluribus autem applicet planetis, aut saltem duobus, duae aut plures significantur uxores. Hic autem contingunt quaedam notanda et dubitationes.
Notandum quod pro numero planetarum habebimus numerum uxorum, ut si in bicorporeo signo sit. Et duobus applicet planetis, tres habebit uxores et si quatuor applicet planetis, et sit in signo unius figurae, quatuor uxores decernet. Notandum rursus applicationem esse debere ex eodem signo, non Luna signum commutante, dubitationes autem quas reliquit tres sunt.
Prima si in signo duorum corporum uni tantum planetae applicet, duas ne an unam uxorem significabit? Respondeo quod licet ex primis verbis una videatur significari, in sequentibus tamen docet quod duae. Igitur debet numerus planetarum adiungi numero figurarum signi, et ab hoc aggregato detrahatur unitas si detrahi possit et relinquitur numerus uxorum. Sed si nulli sint planetae numerus figurarum signi docet numerum uxorum. Si vero adsit unus planeta cui Luna applicet, non auget numerum decretum a signo, sed facit ut firmius numerus ille custodiatur.
Secunda dubitatio est, an applicatio illa ex eodem signo sit intelligenda corpore tantum an etiam aspectu? Videtur Haly sensisse de utroque et non solum de planetis, sed fixis cum fuerint in eadem longitudine et latitudine. Et breviter dico quod numerus est incertus, sed coniectura sic assequemur. Considerabimus primo an unam, aut plures uxores sit habiturus, item quo tempore an in iuventute, an senectute. Facilius enim plures habebit, qui in iuventute, quam senectute copulabitur. Tertio vitae longitudinem mariti et etiam uxoris. Quarto stellas quibus corpore Luna applicat in eodem signo, seu errantes, seu non, dummodo corpore illis iungatur. Illas etiam errantes quibus applicat radio exquisitissime, maxime si fuerit quadratus radius, et planeta ille Lunam recipiat.
Tertia dubitatio est an verba illa, aut multiformi, debeant legi alternatim, aut ut sint praecedentium expositivi. Velut dicamus multiformi, id est, bicorpori, aut multiformi, id est, multiplicis corporis, ac plurium quam duorum et videtur quod intelligit de vero multiformi, quia fuisset occasio decipiendi. Ergo ita intelligit etiam de signis extra zodiacum, quandoquidem quae intra illud sunt, sunt tantum bicorporea. Multiplicia igitur sunt velut Centaurus, et Auriga, Bootes, Hercules, atque Hydra.
Textus XXIII
Caeterum si astra quibus Luna applicat, seu loci propinquitate seu testimonio, fuerint bona, bonas uxores ducet, si mala, malas. Nam si Saturno applicuerit, erunt laboriosae et tetricae; si Iovi, venerabiles et familiam gubernantes; si Marti, audaces et rebelles; si Veneri, formosae, gratiosae, hilares; si Mercurio, sagaces et acumine praeditae. Amplius Venus cum Saturno, Iove aut Mercurio, victui quaeritando utiles, coniugis amantes et liberorum, cum Marte, animosas, instabiles, variabiles.
〈Commentarius〉
Quid de profunda vetustatis caligine talia vindicarunt, certe egregia laude digni sunt. Estque boni viri officium vertendo sensum pro sensu reddere, etiamsi falsissimus sit. Ob id tamen expositor ea lege non tenetur, sed quae admodum absurda sunt vitare debet. Licet igitur legatur ἔτι δὲ Ἀφροδίτη, μετὰ μὲν Διὸς, ἢ Κρόνος μετὰ Ἑρμοῦ. Quod est amplius Venus cum Iove, vel Saturnus cum Mercurio, nos tamen quia nullum haec verba habent sensum, congruenti oratione vertimus ut in textu habetur. Hoc etiam in explicatione maritorum, dum Venerem aliis rursus comparat planetis, perspicuum est. Sed cum de Luna agat, quid attinet ut Venerem comparet? Nisi esset quod Venus in coniugibus utrinque multa placat, etiam si invicem dissideant natura. Ob id igitur astrum cui Luna applicat aut Sol, coniugis propriam naturam ostendit, cui vero Venus, naturam illius ut ad coniugem se habebit. Multi enim boni natura sunt, aut bonae, cum coniuge tamen mali aut malae. Aliqui etiam licet pauci vel aliquae mali malae uc natura sunt, cum coniuge tamen quiete vivunt, seu ob Veneris dilectionem, seu morum similitudinem.
Declaratur autem ex hoc textu quod applicationem etiam radio admittit dummodo testimonium praebeat. Praebet autem si in loco dominetur. Mulierem autem bonam intellige ut hominem pictum, non simpliciter, sed cum adiectione. Manifestum est autem, et hoc gentibus contingere. Nam apud Belgas viri quiescunt, mulieres negotia tractant. Apud hos igitur et horum similes Saturnus Lunae ab initio consuetudinis commixtus fuit. Neque vero dubium est tam beneficas, quam maleficas iuxta status diversos magnum discrimen etiam in eodem astro efficere. De astris autem agit hic quemadmodum diximus, non tantum de planetis.
Textus XXIIII
In mulierum autem coniugio spectare oportet Solem, is enim repertus in quadrantibus orientalibus eas significat vel in prima adolescentia nuptu dari vel post aetatem consistentem, cum adolescente matrimonium contrahere; in occidentalibus vero, tarde nubentes aut mature, sed cum seniculo; et in signo unius formae aut cum planeta uno matutino deprehensus, semel tantum nubentes; in multiformi vero aut pluribus matutinis configuratus, saepe coniugium iterantes. Ac si Saturnus hoc modo Sole configuratus sit, compositos maritos habebunt ac commodos et industrios; si Iuppiter, venerabiles et magnanimos; si Mars, immorigeros, strennuos a liberis et uxore alienos; si Venus, iucundos et formosos; si Mercurius, victui consulentes et agiles; Venus autem cum Saturno ignavos facit et in venereis frigidos; cum Marte, calidos, ad congressum proclives, adulteros; cum Mercurio, liberorum amantes.
〈Commentarius〉
Si omnia quae in hoc capite dicta sunt, de uxoribus ex Lunae statu in tribus proximis sectionibus, ad maritos referantur ex Solis statu in mulierum genituris, plana erit sententia. Hoc solum interest, quod in Sole matutinos planetas considerat loco vespertinorum a Luna. Nam et in Luna, et Sole considerat planetas quibus applicant, an matutini sint, an vespertini, seu quo ad Solem, seu quo ad genesim ipsam. Praeterea eadem ambo etiam de Luna animadvertit. Ex hoc alius dissolvitur scrupulus, nam cum Saturnum dixerit in Lunae applicatione significare eos, qui uxorem non ducunt, postmodum subiecerit, Lunam illi applicantem significare maritos frugi, intellexit Saturnum solum efficere coelibes, cum Luna fuerit sub Solis radiis in mulieribus, quemadmodum in viris cum fuerit a Sole occidentalis, aliter coniugium minime impedit. Cur vero praetereat coniunctionem Veneris cum Iove in maritorum qualitate decernenda cum in uxorum non praeterierit, causa est quoniam liquet ex dictis illos futuros bonos, moderatos et modestos, cum docuerit Saturni, et Martis vires hac in causa quasi esse contrarias.
Textus XXV
Orientales quadrantes hoc loco accipimus, cum de Sole agimus antecedentes et signum signiferi ascendens et occidens, cum de Luna a novilunio, et plenilunio eo usque ubi Luna dividua est, occidentales autem his oppositos.
〈Commentarius〉
Commune omnibus planetis est, ut quod est ab initio coeli medii usque ad orientem et ab initio imi coeli, usque ad occidentem pro orientalibus occidentales intelligit his oppositas. Et ut magis talibus initiis proximae stellae fuerint, eo magis orientales erunt, sicut contraria ratione in occidentalibus. In comparatione autem eorum ad Solem tam a coniunctione ad oppositionem Solis, quam ab illius oppositione ad coniunctionem, universum vitae statum censet contineri. A coniunctione quidem postquam peracta est humidum recens infantis, donec omnino in oppositione sit totum absolutum. Et rursus ab oppositione humidissimam infantis naturam, quae in senio exarescit ut sub coniunctione instante, planeta. Ob id igitur primae, quartae, et a novilunio, et a plenilunio significant dimidium primum aetatis usque ad 35. annos, vel circa reliquae ultimum dimidium. Non intelligo nunc de dimidio exacto numeri annorum, sed per primam aetatem eam quae augetur, per secundam quae minuitur. Sicut et in his quemadmodum, et in Sole dictum est ratio habenda sit partium utriusque penes maiorem et minorem distantiam Lunae a Sole. In inferioribus autem cum ad oppositionem non perveniant tota etiam vita a coniunctione ad coniunctionem cum Sole continetur. Verum quae fit dum planeta est retrogradus oppositionis in superioribus vicem gerit. Vera coniunctio est cum planeta est velocissimus. Cum igitur a coniunctione radios Solis exit, infantiam et pueritiam refert, facitque ad discendum promptos. Cum in maxima elongatione, validos et robustos, atque perfectos. Cum redeunt ad Solem et iuxta illum sunt, senibus assimilantur, ideo prudentes sunt. Cum sub Sole nullum statum habent, sed totos se Soli dedunt. Tales maxime humana ob id sapiunt. Porro ut dictum est totus status, qui est a coniunctione, quae fit dum planeta retrocedit, alio statu prioris coniunctionis deterior est. Innuit ergo duos status, quo ad mundum communem omnibus planetis, et quo ad Solem communem omnibus planetis praeter Solem.
Regula prima
Notandum quod in voluntariis quaedam ita decemuntur, ut omnino quasi necessaria videantur. Velut si quis habeat Lunam in Cancro, in coeli medio Liberam a Sole, et Saturnum in tertia domo, ille proculdubio nubet. Rursus si Luna sit in septimo loco sub radiis Solis in Leone cum Saturno, pronuntiabis illum proculdubio uxore cariturum. Atque in his voluntarium quasi in necessitatem fati transit. Ita ut viderim quosdam tempore, quo uxorem ducturi erant adeo rapi ad hunc effectum, ut de nulla alia re cogitarent. In aliis intermediis, qui longe plures sunt his, cave ne tibi contingat quod olim Apollini. Tenebat quidam, tentaturus oraculum, sub digitis caput passerculi, ipsum autem in manu abditum, interrogans Apollinem, an quod in manu teneret vivum esset, an non? Respondit daemon uti volueris, intelligens ipsum, qui interrogabat utrovis modo respondisset ostensurum oppositum. Ita in talibus decet astrologum imitari oraculum, nec velle se sapientiorem illo ostendentem, artem ipsam prodere, sed in manifestis tantum evidentibus, aut quae a voluntate non pendent clare et determinata sententia respondere. Ita ego interroganti in simili causa amico nostro Andreae Vessalio respondere non erubui.
Regula secunda
Rursus nec illud credendum est, solum eos uxore carituros, qui Lunam sub radiis coniunctam, aut configuratam Saturno habent neque etiam omnes. Sufficiet enim quandoque Saturni coniunctio male dispositi absque Sole, quandoque Luna sub radiis proxima visioni in Cancro, quamvis Saturno configurata admittet uxorem. Consideranda etiam est familia, in nostra nemo, solis sacerdotibus exceptis, qui ad legitimam pervenerit aetatem, uxore carvit. Cum etiam sacerdotes valde pauci fuerint, neque ullus tamen monachus. Quod igitur de medicis Galenus pronunciavit, id nos, et magis necessario dicemus de astrologis, scilicet oportere illos esse eruditos et natura prudentes. Cum autem hoc in omnibus, id maxime in his veritatem habet, quae a voluntate libera pendent.
Textus XXVI
Omnino vero constantes et diuturni convictus permanent, quando in utriusque coniugis genitura luminaria contigerit configurata esse concorditer, hoc est quando vel triquetra aut hexagona radiatione se respexerint. Et maxime cum huc mutua receptio accesserit multoque magis quando quae viro Luna est foeminae Sol fuerit. Dirimuntur vero levi occasione matrimonia aut coniugum animi dissident, cum praedictae luminarium conditiones, vel in signis inconiunctis acciderint vel sint ex opposito aut quadrato.
〈Commentarius〉
Miram artem regulamque nobis his in verbis insinuat Ptolemaeus, quam plaerique ignorantes, dubitant de astrologiae scientiae veritate. Dicunt enim si regula incidit in caput unius, illumque interficit, quomodo fieri potest, ut hoc in genitura illius cernatur, cum casu regula tunc ceciderit. Rursus qui veneno a coniuge interimitur, quomodo potuit praesciri, cum factum non sit ipsius, sed coniugis, propterea Ptolemaeus nobis in hoc secundo hic insinuat esse fatum, atque concursum quendam quem astrologus nescit et si novit, tantum casu novit. Idemque de amicis atque inimicis. Consensus igitur atque dissensio non ex propria genitura sciri poterunt, sed ex consensu geniturarum mariti atque uxoris. Sed talis consensus a fato pendet neque ut dixi, electio temporis quicquam proficit, quoniam ex primo animi motu, non ex electione sumenda est. Quod si quis uxorem eligat videtur forsan aliquid proficere, sed rarissime contingit, ut genitura et reliqua conveniant fiatque eligendo imparem astrologus ridiculus. Dici enim solet. Si bene vis nubere, nube pari. In aliis vero casibus, anaereta similis est hosti, qui hominem occidere decrevit, ubi hoc animo firmavit occasionem expectat, ea oblata perficit quod decreverat. At dices ergo non exquisite momentum mortis sciri potest? Respondeo quod non in omnibus, veruntamen in plerisque concursus causarum externarum coincidit cum concursum causarum aneraetae, quae sunt potissimae, directio, progressio, et loci planetarum.
Apponit autem tres gradus concordiae primus cum Sol in viro, et Sol, vel Luna in foemina, aut Luna in utrisque, fuerint in locis se respicientibus trigono, vel hexagono aspectu. Secundus cum in viro Luna, in uxore Sol, eodem modo disponuntur. Tertius, si cum hoc alter alterum recipiat. Dirimuntur matrimonia re ut apud Iudaeos, et Mahumetanos, vel solum animo, et ut dicunt tori separatione et cohabitatione, ut apud Christianos, cum luminaria fuerint in signis quadrato, vel opposito se respicientibus, aut etiam inconiunctis. Quae autem sint inconiuncta signa vidisti in primo libro, haec vero et ad amicos transferri possunt.
Textus XXVII
Deinde si concordes luminum configurationes beneficae stellae aspexerint, iucundos, blandos et utiles convictus significant; si maleficae, contentiosos, inverecundos, invidos. Similiter in discordi statu luminarium beneficae iis suffragantes non penitus convictum rescindi permittunt, sed redintegrant placant et conservant coniugale illud blandum et natura nobis inditam in comparem propensionem; maleficae autem non sine contumelia et execratione convictus perturbant et demoliuntur; siquidem Mercurius cum eis solus extiterit vociferationibus impropriis et accusationibus involuit; si Venus, adulteriis, incantationibus et his similibus.
〈Commentarius〉
Quatuor status explicat coniugum, primus cum luminaria utriusque geniturae consenserint, et beneficae illa aspexerint, maxime elevatae et receptae, et hic est optimus. Pessimus cum luminaria dissenserint, et maleficae supra illa elevantur. Duo sunt mali status medii, scilicet cum luminaria quidem consentiunt, sed maleficae respiciunt et praedominantur, et hi vivunt absque suspitione divortii, sed tamen in perpetua contentione et miseria. Alter status medius est cum luminaria dissentiunt, cum aspectu beneficarum, et tunc de divortio agitur attamen reconciliantur, et quietius prioribus vivunt. Pessimo statui, atque etiam duobus mediis Mercurius commixtus, cum sit author sermonum et linguae significatu, ideo merito adiungit aliis malis vociferationis et reliqua. Venus maleficis commixta iam exuit beneficae naturam, et vicem agit sacchari cum veneno miscetur, ob id igitur causam dissidii ostendit, adulterium, incantationem, et talia. Intelligit per adulterium non solum uxoris, sed etiam quandoque rarius concubitum viri cum aliena, seu sit incestus seu concumbat cum pueris et ita de aliis. Et postquam locutus est de legitimo coniugio, loquetur modo de quadam cohabitatione flagitiosa, quae multis modis fit.
Textus XXVIII
Quae vero alio quovis pacto coniugia contrahuntur reiicienda sunt in utrovis genere in astrum Veneris et Martem ac Saturnum. Congredientibus enim illis cum luminibus, cum familiaribus necessariis atque affinibus sive consanguineis convictus decernuntur; prout Venus erga alterutrum affecta fuerit, si enim erga Martem cum coniuge iuvene quandoquidem in mutuis signorum trigonis alternatas habent altitudines, erga Saturnum cum seniore, nam in mutuis trigonis rursus vicissim domos possident. Unde Venus cum Marte plane amatorias affectiones producit, quibus si Mercurii stella accedat, non sine divulgatione; in promiscuis et familiaribus signis, Capricorno et Piscibus, fratrum et cognatorum coniugationes decernuntur. Et Luna si in virorum genituris ad haec accurrat, significat cum duabus sororibus aut consanguineis congressurum, si vero in mulierum generali constitutione Sol, duobus fratribus aut cognatis.
〈Commentarius〉
Ut Luna et Sol coniugia legitima significant, ita Venus convictus, qui ex amore procedunt. Quocirca nil mirum plus scorta diligi plerunque sex uxoribus, aut maritis. Amor enim scortorum a Venere est, quae immodicam decer This page is incorrectly numbered 456 Bnit cupiditatem, coniugum a luminaribus, quae ut docui superius communem vitam signifiant. Venus igitur maleficis commixta convictus declarat illegittimos et absurdos, quoniam ipsa cum utraque illarum commutat dignitates. Venus enim in Piscibus altitudinem habet, Pisces autem Martis trigonus, et Mars in Capricorno vicissim, Venus autem domina trigoni Capricorni, Venus rursus habet domum in Libra, Libra autem Saturni trigonus, Saturni autem domus Capricornus, qui est trigonus Veneris. Igitur commutatio haec vicissim concordiam significat atque convictum. Maleficarum autem natura nihil legittimum. Ob id maleficae commixtae luminaribus et Veneri talia monstra decernunt. Luminaribus autem solum, ut dixi, uxores aut maritos pravos, soli quoque Veneri concubitus absurdos non convictus, ut superius visum est, dum de animi vitiis loqueremur. Quamobrem caput illud vidisse pro his, quae hic dicuntur, multum praestat.
Textus XXIX
Cum Saturno rursus Venus forte reperta, omnino lenes et stabiles hos convictus efficit, accedente vero Mercurio utiles, concurrente Marte instabiles significantur, noxii nec sine mutua invidia et aemulatione.
〈Commentarius〉
Ex duobus natura contrariis fit melius unus per saepe, cum substantia dissident, ut ex lateribus et luto. Non lateres invicem coeunt, non firmiter lutum. Saturnus quoque et Venus in eodem signo gaudent, scilicet Libra. Mercurii quoque cum Venere mixtio utilis est, cum Marte autem Venus inutiliter miscetur, quod solos concubitus uterque decernit. Caeterum uterque a constantia, a prudentia, moderatione, eruditione, fide, iustitia, ac bonis moribus alienus est nisi quod Venus suavitatem affert. Ob id igitur mixtio Martis et Veneris omnino inutilis. Sed neque aliae probantur, cum Saturno enim Venus mixta, licet convictum firmum reddam, omnia tamen sordida erunt, et cum Mercurio puerilia. Prius igitur docuit naturam conviventium, hic modum, posterius autem, scilicet in sequenti, aetatis rationem, dicens.
Textus XXX
Ac si illis concorditer configuratus fuerit, cum aequalibus matrimonium contracturum; si tamen orientalior ipsis fuerit, cum cnm B adolescentioribus; at si occidentalior, cum provectioribus.
〈Commentarius〉
Intelligit comparationem Veneris ad maleficas, cum enim fuerit illis commixta non potest esse orientalis si illi sint occidentales, nec occidentalis si illi orientales. Vel igitur illis iuncta est una et tunc copulabitur coaequali aetate, vel orientalior, et sic minori, vel occidentalior, et sic seniori.
Textus XXXI
Si vero in promiscuis signis sint Venus et Saturnus, scilicet Capricorno aut Libra, cum affinibus congressurum. In horoscopum et coeli culmen quando dicta configuratio incidit, Lunaque concurrerit viros facit cum matribus matrumve sororibus aut novercis rem habere, foeminas cum filiis aut filiorum fratribus aut filiarum maritis.
〈Commentarius〉
Signa communia Veneri et Marti, diximus esse Capricornum et Pisces, nam in Piscibus Venus habet altitudinem, Mars trigonum, in Capricorno autem Venus trigonum, Mars altitudinem. Similiter Capricornus et Libra commu This page is incorrectly numbered 457 Bnia sunt Veneri atque Saturno. Venus in Libra habet domum, Saturnus trigonum, in Capricorno Venus trigonum, Saturnus domum. In his igitur significantur congressus affinium. Quod si his accesserit ut alter in Capricorno in ascendente, reliquus in coeli medio in Libra, aut ambo in altero illorum signorum, in una harum domorum, Luna quoque affuerit, quae matres et filios significat, tunc hos congressus nephandos omnino pollicetur. Decima matres, et et et B prima ipsos natos, aut natas significat. Impelluntur autem ad haec licitos concubitus abhorrentes. Familiare autem hoc fuit Persis.
Textus XXXII
Sol si concurrat et maxime occidentales cum sunt planetae, mares cum filiabus rem habentes aut filiarum sororibus aut filiorum uxoribus, foeminas vero cum patribus aut patruis aut vitrico.
〈Commentarius〉
Ut Luna matres, sic Sol patres, ut superius visum est. Et ut Luna filios matribus, ita Sol filias patribus significat, hoc in casu tantum. Ideo conversio duplex utrinque Solis cum Luna, et masculorum cum foeminis. Fratres filiorum privignos intelligebat in praecedenti textu, velut in praesenti sorores filiarum privignas ex uxore, ut in praecedenti privignos ex marito. Nam privignus ex uxore vitrico inutilis est, ut privigna ex marito novercae. Credendum est autem multa experimenta Ptolemaeum in talibus habuisse, postquam in describendo ea tam diligens fuit. Sunt autem quasi monstra morum, et iuris gentium, aut civilis, sicut alia superius dicta naturae. Ob id ad artis confirmationem scripta.
Textus XXXIII
Quando praedictae figurationes in signis unius generis non extiterint, in foemininis autem locis et personis, efficiunt omnino ad venerea propensos et accinctos et tam ad agendum quam patiendum omni ratione paratos, in quibusdam etiam figuris flagitiose obscoenos, ut in prioribus posterioribusque partibus Arietis et Succulae, in posterioribus Leonis, in facie Capricorni.
〈Commentarius〉
Per genus non intelligit masculinum, aut foemininum sexum, quia repugnaret sequentibus verbis. Sed intellexit opposita, quae solum sunt similia in sexu et contraria in natura. Item quae in sextili a contrariis planetis dominantur, ut Capricornus a Saturno et Marte, et Pisces a Iove et Venere, item Cancer et Virgo, et rursus Virgo et Capricornus, et sint ambo foeminina signa, ut dixi et personae, per personas non intelligit natos, nam dicit ad venerea patienda, et vult ergo ut sint occidentales, et foemininis planetis uniti, et in quartis occidentalibus a coeli medio ad occasum, et ab imo ad ascendens. De partibus signorum intellige octavi non noni orbis. Obscoenos intelligit, irrumatores, fellatores, masturbatores, spintrias. Et ut ferunt de quodam nostro cive, qui cum puero concubuit, praedicando, irrumando, et in auribus, ut ille fatebatur. Plurimum autem veteres tribuebant figuris octavi orbis, quas recentiores observare desierunt, cum tamen multum possint.
Textus XXXIIII
Verum si haec figuratio in duobus prioribus angulis invenitur, orientali nimirum et medii coeli, prorsus detegit haec flagitia et in publicum profert, in posterioribus duobus, occidentis nimirum This page is incorrectly numbered 458 B et coeli imi spadones efficit, et eunuchos steriles, genitalibus meatibus concretos.
〈Commentarius〉
Orientales anguli magis declarant facta, sed occidentales, et imum coeli cum sint debiliores magis laedunt, et ob haec nata detrimenta in aliis. Utpote ascendens significabit cicatricem in facie, coeli imum claudicationem, altera manifestior et foedior, reliqua damnosior. ita in flagitiis. Deterius est esse eunuchum natum absque testiculis, esse castratum ab homine, scilicet spadonem, vel habentem virilia et esse sterilem, quia meatus seminis sint concreti, quam talia vitia et flagitia circa venerea divulgari. Infamia enim talium tempore transit, apud multos non creditur, ab aliquibus pro licentia accipitur, multi dissimulant metu, alii similitudine peccati. Sed si non sint in angulis quid erit? Dico standum erit decretis praecedentis textus. Erunt enim flagitia absque magna infamia et laesione membrorum genitalium, aliter frustra proposuisset generalem significationem.
Textus XXXV
Mars autem accedens mares abscisis genitalibus, foeminas quas tribades vocant, atque omnino privum quiddam in venereis habentes.
〈Commentarius〉
Si Mars constitutioni declaratae in duobus praecedentibus testibus accesserit violenta, haec decernit causam in masculis ex ferro, in foeminis vero tribades, et masculinos mores induentes significat. Quasdam obstructas, ut fuit olim uxor Paxini Varadei bibliopolae.
Textus XXXVI
Quae vero sit hominum in congrediendo in viris affectio et natura a Marte colligitur; is enim a Saturno et Venere separatus, adiutus vero a Iovis suffragiis, verecundos et puros efficit in re venerea explenda et naturalem tantum usum spectantes; cum solo Saturno forte repertus, pigros, frigidos. Iovi autem ac Veneri configuratus, agiles et cupidos, temperantes tamen et se refrenantes infamiam fugientes, cum sola Venere absente tam Iove quam Saturno, segnes, ignavos, undequaque voluptatem captantes.
〈Commentarius〉
Quatuor comparationes facit, Martis cum Iove, Saturno et Venere, Solis item cum Iove et Venere simul. Sed ultima quam facit cum sola Venere tam apud Arabes quam Graecos legitur hoc modo, cum sola Veneri aut Iove absente Saturno, sed nos satis mentem Ptolemaei perspectam habemus. Mars igitur efficaciam concubitus significat, quia ut visum est in praecedenti libro Mars praeest pudendis. Sed nos volumus quod renibus, unde fit tensio membri et appetitus concumbendi. Ideo qualis Mars, talis affectio. Dato enim quod membro virili praeesset, non decerneret de qualitate concubitus, sed vis illa ratione et experimento Veneri tribuenda est. Quod vero dicit ignavos et segnes non ad Venerem credas (sunt enim promptissimi ad eam) sed ad negotia et luxui ex toto dediti, et inutiles, sed vero Iovi, et Luna Veneri, quasi similis est.
Textus XXXVII
Et si hic quidem planeta vespertinus est, ille matutinus, natus tam marium quam foeminarum congressu capietur, non tamen supra This page is incorrectly numbered 459 B modum erga utrunque sexum affectus. Si ambo vespertini sunt, ad foeminarum concubitum solum erunt proclives atque adeo ut si foeminina sint signa ipsi subagitentur; si matutinus, uterque puerorum tantum concubitu flagrantes, quod si signa masculina cum hoc fuerint, in masculis nullum aetatis discrimen habebunt.
〈Commentarius〉
Quis dubitare potest hoc in textu, quin priori de Venere sola Marti congrediente, locutus sit. Si igitur uterque sit orientalis significat solum subagitare masculos, quia orientales planetae ut visum est masculini sunt. Quod si praeter id sint in signis masculinis, adeo masculos amabunt, ut nec aetatem puerilem requirant. Superius declaravit hanc propensionem ex luminarium locis et Marte ac Venere, sed non commixtis, hic ex mixtione Martis cum Venere, absque luminarium testimonio. Si vero ambo sint occidentales ad foeminas erunt proclives. Sed si cum hoc erunt ambo in signis foemininis etiam absque luminarium testimonio, ob mixtionem non solum effoeminatos, sed eos qui maritos etiam ducent significabunt. Antiquitus hoc vitium viguit nam Nero nupsit Doriphoro, est et illud Martialis pulchrum:
Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
Qua ratione viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces: Velarunt flammea vultus,
Nec tua defuerunt verba Thalasse tibi.
Dos etiam dicta est, nondum tibi Roma videtur,
Hoc satis: expectas nunquid et ut pariat?
Idem Nero loco coniugis sporum puerum habuit, et Domitianus Earinum. Hoc igitur maius est etiam, quam quod dixit in capite de animi vitiis ac morbis, nam coniugum loco sunt talia scorta. Quod vero dixit (non tamen supra modum erga utrunque sexum affectus) est figura dicendi, cum omnis concubitus masculinus sit supra modum et contra legem. Nec quod quis diligat tantum foemineum sexum concubitus causa, debet dici supra modum erga foemineum sexum affectus. Quasi moderatum sit utrunque sexum hac causa diligere, sed vult intelligi sub hac sententia verba illa, quae brevitatis causa ita scripsit (sed neutrum sexum afflictim amabunt) hic est sensus. Ut intelligat cum omnibus absque discrimine rem veneream exercitaturos, quod maxime militibus convenit ob furorem, petulantiam, et licentiam peccandi, tum etiam necessitatem.
Textus XXXVIII
Ac si Venus occidentalior est, cum vilibus hominibus servis aut aliegenis congredientes; si Mars, cum eminentioribus se ac dominis viri.
〈Commentarius〉
Supple congredientur, nam Mars in genitura virum, Venus foeminam significat. Planetae orientaliores, nobiliores significant, quia robustiores et in meliore statu, occidentaliores autem ignobiliores et viliores. Si igitur Venus est occidentalior Marte, coibit cum ignobilioribus se foeminis vir, si orientalior, cum nobilioribus.
Textus XXXIX
In foeminarum vero genituris Venus consulenda est, ea enim Iovi aut Mercurio configurata prudenter pureque venerea tractantes, at absente Iove Mercurio configurata, proclives quidem et venereorum cupidas, cautas tamen et paulo pigriores plerunque This page is incorrectly numbered 460 B etiam tupitudinem fugientes. Marti soli configurata aut congressa salaces et ad veneria concitatas, segniores si his Iovis stella accesserit.
〈Commentarius〉
Quemadmodum Mars quod masculinus sit opus congressus in masculis gubernat ita Venus in foeminis. Igitur cum Iove moderationem praebet ob integritatem et prudentiam, cum Mercurio vero ob verecundiam et astutiam. Propterea subiunxit (At absente Iove) quasi dicat solus Mercurius non tam puras et modestas facit ut Iuppiter, nisi etiam legas (Ea enim Iovi et Mercurio) pro (Ea enim Iovi aut Mercurio). Id est igitur quod solus Mercurius facit malas, sed ita ut solum cupiant videri non esse bonae, cum Iuppiter facit bonas. Quod dixit (Paulo pigriores), intelligit ad cupiditatem non solum cautas, sed ob cautionem pigriores. Plerunque etiam turpitudinem fugiunt, non quia oderint, sed quia sunt adeo cautae, ut nec velint se credere ei cum quo concumbunt, ne quandoque illis possit obiicere. Nam cautio ad externos refertur. Hae vero adeo sunt cautae, ut nec amatori, nec coniugi se credere velint in obscoenis agendis, tametsi illa ut plerunque foeminarum mos est avide expetant. De Marte haud dubium est, seu iuncta, seu aspiciens, vel in uno circulo, vel magno, vel parvo, seu imperantibus, aut intuentibus, aut positionis circulo. Sed Iuppiter haec omnia mitigat bene positus aut si sit debilior, saltem tegit.
Textus XL
Ac si Mars sub radiis extiterit, cum servis congredientes, obscurioribus et alienigenis, sin autem Venus sub radiis latuerit, cum superioribus aut dominis, meretricum aut adulterarum consuetudine miscebuntur.
〈Commentarius〉
Mars masculum significat, si fuerit igitur sub radiis et Venus libera, mulieri viliori se coniungetur, ideo servis aut obscurioribus, aut advenis, nam hi civium numero non habentur. Contra Venus sub radiis, Mars liber, significant virum foemina nobiliorem, ideoque commisceri dominis aut superioribus. In foeminarum igitur genituris radiorum Solis ratio habenda est, ad Martem et Venerem, sed in virorum quis sit orientalior horum planetarum.
Textus XLI
Si in locis aut figuris foemininis fuerint planetae, ad patiendum solum proclives, si vero masculinis, etiam ad agendum.
〈Commentarius〉
Turpia commitunt mulieres etiam patiendo, ut quae admittunt viros aliis in partibus quam deceat. Hoc tamen foemineum totum est, sed si planetae in masculinis fuerint figuris, tam in zodiaco quam extra, vel locis qui nam sint, dicti sunt, tribades erunt, super equitabunt viros et manibus illos pollui cogent.
Textus XLII
Saturni stella praedictis figurationibus conciliata, si et ille effoeminatus fuerit, insolentis ac pudendae libidinis author est; si orientalis et virilis, vituperio et reprehensioni ob venerea flagitia obnoxios. Iovis benigno sydere rursus quod solet ad decentiorem harum affectionum formam iuvante, Mercurii ad celebriorem divulgationem et reprehensionem.
〈Commentarius〉
Cum iam mala est constitutio libidinum significatrix, adveniens Saturnus Satrunus B This page is incorrectly numbered 461 B foemininus libidinem auget, adeo ut non solum flagitiosa, sed et foeda committantur. Sed virilis, id est, orientalis auget ob claritatem, famam scelerum. Ex quo declaratur quod effoeminatum existimat, cum occidentalis extiterit atque haec per se clara. Verum quid continget ubi Saturnus Marti in virorum genituris aut Veneri in mulierum cum Iove positis, aut bene saltem constitutis congredietur. In virorum quidem haud dubie semper aliquid frigiditatis, et ob id dedecoris ostendit. In mulierum vero genituris Saturnus, cum Venere positus impedimenta circa venerea et exiguam coeundi voluntatem affert. Illud omnino non praetereundum quod ratio et experimentum docet, quamquam Saturnus praecipue haec, impedimenta afferat, si in virorum genituris Marti, in foeminarum Veneri commiscetur, etiamsi contrario modo contingat impedimentum non leve, viris quidem Veneris, foeminis Martis commixtus (Iovis benigno) Iuppiter et Mercurius conveniunt, quia aequaliter a Sole distant, sed vario tamen modo, nam ut modo Iuppiter est temperatus, ita Mercurius ancipitis naturae. Ita eadem ratione Mars et Venus, propinquissimi enim Soli sunt etiam calidissimi et uterque maxima versatur epicyclo, sed tamen Venus humida et benefica, Mars siccus et maleficus. Pari ratione Saturnus et Luna conveniunt, quod uterque a Sole maxime distat, uterque ob id etiam frigidissimus, sed tamen Lunae frigiditas pinguis, ut ita dicam, et humida, et et benefica, Saturni tabifica, sterilis et malefica. Iuppiter igitur omnia haec mala mitigat, praestatque consensum mutuum, et ob id etiam tegit. Est enim constans planeta atque beneficus at Mercurius inconstans, quod quatuor habeat apogaei aequantes et linguae praeest, unde omnia detegit, et in publicum prodit, cum infamia et metu legum. Nec non cum minoribus suppliciis, ut quendam vidimus coria deaurantem, qui quod cum muliere anu etiam praepostera Venere usus esset, circumductus per urbem flagellis cedebatur.
〈IV.6〉 Caput VI
Textus XLIII: De filiis
Cum coniugii locum proxime sequatur liberorum, considerare oportebat planetas coeli fastigio aut succedenti loco qui est boni daemonis coniunctos aut configuratos, sin minus eos qui locis his oppositis; Lunam etiam et Iovem et Venerem pro filiorum largitoribus assumere, sicut Solem et Martem et Saturnum pro orbitatis authoribus; Mercurium prout configuratus illis fuerit promiscuum et largitorem cum fuerit orientalis et recusantem cum fuerit occidentalis.
〈Commentarius〉
Hoc est tertia domus pars, quam Ptolemaeus considerat. Atque in ea velut in caeteris illud animadversione dignum, quod omnia participant invicem, velut et in rebus ipsis. Quales enim pater ac mater plaerunque filii etiam tales et qualis filius tales parentes, non autem ex toto similes, sed in parte. Id etiam in divitiis, honoribus atque aliis, ut quemadmodum inquit Anaxagoras, omnia in omnibus sita sint, atque commixta. Igitur in filiis habendis decimus locus, qui etiam matri tribuitur est considerandus. Ille idem tribuitur etiam fratribus atque sororibus. Quicunque igitur fratres habent multos, et matrem robustam etiam natura filios habent plures et sospites, sicut et contra habentibus contrarium evenit. Non tamen generaliter hoc evenit, sed qui paucos habuerit This page is incorrectly numbered 462 B fratres ut Iacob multos poterit habere filios, duodecim enim suscepit. Et qui multos habuit fratres, sine filiis mori poterit ut Absalon. Luna igitur sorores, matres, filios, uxores, ingenium, moresque significat. Et quandoque etiam alia. Cum Iove quidem et Venere filios, sed sorores quidem cum duodecimo loco, matrem cum Venere, uxores per se, ingenium cum Mercurio, mores cum ascendente et domino loci proprii. Si igitur communis significator validus extiterit alius imbecillis, erunt similia quae per illum significantur, si autem contra dissimilia. Gratia exempli dictum est, quod Luna significat filios cum Iove et Venere, cum decimo autem loco sorores. Si igitur Luna validissima sit, decimus vero locus et Iuppiter ac Venus imbecilles, erunt pauci filii atque sorores at vero si infoelix Luna. Decimus vero locus validus, Iuppiter et Venus debiles, multas habebit sorores, paucos filios, sicut contra si Iuppiter et Venus, decimo loco fuerint potentiores, quod et in praesenti loco alia ratione ostendit, cum enim 11. locus particeps sit 10. 11. etiam observat in dandis filiis. Duo igitur proponit, planetas datores, et loca in quibus dant. Datores Iuppiter, Venus, Luna, humidi omnes, Saturnus, Mars et Sol, orbitatis authores atque omnes sicci praeter Solem, qui calidissimus est. In ipsis igitur locis decimo, aut undecimo largitores dant, ut orbitatis authores negant. Magis tamen in decimo, quam undecimo propter regulam probabilem, quod omnia principalia potentiora sunt his, quae talia sunt ob illa. Sed si non sint in illis configurati ambobus non uni tantum dant, ut in primo loco, qui respicit decimum de quadrato, undecimum de sextili et in secundo loco, qui decimum de trino respicit et undecimo de quadrato. Aliter si ad unum tantum locum referas omnes geniturae pollicebuntur filios simul et orbitatem, nam omnis domus aut decimae, aut 11. configuratur. Quod si neque planeta ullus in primo aut secundo loco fuerit, neque etiam in septimo loco, vel octavo videndum est, an in quinto, vel quarto loco sint, hi enim decimo et undecimo opponuntur, hi igitur dabunt vel prohibebunt. Observatum etiam est, quintum locum praecipuam in hoc habere virtutem, adeo ut Arabes illum tantum observari iubeant. Sed nos Ptolemaeum sequimur, multum tamen experientia loco illi tribuentes. Quod autem dixit (Mercurium prout configuratus et reliqua) duo nos docet alterum quod planetae orientales potius significant filios quam occidentales et occidentales orbitatis magis sunt causae, quam orientales. Dico quo ad Solem et hoc magis et quo ad mundum, sed hoc minus. Reliquum est ut intelligamus Mercurium etiam dare filios, qui cum sit planeta ingenii largitor facit ingeniosos, et maxime cum Soli propinquus extiterit, tunc enim facit etiam probos. Tales igitur cum Mercurius sit planeta per se imbecillis, et sub Solis etiam radiis vitam non habet, ob hoc solet dici quod poeta, immodicis brevis est aetas et rara senectus et vulgus hoc novit quod cum puerum vident ingeniosum valde, illius vitae timent. Causa igitur est quoniam tales sunt a Mercurio, vivunt tamen aliqui ex his vel quia Mercurius robustus est, aut quia beneficae iungitur erraticae, vel fixae, vel a benefica erratica fovetur. Hoc autem quod hic declarat commune est in genitura viris ac mulieribus.
Proprie autem loquitur de filiis, qui ex coniugio suscipiuntur in masculorum nativitatibus, cum aliorum adeo incertus sit numerus, ut quidam centum filios susceperint. Sufficit igitur in his docere, qui sint prolifici aut steriles. Numerus autem incertus est, et ex revolutionibus annorum nati habetur.
Textus XLIIII
Largitores igitur ita a siti simpliciter ac solitarii unicum filium decernunt, in bicorporeis autem et foemininis, item in foecundis signis, ut Cancro, Scorpione, ac Piscibus duas aut plures. Et dum masculini sunt ob signa masculina et ad Solem configurationem marem, effoeminati vero foeminam.
〈Commentarius〉
Duo nos docet numerum et sexum his verbis quorum utrunque a duobus sumitur, imo primum potius et secundum a tribus. Numerus igitur primum a numero planetarum solitarii unum et paucos, cum aliis iuncti plures signa unius corporis unum, bicorporea duos, vel plures et hoc a forma signi. A qualitate, foecunda plures aut duos saltem, sterilia ut Leo, Virgo unum. Sexus a sexu planetae, Iuppiter masculos, Venus foeminas pollicetur. A signi in quo est sexus et ab habitu planetae ad Solem orientales masculos, occidentales foeminas.
Textus XLV
Superati a maleficis aut in sterilibus signis reperti, puta Leone, Virgine, largiuntur quidem, sed non sat pulchre nec constanter nec diuturnas proles. Sol autem et maleficae obtinentes imperium in dicta loca, si in signis masculinis aut sterilibus fuerint eisque beneficae suffragentur, concedunt quidem sed valetudinarios, vitiis corporis impeditos, ac brevis vitae.
〈Commentarius〉
Declarat quartum membrum divisionis, nam omnes qui nascuntur, aut omnino carent sobole, orbique sunt, aut habent exiguam, aut multam, aut imbecillem, et morituram. Orbos dixit, cum in locis filiorum planetae violenti fuerint, multa cum sobole, cum plures filiorum largitores, vel in signis bicorporeis, aut foecundis, pauca cum in sterilibus, nunc declarat quibus modis debilis, aut brevis vitae soboles procreetur. Duobus modis id contingere affirmat, vel cum beneficis, maleficae dominantur, idque non tam malum, nam robusti natura multis conflictantur adversis, vel cum dominantibus maleficis in locis filiorum suffragantibus beneficis nascuntur filii vitae fundamento interiore carentes, utpote ab infoelici et contrario sydere geniti. Hi igitur ut par est omnino sunt imbecilles et brevis vitae.
Textus XLVI
Quando utraque conditio rationem habet ad signa prolifica, datorum liberorum reiectiones significantur aut omnium aut multorum aut paucorum, pro imperio suffragantium, utrivis sectae planetarum quos vel plures vel potentiores vel orientaliores vel diginoribus angulis sitos vel elatos supra caeteros vel angulis succedentes invenerimus.
〈Commentarius〉
Hoc est quintum membrum cum largitores filiorum fuerint in locis debitis, et in signis foecundis, et eis dominantur maleficae, sed suffragantur eis beneficae, et sunt maleficae, et beneficae in signis foecundis, tunc abdicant filios. Non enim possunt occidere, quia sunt in foecundis signis. Et intelligit per utranque conditionem quod maleficae dominentur, et beneficae suffragentur.
Ut sit una regula talis, si largitores sunt in locis filiorum, et beneficae dominantur, tunc si in sterilibus sunt largitores unum significant filium, in bicorporeis duos, in foecundis plures ac sospites. Si vero Sol et maleficae sint in locis filiorum, negant filios. Quod si largitores sint in locis filiorum, maleficae autem et Sol dominentur in signis sterilibus, vel masculinis cum suffragio beneficarum, aut si largitores superentur a maleficis brevi superfuturam prolem dant. In hoc casu ultimo moriuntur in infantia, in praecedente morbosi non transeunt iuventutem aut parum. Si autem loco sterilium signorum fuerint maleficae et beneficae suffragantes in foecundis, facient abdicari.
Quod vero dixit, omnium aut multorum, etc., intelligit quod si uni largitori malefica, dominetur alteri benefica, habebunt filii hi diversos exitus ut patet. Et iubet observari multitudinem largitorum et impedientium, et suffragantium, et robur, et statum quo ad Solem, et quo ad mundum.
Textus XLVII
Si igitur dictorum signorum dominatores orientales fuerint atque in propriis locis claros et illustres liberos dant; si occidentales et in locis sectae alterius, humiles, viles et obscuros.
〈Commentarius〉
Non a largitioribus, sed a dominatoribus fortunam sumit. Ut enim dominatores sunt extra et alieni a largitoribus, ita fortuna filiorum alia est a filiis.
Textus XLVIII
Etsi conveniunt cum horoscopo et parte fortunae, amabiles parentibus, venustos, gratiosos, bonis parentum haereditario iure fruentes, si inconiuncti aut ex adversum siti, rebelles, odiosos, noxios, nec parentum bonis succedentes.
〈Commentarius〉
Explicavit antea quae ad essentiam filiorum pertinebant, numeum, robur, vitae diturnitatem in praecedenti textu fortunam, hic habitum ad parentes, sicut in sequenti inter se. Quid intelligat per verbum conveniunt, sequenti oratione intelligitur, cum priori opponatur. Convenire igitur vocat ut sint in eodem signo, vel aspiciente, trigono vel sextili, vel in obedientibus et imperantibus, vel in aspicientibus sese. Quod etiam in sequenti textu clarius erit. Sic non convenire dicuntur, quando in oppositis signis, aut inconiunctis fuerint. In quadratis declarabit quod medio modo se habebunt, modo enim convenient modo dissidebunt. Quid autem sit maius oppositio an inconiuncta signa, haec quidem minus conveniunt illa magis dissident. Propterea deteriora in filiis sunt opposita signa, quo ad verbera et odium, inconiuncta quo ad abdicationes et privationes haereditatis. Ita melior est trigonus aspicientibus se signis, aut imperantibus et obedientibus. Cumque plura signa uni conveniant quam disconveniant (nam Arieti gratia exempli conveniunt Gemini, Aquarius, Leo, Sagittarius, Virgo et Pisces, Media sunt Cancer et Capricornus, disconveniunt tantum Libra, Taurus et Scorpio) manifestum est in genere plures filios parentibus esse acceptos, quam odiosos. Ex gradibus contingit oppositum, ita raro fit ut ad unguem filii parentibus conveniant.
Quod vero dixit amabiles, venustos, et gratiosos, intellige parentibus, non simpliciter est enim illorum fucata quaedam gratia et bonitas, cum malis parentibus conveniunt. Nam probitas illorum pendet ex genitura propria. Cum tamen placent parentibus sunt obedientes, nec ex toto mali, plures etiam boni. Hoc est quod probantur filii parentibus obsequentes. Signum enim est convenire dominos largitorum, seu locorum in quibus sunt largitores cum horoscopo et fortunae loco. Contrarium in obedientibus. Cum vero accipit fortunae partem, intelligit quod conveniunt in rem familiarem, hoc autem parentibus gratum, sicut convenientia cum horoscopo est ex animo. Et scias quod leges locorum multum possunt, et mores hominum, generaliter tamen filii parentibus grati sunt lege naturae. Hoc autem est quia conveniunt, ut diximus geniturae parentum cum genituris filiorum. Et Haly hoc docuit his verbis aspexi pro filiis, et inveni Iovem in decima, in tertia parte Capricorni iunctum quasi Saturno, et Lunam aspicientem, et significavit quod haberem filios et filias, et potius filias quam filios, quia Iuppiter et Luna erant in signo foeminino. Et quod non viverent, quia Saturnus erat Iovi iunctus in decimo loco. Et quia Iuppiter erat orientalis significavit unum filium et duas filias, et omnes obierunt. Erat autem gradus ascendentis masculi circa gradum Saturni in mea nativitate, et propter hoc mortuus est cito. Et erat gradus ascendentis unius foeminae in Piscibus, in sextili Iovis et trino Lunae meae nativitatis, et Sol significator vitae in Capricorno. Alterius quoque foeminae ascendens fuit in Capricorno. Et hoc est mirabile, quoniam manifestum est quod nativitates concordant invicem, ut etiam illi quorum sunt nativitates. Et singularia iunguntur generalibus, ut provinciae legi et civitati ac familiae. Illud idem ostendi superius in genituris meorum filiorum. Ex quo patet quod plus possunt significatores in genituris, quam concordia. Nam in nativitate Haly erant significatores mali pro vita filiorum et concordia cum puellae primae genitura, quae tamen mortua est in nostra contigit oppositum, nam filius primus et filia habent horoscopum in opposito loco duarum maleficarum, et filius Lunam iuxta locum Saturni, et foemina Lunam in loco propinquo quadrato Martis et minor natu, Solem in loco Martis mihi, Lunam in quadrato Martis, ascendens in quadrato Saturni et Martis, et tamen, licet aegre, super vixerunt. Quia loca filiorum erant salva in mea genitura, et geniturae filiorum erant satis potentes per se et mediocres et cum hoc contingit, filii erunt morbosi, tamen supervivent. Quod si geniturae sint malae et concordent invicem, tunc vivent sani aliquandiu, inde repente moriuntur.
Uxor tamen mea ter abortivit, ex perfectis autem natis nullus mortuus est. Cum hoc contingit, significat patris genituram pro filiis bonam esse, matris autem pernitiosam. Nam cum filii sunt coniuncti matri, et genitura sua est mala pro illis, pereunt. Cum autem liberati sunt a ventre matris, plus potest patris et ipsius filii propria genitura, ideo supervivere possunt. Sunt tamen necessario debiles. Et ita per contrarium si patris genitura pro filiis mala sit, matris autem bona, non abortiunt matres, sed nati filii cito pereunt. Quod si filii et patris genitura vitales non sint pro filio ipso, mater vero imbecillis, abortu perit mater et filius. Si autem mater genituram habeat pro filiis constantem, ex naturali partu perit filius, atque ita de aliis.
Textus XLIX
Sic quando mutuam habent inter se figurationem concordes donant, fraternis animis mutuas operas tradentes, si inconiuncti sunt aut oppositi, inimicitiarum cupidos et mutuo sibi insidiantes.
〈Commentarius〉
Convenire vult non largitores inter se, sed dominos locorum cum ipsis locis mutuo, id est, dominos largitoris unius cum largitore alterius et similiter dominos largitorum inter se. Convenire igitur dominos largitoris unius fratris, cum largitore alterius, est veluti si dominus largitoris unius conveniat, cum horoscopo alterius. Quandoquidem largitores in nova figura erigenda vicem horoscopi obtineant. Exemplum in nostra genitura, largitor duorum filiorum natu maiorum est Iuppiter, cuius loci dominus est, Venus et Luna.
Largitor filii natu minoris Venus, loci domini Saturnus et Venus, cum igitur comparaveris Iovem Saturno et Veneri, et Venerem Veneri et Lunae, invenies dominos largitorum largitoribus convenire. Convenire dicuntur planetae quadrifariam, vel natura ut Sol Saturno, uterque enim modestus est, vel qualitate, ut Sol Marti, uterque enim calidus est masculinus vel loco, si unus sit in alterius dignitate, vel aspectu amico, cum sunt trigono, aut sextili iuncti. Quia tamen Saturnus et Venus sunt in Geminis et Libra, qui sunt Tauro inconiuncti, non erit extrema necessitudo inter eos. Hic enim maxime considerat duos extremos modos, ut validiores.
Quod si praeter id, quod signa largitorum, et dominorum sint inconiuncta, aut opposita inter se, aut mutuo maleficae, et Sol sine angulis maxime, alienae maleficae iungantur, vel cum stellis naturae Solis, aut Mars cum stellis naturae Lunae, tunc erunt odia exitialia. Unde Papinius de Polynice, et Eteocle Oedipi filiis:
Dum videt haec dicens gressus admovit et arma.
Ceu templis decus, et pariae laturus ovanti.
Arma etiam spoliare cupit: Nondum ille peractis.
Manibus ultricemque animam servabat in iras.
Utque superstantem pronumque in pectora sensit,
Erigit occulte ferrum, viteque labantis.
Reliquias tenues supplevit et ensem
Iam laetus frater fratris sub corde reliquit.
Ille autem vivis ne? Et adhuc manet ira superstes,
Perfide? Nec sedes unquam meriture quietas.
I mecum ad manes. Illic quoque pacta reposcam,
Si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna,
Qua Reges punire datur. Nec plura locutus.
Concidit. Et totis fratrem gravis obruit armis.
Ite truces animae, funestaque tartara laeto,
Polluite: et cunctas Erebi consumite poenas.
Sed ut ab antiquis exemplis recedamus, vidimus nos nobilem securi percussum ex familia Gribellorum, quem ferebant tres proprios fratres occidisse, cum de duobus satis constaret. Dixit autem non inimicos, sed inimicitiarum cupidos. Tales enim ob convictum videntur potius inimicitiarum causas quaerere, quam habere, cum ex parvis rebus sibi succenseant. Raro enim manere inimicitias insinuat, cum fratres inimicos esse, res sit, quasi absurda et naturae repugnans.
Textus L
Quae minutiora sunt iterum quispiam coniectabit usus singulorum qui liberos pollicentur astrorum horoscopo, ex reliqua collocatione non secus ac in genitura considerationem in genere instituens.
〈Commentarius〉
Statues unumquenque locum largitoris pro horoscopo, et reliquos planetas in domibus iuxta horoscopi naturam inventis collocabis, iudicabisque de illis ut superius docui de parentibus. Ex quo patet quod sors debet accipi a nono ascendente loco largitoris, non ab ascendente patris. Nam aliter omnium filiorum esset eadem divitiarum conditio. Praestat autem scire diligenter in filiorum causa sortis conditionem, quod ab ea proficiscatur conversatio omnis atque vitae ratio.
Ex hoc patet quod multos habentes sospites filios sunt generaliter felices. Nam habent beneficas in locis potentibus nec impeditas. Raro etiam dum multi sunt filii inter se exitiales inimicitias exercere solent, quoniam non possunt esse tot nisi significatores sint in concordibus signis, et humidis absque victoria maleficarum. Signa enim quae odia pariunt sunt fixa, et maxime Leo et Aquarius, haec etiam sterilia sunt. Inde Gemini, Virgo, Scorpio et Aries, nam in his beneficae non dominantur. Omnia autem sterilia plus moderato, praeter Scorpium.
Ut autem videas, quae dixit Ptolemaeus vera esse, subiungo duas geneses, quarum alterius natus ad hanc usque diem ex eadem uxore 6. suscepit filios sospites, alterius 16. vivuntque utrique parentes, nobiles, nec senes. Qui sex habet, alios est habiturus, alius nobilis 15. habet, huic tres superiores sunt in Cancro. Caetera ignoro, dubitatione dignum est, cum non possint esse plures quatuor largitoribus filiorum, quomodo possint oriri tot filii? Respondeo quod fit multiplicatio per signa bicorporea et per congeminationem, veluti. Planeta unus in bicorporeo duos, duo quatuor, et tres octo. Iuppiter etiam et Mercurius duos per se quasi significant, ideo qui habent multos filios, congeminant planetas ut in nativitate Geminorum. Et quibus plures nascuntur filii, iisdem etiam saepe Gemini.
16 filiorum |
||||||||||
1500, die 29 Maii, hor. 14 hor. |
||||||||||
Coeli Med. |
♋ |
6 |
Coel. Med. |
♉ |
11 |
|||||
Ascendens |
♎ |
5 |
Ascendens |
♌ |
21 |
|||||
Sol |
♌ |
9 |
9 |
Sol |
♊ |
16 |
54 |
|||
Luna |
♋ |
7 |
56 |
Luna |
♋ |
1 |
11 |
|||
Saturnus |
♊ |
5 |
17 |
Saturnus |
♉ |
29 |
11 |
|||
Iuppiter |
♓ |
28 |
44 |
Iuppiter |
♓ |
26 |
29 |
|||
Mars |
♋ |
26 |
33 |
Mars |
♋ |
21 |
16 |
|||
Venus |
♍ |
23 |
Venus |
♋ |
21 |
40 |
||||
Mercurius |
♋ |
22 |
Mercurius |
♋ |
11 |
10 |
||||
Caput |
♊ |
4 |
17 |
Caput |
♊ |
7 |
11 |
|||
Sed dices saltem, qui comprehenduntur sub uno largitore eandem fortunam habebunt? Iidem enim loci et domini. Sed dico quod diversis temporibus significabunt, et ratione huius erunt valde diversi. Quod si tempora non varientur, respondeo quod haec est causa cur gemelli plerunque sunt similes corpore, moribus et casibus. Et illa in quibus differunt sunt valde pauca, nec possunt dignosci ex genituris parentum, sed propriis.
Ultimo dubitatur cur non dixerit Ptolemaeus quicquam de tempore filiorum suscipiendorum? Dico quod hoc docuit in ultimo capite huius cum dixit (A coeli fastigio liberorum procreationes) vult quod ex directione coeli medii quotiescunque pervenit ad largitores vel eorum radios, significatur filius. Sed nota triplicem differentiam, prima, pro generatione oportet, ut solum processus et ingressus parentum inter se concurrant. Anno 1534. cum coeli medium pervenisset ad trigonum Veneris, et Mercurii, et Iuppiter per ingressum esset in 23. parte Capricorni coeli medio radicis, et in loco Veneris, et Mercurii radicis, Mercurius et Mars, genita est puella, quae sequenti anno nata est. Secunda differentia, in prolificis genituris ubi coeli medium pervenerit ad corpus, vel radios prolifici, absque impedimento singulis annis nascetur filius, aut filia. Tertia differentia, in his qui non sunt valde prolifici, coeli medium applicans radiis largitoris tunc dabit filium, aut filiam cum largitoris locus per processum applicuerit loco directionis in coeli medio, vel undecimo loco, et alius largitor oppositum locum per ingressum possidebit. Ita ut sint quatuor locus radii largitoris in coeli medio, vel undecimo loco, idem locus ad quem directio pervenit coeli medii, idem locus ad quem unius ex largitoribus, imo persaepe ipsiusmet processus pervenerit et locus idem vel oppositus ad quem pervenerit idem largitor, vel alius per ingressum. Ex quo patet, quod dixi, quod in prolificis propter mixtiones multorum planetarum, ac radiorum cum sint in similibus partibus numero necessario contingit, ut ferme singulo anno largitorum loci per processum ad loca filiorum perveniant. Concordia vero geniturae filii cum restitutione anni patris est quod Luna per saepe in filii genitura est, in sui opposito restitutionis anni ipsius patris vel loci largitoris.
〈IV.7〉 Caput VII
Textus LI: De amicis et inimicis
Benevolarum igitur affectionum et contrariarum, quarum has quidem medias et diuturnas appellamus amicitias seu inimicitias, illas vero minores et temporaneas, societates aut contentiones, examinatio nobis sit haec. Quando igitur quae ex his praecipua sunt et maxima inquirimus observare oportet in utraque genitura praecipua loca, Solis videlicet et Lunae et horoscopum partemque fortunae. Nam si in eadem signa inciderint aut loca mutuo permutaverint, aut omnia aut plura, maxime quando utriusque horoscopi 17. partibus invicem distiterint, amicitias constituunt synceras et insolubiles nec ullis offensionibus expositas. Si inconiuncta sint aut mutuo opposita, inimicitias maximas et diuturnas. Si neutrum accidat, sed tantum in locis configuratis extiterint, si hexagonis aut trigonis, minores amicitias, si quadratis minores conciliant inimicitias ut interdum in amicitia occurrant silentium et simultas, quando maleficae hasce configurationes transeunt, in contentionibus reconciliationes et benevolentiae vicissitudines per beneficorum ad configurationes ingressum.
〈Commentarius〉
Ita superi male perdant eos, qui rebus vanis ob lucrum vel ambitionem, aut derisionem intendentes, novas et inutiles dierum observationes nobis tradiderunt, cum satis sit vel minimae parti rerum utilium satisfecisse. Qualis haectractatio amicitiae et inimicitiae, quas non ex propria sola genesi Ptolemaeus venatur, sed ex concursu cum aliorum genituris. Inquit enim respiciens ad id, quod iam antea diximus (res humanas, vel natura, vel utilitate, vel conversatione stare) si luminaria, vel horoscopi, aut fortunae pars in eisdem signis fuerint, et maxime 17. partibus haud magis distantes, qui terminus est radiorum Solis, et etiam crepusculi matutini, aut loca commutaverint stabiles et inconcussas, ac diuturnas amicitias pollicentur μέσοις, id est, medias, scripsit artificiose, quod nemo sincere amat, sed amare videtur. At pro μέσοις, μεγαλοις scribendum, id est, magnas ut legit Haly. Si vero loca horum principalium in coniunctis signis, aut oppositis fuerint alter alteri, erunt inimicitiae stabiles et diuturnae. Quod si in locis configuratis minora utraque erunt, diuturna tamen, nam praesupponit generaliter eas futuras amicitias aut inimicitias perpetuas, quae nobis a nativitate sint ingenitae. Velut et breves, quae ex processu locorum et planetarum invicem concurrentium contingunt (Silentium) cum unus alterum non alloquetur. Simultas cum tacite se invicem oppugnant, et contradicunt infidiantes sibi, non in vita, sed in diminutione authoritatis (Per beneficorum ad configurationes ingressum) puta in genitura Sol uni sit in Libra, alteri in Cancro, Iuppiter ingrediatur Libram, et Venus Cancrum, tunc illi reconciliabuntur. Sed sic iure dices omnibus erunt inimici et amici perpetui? Non tamen ita est ut quibusdam malis mendicis aut miseris, velut de Timone fertur, evenit. Verum causa est quod in horum genituris loca sint opposita, aut inconiuncta. Erunt autem opposita his, quibus Luna in opposito Solis extiterit, nam his fortunae pars etiam ascendenti opponetur, itaque quicunque loco habebit principalia, cum uno horum concordantia, habebit cum reliquis contraria, aut inconiuncta.
Sed nunquid eadem iisdem, ut Sol Soli Luna Lunae? An sufficit unum horum cum uno iunctum coniunctum habere, aut dissidem? Videtur quod eundem oporteat esse ob duas causas, prima quod non essent eodem iuncti amicitiae genere, sed diverso. Secunda quod quilibet nimis numerosos amicos haberet ac inimicos, si locorum diversorum coniunctio, aut disiunctio sufficeret.
Sed vel sic quilibet etiam plures haberet, aut amicos veros et perpetuos, aut exitiales hostes quam videamus? Respondeo quod oportet primo concurrere patriam, et consuetudinem, et familiarum consensum, et fortunam, et congressus planetarum a quibus ut novae creantur, quae iam non erant amicitiae, vel inimicitiae, ita iam factae dirimuntur his congressibus.
Veruntamen Ptolemaeus non hoc vult docere nos hic, quinam sint, quibus plures sunt amici, vel inimici, aut pauci, aut si constantes, aut inconstantes sed iam praesupponit personas ipsas, vult autem inquirere an illae sint amicae vato, vel inimicae, aut dolosae in amicitia constantes, aut inconstantes. At vero generaliter id novit quod prudentes, fortes, potentes, nobiles, opulenti plures, et meliores, et magis constantes, ac potentiores habent amicos ut contra, qui omnibus his carent. Et patientia plurimum cum possit ad amicitiam, ex huiusmodi cognoscere oportet. Non igitur ex astris hoc generaliter petendum est, sed quomodocunque conveniat, aut non conveniat.
Textus LII
Cum amicitiarum et inimicitiarum genera tria sint aut enim ex instituto et electione libera ita in se invicem affecti homines sunt aut usus necessitatisque gratia aut denique voluptatis iniuriaeve causa; quando omnia aut plura ex dictis inter se familiariter conveniunt, ex omnibus his speciebus amicitia conflata est, quemadmodum quando dissident, odium. Quando sola luminarium loca, ex delectu libero quod est benevolentiae genus optimum et firmissimum; sicut contra, odium acerrimum et cui credere nihil oporteat, sic si fortunae sortes conveniant usus necessitatisque gratia contrahitur, quando horoscopi, voluptatis et contumeliae.
〈Commentarius〉
Clarius Aristoteles haec describit, dicens, amicitiae genera tria sunt propter honestum, utile et voluptatem ab honesto, ut viri fortes, qui se diligunt, aut sapientes, aut ex naturali quadam inclinatione, aut quia sit prudens uterque, aut morum, vel artis praesertim excellentium similitudine, sic inter Apellem, et protogenem pictores intercessit amicitia et in administratione reipublicae. Hoc genus a concursu Solis cum Sole, et Lunae cum Luna fit, vel vicissim commutatis locis. A Sole inquam propter honestum magis, a Luna autem naturalis potius amicitia gignitur. Odium similiter ex horum contrarietate, vel quia alter alterius gloriae invidet, vel naturali quadam inimicitia dissident. Fiunt autem in his laetales inimicitiae et odia internicia, quibus dicit Ptolemaeus nihil credere oporteat, scilicet, etiamsi conflentur induciae, aut pax simulata sequatur. Propter utile, mercatores invicem, iurisconsulti, et cognitores, aromatarii et tonsores cum medicis, magistratus cum principibus, procuratores, dispensatoresque cum nobilibus, milites cum ducibus, servi, proxenetae, vectores idque generis. Ex odio vero quicunque impediunt haec, aut inimicis inserviendo lucrum impediunt. Atque in hoc genere sunt artifices artis, ut Hesiodus inquit, figulus odit figulum, hi tales ex parte fortunae, seu sorte in utraque genitura accipi debent. Ex voluptate, quae fit ex concubitu prima est inde a luxu potationibus et conviviis, item a ludo, a musica, mimi, histriones, aretalogi, coqui, et eius generis, vel ab iniuria ut maledici, susurrones, invidi, detractores, contemptores, irrisores, delatores, accusatores, insimulatores, et qui scommatibus alienam laedunt existimationem. Hi omnes ab horoscoporum configuratione decernuntur. Cum vero multa ex his conveniunt, erit multiplex et firmior amicitia, si disconveniunt maius odium et inexplicabile. Si autem quaedam conveniant, quaedam dissideant erit amicitia et odium simul. Sicut contingit quibusdam, qui habent servos desides, quos amant ob consuetudinem diuturnam et odio habent ob vitia. Porro longa cohabitio ad genus amicitiae primum, scilicet ob naturae consensum, referri debet.
Textus LIII
Observare autem convenit locorum configuratorum supplosiones stellarumque ad haec aspectus; in quibus enim genituris inciderit configurationis superatio, sive in idem signum sive in proxime succedens, illis praecipuae partes in amicitia tribuendae sunt aut odio; in quibus vero fuerit aspectus stellarum meliorum, illis ex amicitia uberiores fructus, ex inimicitia damna graviora decernuntur.
〈Commentarius〉
Duo verba βελτίων quod est meliorum et καθυπερτερήσις, quod vertit supplosiones magnam difficultatem, atque obscuritatem in Ptolemaei verbis pariunt, hoc idem verbum ultimum superationem dum reperitur vertit. Sensus igitur est, duo sunt observanda in his, quae ad amicitiam, aut inimicitiam pertinent, loca illa principalia, quae quatuor esse diximus, et inter illa videndum quod sit potentius ex concordantibus locis, aut pugnantibus, seu in eodem signo, seu respectu sequentis, tunc ille erit causa amicitiae, vel odii principalis. Exemplum, in octava et nona genitura Luna est in eodem loco et significat amicitiam ob praestantiam. In eodem signo Casanato sunt radii Mercurii foelices, tum Mars ac Veneris et sors, mihi infelices Martis, et felices Iovis, ideo significatur quod principalis causa amicitiae, et utilitatis erit potius atque fuit Casanato erga me, quam mihi erga Casanatum. Quod autem dixit (vel in sequenti signo), dixit ob hoc quod per directionem locus principalis ad illud signum pervenit tempore iuventutis, quo maxime prodesse possunt amicitiae. Si igitur tale signum foelix fuerit, quod ad principalem pervenit locum, cum pervenerit ille erit utilis alteri et principalis causa amicitiae. Ideo plerunque ob id contingit quod, qui quaerunt amicitiam alicuius illi sunt utiliores, quam is cuius quaeritur amicitia ei, a quo quaesita fuit. Secundum observandum est quod beneficae respicientes locum principalem in amicitia, decernunt utilitatem maiorem ab altero in cuius genitura non aspiciunt locum talem et hoc est quia locus ille est, cum favore beneficae uni, alteri non, in inimicitia accidit contrarium. Nam qui habet beneficam aspicientem, est magis obnoxius contumeliae, quia est magis pacificus, ideo dicebat ille, dat veniam corvis vexat censura columbas, hoc autem magis erit evidens, cum in inimicitia benefica fuerit debilis, in amicitia autem potens.
Textus LIIII
In temporaneis autem societatibus et contentionibus animum advertere oportebit ad motiones syderum in utraque genitura, hoc est quibus temporibus sydera unius geniturae ad loca syderum alterius promoveant; hoc enim modo contingunt amicitiae et inimicitiae imbeciliores et ex parte, quae tamdiu durare solent donec separentur. Interdum vero eousque donec supervenien aliud sydus decretum illud interrumpat.
〈Commentarius〉
Tria genera amicitiarum innuit, unum quod est firmum et ab ineunte aetate, quod ex concursu locorum principalium contingit in genitura. Secundum quod est infirmum, nec omnino perpetuum, contingit autem dum planetae mutuo loca alterius ingressi fuerint. Puta si ego habeo Iovem in quarta parte Tauri, et alius Martem in tertia parte Sagittarii, decima die Aprilis 1556. contraheremus amicitiam, quia tunc Iuppiter ingreditur tertiam partem Sagittarii, et Mars Tauri. Idem etiam fiet ubi duo planetae mei ingrediantur loca alterius simul, hoc autem magis in annuis conversionibus, licet hoc non dixerit Ptolemaeus. Tertium genus est maximum quod Ptolemaeus censuit ex his duobus esse manifestum, cum scilicet ambo haec concurrunt, et quod in genituris loca principalia conveniunt, et fiunt mutui ingressus planetarum. Tunc enim maximae res ab his patrantur in hoc casu, manifestum est autem quod et eventus docet, ex Ptolemaei verbis amicitias esse plerunque fortuitas. Cum vero tempus harum amicitiarum et inimicitiarum, nam quod de uno dixi de altero intelligi volo, duret donec separentur, separatio autem fit, ut dictum est in distantia 17. partium, et hoc ultro citroque, quas Saturnus quandoque vix toto triennio superat, manifestum est diuturniores amicitias temporaneas intra hoc tempus finiri, similiter et inimicitias. Quae autem excedunt, aliquid habent cum genitura, Saturnum quoque diuturniorum amicitiarum et inimicitiarum esse parentem. Post has quae a Iove, brevissime a Luna. Quae vero ex concursu horoscoporum, intra paucas horas finiuntur, ideo earum non meminit Ptolemaeus.
Textus LV
Saturnus igitur et Iuppiter subeuntes mutua loca amicitias gignunt per conspirationes aut agriculturam, aut haereditarias successiones, Saturnus et Mars per rixas insidias, easque ultroneas, Saturnus et Venus coniunctionem per affinitates cito labescentem et evanescentem, Saturnus et Mercurius affinitates et convictus conciliant per largitiones, munera, mercaturam aut arcanorum communicationem. Iuppiter vero et Mars dignitatum et gubernationis caussa, Iuppiter et Venus hominum publica munera eaque sacra obeuntium, cultus scilicet divini, oraculorum et his similium, Iuppiter et Mercurius conversationes disserendi discendive et philosophandi cuasa instituit. Mars et Venus amorum, adulteriorum aut ocii ignavi gratia, instabiles tamen et non rectissime institutas, Mars vero et Mercurius inimicitias et vociferationes et lites, literarum et pharmacorum occasione. Venus autem et Mercurius convictus ob artis eiusdem studium aut canendi aut literarum communicationem aut foeminarum causa.
〈Commentarius〉
In omnibus his una est regula generalis, quod societas esse debet eorum causa, quae utrique planetae conveniunt. Saturnus et Mars cum Venere parum convenientes amicitias instabiles reddunt. Mars et Mercurius vix admittit amicitias, ut Iuppiter et Venus inimicitias.
Textus LVI
Magnitudinem igitur et parvitatem intentionem et remissionem, societatum aut contentionum ex comprehensorum locorum ad praecipua quatuor loca comparatione iudicare oportet, nam in angulis aut sortibus fortunae aut circa luminaria si occurrant, evidentes significant et vehementes affectiones mutuas, sin ab his destiterint obscuras, commoditatem vero aut incommoditatem illis ex societate maiorem ex astrorum inspectantium praedicta loca ad bene maleve faciendum propensione.
〈Commentarius〉
Duo in hac parte docet magnitudinem ac firmitatem societatis ex planetarum permutantium propinquitate ad loca quatuor principalia Solis, Lunae, horoscopi et sortis. Pro ascendente vero etiam reliquos angulos docuit comprehendi quod ibi planetae maximam vim habeant. Secundum est damnum aut utilitas ex amicitia, vel inimicitia, et haec contingunt ex beneficis, aut maleficis planetas commutantes inspicientibus. Hoc autem saepe declaratum est.
Notandum quod in hoc casu inimicitiae fiunt ex commutatione ad loca opposita, sicut amicitiae ad mutua, utpote si quis habeat Martem in quinta parte Geminorum et ego Iovem in quarta parte Tauri, et contingat eodem tempore Iovem in mea genesi ingredi quintam partem Sagittarii, et Martem quartam partem Scorpii, orietur inimicitia ex eo tempore internos. Quandoque etiam ex commutatione propriorum locorum, ut Martis cum Mercurio ob naturalem inimicitiam planetarum. Sunt enim contrariae penitus naturae. Mars enim nihil vult rationi obsequendo, Mercurius cuncta, Mercurius dolo, Mars vi agit uterque siccus, uterque malus.
Notandum praeterea quod Venus est proprie significatrix dilectionis et Saturnus odii. Si igitur contingat in una genesi unum ex quatuor locis principalibus esse in dignitatibus, et alter habeat in eodem gradu Venerem, diligent se mutuo. Et magis ille, qui habebit locum principalem diliget, eum qui habebit Venerem, quam diligetur. Exemplum, ego habeo Lunam in duodecima parte Piscium, in dignitate Veneris, quicunque igitur habebit Venerem in eodem gradu, vel valde prope, erit mihi amicus intimus. Et ego plus cum diligam, quam ille me. Per oppositum, si quis habeat oppositum alicuius ex locis principalibus in dignitatibus Saturni, et alter in tali opposita parte Saturnum, inimicitias agent capitales. Exemplum, si quis habeat sortem in sexta parte Arietis, quicunque habuerit Saturnum circa sextam partem Librae, erit inimicus magnus alteri, qui habuit sortem in opposito loco in Ariete. Et primum est nobis cognitum ratione et experimento, huius autem secundi ratio est pariter manifesta.
〈IV.8〉 Caput VIII
Textus LVII: De servis
De servis et eorum erga dominos animo benevolo aut malevolo ex signo mali genii iudicandi modum accipimus et ex iis qui locum hunc signiferi intuentur, tam secundum genituram ipsam quam secundum accessus aut oppositiones, maxime ut gubernatores huius partis signiferi convenienter praecipuis geniturae locis aut repugnanter configurati fuerint.
〈Commentarius〉
Haec est quarta domus pars servi. Nil autem refert, seu servos, seu famulos dicas, hoc enim discrimen a legis instituto pendet. Utrorumque autem quod ad astra pertinet ratio eadem est. Servi enim olim in dominorum potestate erant, nunc famulis utimur quibus libera est conditio et solam operam servam praestant. Par autem erat horum naturam ex mali genii loco accipi. Cum enim principales partes domus sint dominus, uxor, filii, servi, et res ipsa, dominum significat horoscopus, et illius existimationem Sol. Luna uxorem, 10. et 11. filios, sors rem seu opes, reliquum est igitur ut servos 12. significet. Nam Ptolemaeus accipit quicquid est a coeli medio, usque ad horoscopi finem pro coeli parte validiore, quod in his planetae non secus quam Sol dum ad nos accedit ascendant nostri habita ratione. Sunt igitur domus quatuor 10. 11.12. 1. et praeter has Solem, Lunam et sortem. Itaque principalia loca sunt septem. Par autem erat locum servorum praeponi loco amicorum et ita fert rerum conditio. Sed quia servi sunt ignobilissimi, secutus existimationem communem, primum de amicis egit antequam de servis. Hoc vero vult ut per praecedens caput etiam servorum conditionem intelligamus. Et per ea quae ibi dicta sunt cognoscamus de servis, qui nobis erunt diuturni, aut temporales, itaque sententia textus haec est.
Servorum conditio et erga dominos affectus habetur ex duodecimae domus signo, aut signis et locis, qui hunc aspiciunt, praecipue vero sexto, inde octavo atque secundo tam secundum ipsam genituram, id est, planetas ibi hora nativitatis constitutos, quam etiam planetas, qui haec loca ingrediuntur. Utpote si Mars ingrediatur signum sextae domus, habebit eo tempore servum infidum et malum. Si Iuppiter signum duodecimae, habebit servum, aut famulum fidelem, bonum et frugi. Si Venus, gratum amabilem et iucundum. Et si gubernatores huius duodecimi loci fuerint in praecipuis locis geniturae, servi domino imperabunt. Si in deiectis, negligentur ab illo. Si in septimo loco, aut in opposito domini horoscopi, ipsi adversabuntur. Si in opposito Solis detrahent existimationi eius, et ita de aliis.
Cum vero principum servi etiam amicorum loco habeantur, et quorum loci principales convenientes, ut sortis, vel Solis, vel horoscopi elevantur super alium hi dominantur amico, vel signum subsequens, necesse est inter tot servos, et amicos principis unum inveniri cuius nutu omnia agantur. Et ita quilibet princeps unius ex familiaribus consilio agitur. Is ut fuerit prudens, aut foelix, aut contrario modo fortunam principis circumagit. Et quia haec fortuna plerunque ex fixis stellis pendet, ideo tales plerunque sunt ambitiosi, immoderati et malorum morum. Quibus si erraticae non subscribant pravus plerunque exitus succedit. Illud etiam observavi eos, qui Libram habebant in ascendente sponte inservire mihi, quod Libra signum sit sextae domus, et in eo beneficae. Per idem si servus in horoscopo habeat signum decimae domini, imperabit domino. Hoc tamen nondum observavi.
〈IV.9〉 Caput IX
Textus LVIII: De peregrinatione
Quae vero ad peregrinationem spectant colligimus ex luminum amborum erga angulos statu, magis vero Lunae.
〈Commentarius〉
Par erat motum illum et habitationem sequi luminarium statum ob illorum potentiam. Tum maxime quod ex peregrinationibus conditio, et existimatio hominis persaepe mutatur. Proposuit autem Lunam, quia ipsa significat qualitates animi naturales, ut inconstantiam, desiderium novas regiones videndi et talia. In angulis luminaria sunt quasi firma, in cadentibus velut homo cum pede uno super sphaera stans, nam non potest sic diu quiescere.
Textus LIX
Occidens enim haec aut ab angulis decidua peregrinationes locorumque mutationes indicat; quod propemodum etiam Mars aliquando praestat, sive occidens et ipse sive ab angulo qui vertici incumbit decidens, quando luminaribus ex opposito aut quadrangulo loco situs est.
〈Commentarius〉
Planetae in occidente parum videntur, et ob id etiam rem, quae diu non videatur significant, hominesque aut brevis vitae, aut peregrinantes diu vitamque procul a patria agentes, nam et qui moriuntur, et qui in aliena morantur regione non videntur ab amicis et civibus. Luna igitur in septimo loco, vel etiam Mars mortem in iuventute significant, aut peregrinationem. Quia, ut dixi, peregrinatio est mortis vicaria significant et mortem repentinam, Mars quidem ob propriam naturam, quae violentam mortem affert, violenta autem mors plerunque etiam repentina est, Luna quod in eo centro subito abscondatur. Violentas igitur et repentinas mortes male collocati hi planetae in hoc angulo significant, ubi bene, moram extra patriam diuturnam. Sed in cadentibus ab angulis cum locus ille non occidat, quemadmodum septimus, ut supra docuimus, nunquam mortem minatur, sed peregrinationes, nec adeo per severantem absentiam, ut in septimo loco significant. Septimus enim locus angulus est. Assumit autem in Marte ex decedentibus tamen, qui sunt quatuor 12. 9. 6. et 3. solum nonum, quod hi qui sub terra sunt non possint tantum promovere animum ut ad peregrinandum inducant. Tertius tamen locus, quia ut saepe dictum est apud Ptolemaeum oppositorum eadem est ratio, ut supra visum est 12. et 6. ad servos, quamvis 6. supra morbos, 10. et 4. itemque 11. et 5. ad filios, horoscopi ad moram in patria, occidentis ad peregrinationes, significat brevia itinera 12. cum servos significet, ut dictum est, non assumitur. Solum igitur septimus et quasi ad moram extra patriam, nonus ad longas peregrinationes, tertius ad breves sunt assumendi et in his Sol, Luna, et Mars. Sol quia significat hominis totum statum et existimationem, Luna quia animam et valde velociter movetur, et Mars quia praeest animi impetui. Non tamen id potest nisi luminarium alteri ex opposito, vel quadrato configuretur. Par enim est disiunctum, aut amicum illis non agitare mentem. Est autem peregrinatio a quodam mentis aestu quem vel sublata causa, vel voluptate invisendi novas regiones, levamus vel si inviti peregrinemur ut in exilio, aestum illum augemus.
Textus LX
Si vero et pars fortunae in signis peregrinandi authoribus extiterit, vitam omnem et conversationes actionesque universas in peregrinatione exequuntur.
〈Commentarius〉
Quatuor loca principalia esse docuimus Solis, Lunae, sortis, horoscopi, horoscopus non potest esse in septimo, vel nono loco, relinquitur ut assumamus sortem. Si igitur sors cum Luna, vel Marte sic posito, ut diximus fuerit in septimo loco, vel nono, cum sors, cum Luna se habeat, ut horoscopus ad Solem, perpetua itinera, aut moram extra patriam declarabit. Erit autem hoc divitiarum causa.
Textus LXI
Benefici igitur haec loca intuentes eiusve succedentes, honorificas praestant et lucrosas profectiones reditusque celeres et expeditos; malefici contra laboriosas, damnosas et periculis obnoxias et impeditos reditus, nusquam tamen omittere convenit temperandi decreti rationem secundum authoritatem uniuscuiusque inspectantium, quemadmodum in prioribus disseruimus.
〈Commentarius〉
Loca sunt Lunae, vel Solis, vel Martis, vel sortis, cum in septima, vel nona, vel tertia domo fuerint, ut dictum est. Sed quod dicit, nusquam tamen etc., Arabica Haly translatio clarior est, scilicet, quod haec omnia temperamentum sortiuntur ex stellis, quae his aspicientibus commiscentur. Hic textus videtur velle intelligere robur, aut debilitatem succedentium, seu aspicientium, non planetas aut stellas, quae aspicientibus commiscentur. Est enim κατ’ ἐπικράτησιν iuxta victoriam et excessum, scilicet, ut dixi, aspicientium vel succedentium inter se. Succedentes enim stellae ut in textu, multum faciunt, id est ut superius quae in signo sunt subsequente.
Textus LXII
Fere autem ad orientalium quadrantum directis locis si luminaria reperta fuerint versus ortum et meridiem itinera instituuntur, in occidentalem vero aut in ipso occasu, septentrionem versus et occidentem.
〈Commentarius〉
Dubitatur quomodo in orientalibus quadrantibus possint esse luminaria in hoc casu, cum solum in septimo et nono loco itinera significent, qui partes sunt quadrantis occidui? Deinde quomodo solum luminaria accepit cum sint quatuor, ut visum est superius itineris significatores Sol, Luna, sors, et Mars? Ad hoc facile respondemus dicentes Solem et Lunam esse principales, et sub eorum ratione intelligi debere sortem et Martem. Vel quod hi duo significatores statum luminarium sequuntur. Ad aliud dicimus etiam 12. locum in Luna et Sole itinera significare, ut superius docuit, non tamen in Marte. Eadem ratione et tertium. Quadrantes orientales sunt, ut visum est ab horoscopo ad angulum coeli medii, et ab occasu ad angulum imi coeli, occidentales ab imi coeli linea ad horoscopi initium, et a coeli medii initio ad occasum. In orientalibus igitur ad ortum et meridiem, in occidentalibus et in ipso occasu (ut intelligamus occasum, licet sit angulus et superius a decidentibus locis separatum tamen sub generali quadrantis ratione comprehendi) ad occidentem et septentrionem. De oriente et occidente clara per se est ratio, sed de septentrione et meridie non ita. Dico igitur quod septentrionem orienti adiunxit, et meridiem occidenti, quoniam cum planeta est supra horizontem, seu finitorem ascendens est in oriente, et ascendit ad locum meridiei, igitur isti duo loci sunt affines. Et similiter cum descendit a linea medii coeli pervenit ad occidentem, et quia tunc est in occidente manifeste, igitur ut orienti succedit meridies, ita occidenti septentrio, igitur quadrantes occidentales habent rationem occidentis et septentrionis. Debet autem legi disiunctim hoc modo, si quadrantibus orientalibus ad orientem vel meridiem, si in occidentalibus ad occidentem vel septentrionem. Aliter nullus iret ex Italia in Hispanias, quia sunt positae ad occidentem et meridiem, nec ex Gallia in Germaniam, quia positae sunt ad septentrionem orientalem.
Sunt praeter haec consideranda in Luna, et Marte latitudines, et ascensus ac descensus, borealis latitudo iter ad boream, item planetae ascendentes significant, ut descendentes vel habentes latitudinem australem ad austrum. Sed Ptolemaeus non posuit regulam, nisi omnibus quatuor significatoribus communem, Sol autem et sors ascensu, et latitudine omni carent.
Textus LXIII
Ac si unius figurae sint quae itineribus causam dant signa sive illa ipsa sive gubernatores horum planetae, rarius et non nisi quando commodum est iter significant; si vero duum corporum aut formarum, continuum multoque tempore.
〈Commentarius〉
Hoc clarius est, quam quod mereatur expositionem, nam Sol aut Luna, aut sors, aut Mars, quicunque itineris significator extiterit, et domini loci eius in quo est significator, si fuerint in Geminis, Virgine, Sagittario, vel Piscibus, iter diuturnum et continuum significant, in aliis vero signis rarius, et non nisi commodum.
Textus LXIIII
Iuppiter igitur et Venus domini constiuti locorum et luminum quae perfectionem significant, non solum periculis nullis expositas, sed placidas etiam peregrinationes decernunt, aut enim a praefectis earum regionum aut amicorum causa legati proficiscuntur, favet aeris constitutio et sine indigentia opibus affluant. His si Mercurius accedat saepenumero propter iam dictam felicitatem adiumenta et dona accumulantur. At vero Saturnus et Mars luminaria occupantes, maxime si mutuo sibi opponantur, inutilia haec omnia et periculis involuta ingentibus in humidis reperti signis per difficiles nimirum navigationes et naufragia aut per invia desertaque loca, in fixis vero per praecipitia et tempestates ventorum, in tropicis et aequinoctialibus per inopiam rerum necessariarum et affectam valetudinem, in humanae figurae signis per latrocinia et insidias et regum violentiam, in terrestribus per ferarum invasiones aut terrae concussiones. Mercurio accedente, per ea quae in sublimi fiunt, et accusationes periculosas, amplius vero per reptilium, aliorumque venenatorum ictus.
〈Commentarius〉
Hic ut in sequenti capite docebit non solum zodiaci signa, sed quae extra illum sunt intelligit. Humida signa a proprietate accipit, non a quadrantibus, erunt igitur ut Cancer, et Pisces, et Scorpio. Humidum enim inutile continent et aquas significant. Sic Delphin et Argo, extra signiferum. Fixa sunt quatuor, ut docuimus Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius. Sed cur fixa significant praecipitia et ventos, humida vero deserta? Humida cum significent mare, et lacus, et flumina, et haec non habitantur, inquit Haly, similitudine quadam significant omnia loca deserta. Fixa significant terram et rupes, et ideo praecipitia et ruinas et venti sunt causa ruinae. In signis tropicis et aequinoctialibus, quae sunt Aries, Cancer, Libra et Capricornus, quia haec mutant aerem faciunt morbos, et corrumpunt aquas, ideo significant inopiam necessariorum. Experimur enim quod signa aequinoctialia corrumpunt aerem et tropica maxime faciunt abundantiam, aut penuriam aquarum a quorum utroque fit sterilitas frugum et fructuum. De signis humanis clara est causa quae sint, dictum est in primo libro. Extra zodiacum tamen sunt Perseus, Auriga, Cephaeus, Andromeda, et alia etiam, ut in supplemento videre potes. Vel apud Ptolemaeum, vel in sphaera. Terrestria sunt, quae per terram gradiuntur, ut Aries, Taurus, Leo, Scorpio, Sagittarius, Capricornus, et extra zodiacum serpentes, magnus scilicet, et ophyuchi, et lepus, et canes. Ideo significant feras insultantes, et quia in terra perpetuo manent etiam terrae concussiones, sed Mercurius accedens per tempestates aut fulgura, quia ipse est ventorum author et per accusationes, hae enim sermone fiunt, Mercurius autem est sermonis author (et per reptilium aliorumque venenatorum ictus), id est, cum fuerit in signis ferarum, feras enim minores significat Mercurius, quae non nocent homini nisi veneno, ideo cum damna significat, venenosa etiam animalia significat, cum parvis tantum praesit non magnis.
Textus LXV
Peculiaris horum decretorum ratio, quae utilia quoque noxia sint, ex differentia eius quod causam dat, locorumque causam compraehendentium, opificiorum et possessionis, valetudinis et dignitatis, iuxta horum quae prima est praecipuaque constitutionem accipienda est.
〈Commentarius〉
Si velis scire propriam causam iacturae, aut utilitatis, vide locum, qui est causa itineris, utpote in nostra genitura omnia quatuor dant causam itineris Sol, Luna, sors et Mars. Sol propter honorem quandoque ob partem, Luna ob desiderium videndi regiones, et propter uxorem, aut matrem, sors ob lucrum, Mars ob negocia et maxime bellica, et res graves. Dabo igitur exemplum de Marte, ut intelligas de aliis. Mars fuit dominus loci decimi, et ipsum aspexit Sol, et fuit in dignitatibus Mercurii, qui est sub qualitate et conditione Veneris ex toto, cum sit in domo illius applicans mutuo congressu illi, et ei iuncta. Significat igitur duo magna itinera, alterum occasione discendae eruditionis, et fuit Patavium, et ad Saccense oppidum, in quo sex annis perpetuis artem medicam exercui et hoc significabatur a Marte commixto, Veneri et Mercurio. Reliquum a Marte commixto Soli occasione medendi principem, et hoc fuit in Scotiam, ut suo loco docebimus. Sensus igitur textus est, si velis scire differentiam et naturam propriam eventuum bonorum, et malorum in itineribus, scies ex duobus, ex causa itineris, seu illius proprio significatore, seu significatoribus si plures fuerint, et locorum qui configurantur huic principali loco, aut si non sint, qui configurentur, qui imperent. Si enim comprehendunt et principalis dominus, aut configuratus sive uno verbo ex his, qui comprehendunt principalior, seu principaliores causam demonstrabit secundum significatum suum. Nam si dominabitur sorti, erit causa opum, si loco Solis, causa dignitatis, si medio coeli, causa artis proprie. Idem continget si aspiciat tales significatores licet non dominetur illis, et quia contingere potest ut sint plures comprehendentes locum itineris, qui habebunt diversa significata, dicit assume ex his principaliorem, id est, qui magis illum locum habet in sua potestate, vel propter exactiorem aspectum, vel quia maiorem in loco illo habeat dignitatem.
Textus LXVI
Temporum vero quibus se maxime significationes apparent ex figuratione incursus temporum succedentium. Et haec quidem hactenus nobis explicata sunt.
〈Commentarius〉
Intelligit tempora esse sumenda ex directionibus, quae explicata sunt hactenus, id est, in capite de vita. In his considerandi sunt incursus, scilicet quo tempore eveniant. Nam cum sint duae generales temporum venandorum rationes, directio et situs significatorum, respectu mundi et Solis. Itinerum tempora ex situ respectu mundi non licet invenire, cum plerunque significatores, ut visum est sint in occidentali parte, scilicet septima, vel nona domo. Perit igitur et ratio sumpta a situ quo ad Solem, relinquitur igitur sola directio. Incursus loci sunt, loci dominorum locorum principalium, et loci alii principales. Et tunc oportet observare, qui planetae ea loca aspiciant, ut in capite dicto. Propterea dixit (Et haec quidem hactenus explicata sunt), id est non solum incursus temporate docui, sed quae cum illis incursibus sunt consideranda. Illud ex hoc nobis fit manifestum, plurimos significatores plurima itinera significare, quoniam saepius significatores per directiones ascendenti occurrent. Contrarium continget cum significatores pauci fuerint.
Solum dubium relinquitur cur nonus locus cum sit cadens, tamen vehementem affectum significet erga itinera? Videtur enim quod imbecillis locus nihil magnum possit promittere. Ideo altius haec quaestio est repetenda, nam anguli sunt robusti, vel quia nullum faciunt angulum, cum regione ut horoscopus et occidens, vel quia rectum, ut coeli medium et imum. Rursus loca alta plus influunt quam humilia, exemplo lapidum qui iaciuntur, nam ut ex altiore loco, ita vehementius percutiunt. Et ideo 11. domus 10. et 9. plus possunt, quam 8. vel imum coeli imo quandoque plus quam 7. Quae vero succedunt domus adhuc multum possunt, quia ad angulos motu firmamenti stellae et signa, quae in eis sunt accedunt. Sed quae ab angulis cadunt, partim quod angulum minimum faciunt, ut 12. supra regionem tropici hyemalis instar, et ad imitationem cum Sol ibi minimum possit, partim quod finiant potestatem anguli, ut mors in animalibus, et finis magistratus parum possunt. Nonus tamen locus quod sublimis sit non solum in itineribus, sed etiam in vita potest, et plusquam octavus, quamvis ille succedat angulo et hic cadat. Locus igitur hic validus est, et solum decimi comparatione debilis est. Itaque planetae non possunt quod in decimo loco, et homo agit, quae sunt minora decretis a coeli medio, et itineri accingitur. Propterea qui iter agunt omnia alia negocia relinquunt, erga nona domus valida est, sed in nullo quod a decima possit significari.
〈IV.10〉 Caput X
Textus LXVII: De morte
Cum reliqua sit ex omnibus de mortis genere contemplatio, primum ex iis quae de vitae spacio docuimus, constare oportet utrum secundum radiorum ductationem interemptio an secundum dominantis syderis occasum accidet. Nam si iuxta radiorum ductum et occursationem eveniat interfectio, locum occursus in consilium adhibere pro mortis genere coniectando oportet. Si vero iu xta occasum illum ipsum occasus locum, quales enim fuerint sive ii qui dicta loca sequuntur aut si nulli sequantur qui primi aliorum ad ea feruntur. Tales nimirum e vita decessus futuros opinandum est, quorum nativis significationibus, ut varietatem illam eventuum complectamur, configuratorum astrorum locorumque interremptoriorum peculiares significationes coniungemus, tam pro signiferi quam finium natura.
〈Commentarius〉
Sententia haec talis est, confidera locum anaeretam, qui per directionem aphaetae occurrens mortem indicat, ut superius declaratum est, sive is sit planeta, seu locus occidentis et quales fuerint planetae ordine signorum illis succedentes, aut si nulli sint tales, qui antecedunt, proximus, et hi genus mortis principaliter decernunt. Post naturam loci interimentis et planetas, qui loco succedenti, aut antecedenti si succedens desit configurantur. Et etiam iuxta naturam signorum ipsorum tum finium in quibus principales mortis significatores inveniuntur. Exemplum in septima genitura apheta fuit Luna, anaereta 22. pars Librae aspiciens nonam Piscium, qui est locus Saturni. Dicemus igitur quod mors erit principaliter ex natura Mercurii, qui succedit loco interficienti, et hoc est primum et principale. Secundum est locus interimens pars 22. scilicet Librae, deinde planetas qui configurantur Mercurio, et est Luna, quae est in imperanti cum eo et in anaereta considerat naturam signi et finium. Natura signi ad locum pertinet, finium autem ad planetas. Velut in exemplo dato loci sunt 22. pars Librae, et 24. eiusdem et 2. pars Virginis et in loco anaeretae considerabimus naturam Librae, et naturam Mercurii domini illius finis. Non considerat planetas configuratos anaeretae, quoniam idem esset author mortis et modi semper at hoc non est verum, igitur anaereta alius est a significatore qualitatis mortis, et est pulchra ratio, et efficax. Nec considerat dominos signorum, quia cum mors sit res quaedam propria potius competit proprio domino loci, id est, finis, quam signi, id est, domus, aut exaltationis, aut multominus trigoni. Nec considerat locum succedentem, aut aspicientem, quia est debilis cum quatuor habeat significatores ante se. Quorum primus est locus succedens, seu planeta vel radii eius, vel fixa aut antecedens, qui fertur ad anaeretam motu proprio planetae iuxta signorum ordinem. Secundus dominus finis anaeretae. Tertius signum anaeretae. Quartus planeta vel stella configurata loco succedenti, aut antecedenti significanti mortis qualitatem et hos significatores omnes vocabimus Piothanatos, id est qualitatem mortis decernentes.
Considerare decet in morte planetas, qui loco promissoris configurantur per partem, et maxime si praesentes sint, et beneficae praesint, liberant ab exitio, sin autem inimicae aut contrariae natura loci, et alienae ab horoscopo, et eius domino mortis genus magis depravant.
Textus LXVIII
Saturnus igitur morti praefectus obitus efficit post diuturnos morbos et tabes et humorum deflexus et febres, per lienis aquae intercutis, colicas, uterive affectiones et quotquot ex frigoris multitudine constant. Iuppiter vero ab angina et peripneumonia, apoplexia, et convulsionibus capitisque doloribus et stomachi et quotquot a pulmonis perversa constitutione proveniunt. Mars a febribus continuis et tertianis et repentinis plagis et renum affectionibus sanguinisque excretionibus et defluxu, abortionibus et partu, sacro igne et pestilentibus morbis, quique per inflammationem et fervorem eveniunt. Venus per stomachi et hepatis affectiones, impetigines et dysenteriam mortem infert, amplius vero per ulcera, pustulas et fistulas et adhibita pharmaca ac denique quotquot humore nimium increscente aut corrupto nascuntur. Mercurius per insaniam et amentiam et ex atrae bilis copia proficiscentes lapsus per quae comitiales morbos et tusses et crebras expuitiones et quotquot siccitate copiosa et corrupta constant.
〈Commentarius〉
Textus hic per se clarus est, sed tamen quaedam intelligere oportet. Primum quod haec natura planetarum convenit, et succedenti loco anaeretae seu antecedenti, et domino finis anaeretae aspicienti succedentem locum anaeretae.
Considerandum etiam quod longe plures morbi esse possunt, sed per genera hic ponuntur, Saturnus frigidos, melancholicos, crudos et ideo longos, et qui cum liene communicant. Iuppiter sanguineos, et qui cum iecore, et pulmone consentiunt. Mars a bile calidiore et febres, et qui cum felis vesica participant. Venus a pituita et humido, et qui cum ventriculo rem habent. Mercurius mixtos, varios, inconstantes, occultos, et qui cum cerebro patiente fiunt.
Praeterea haec omnia ita intelligenda sunt, ut discrimen membrorum animadvertas superius positum, ubi de planetarum significatis super membra agitur.
Est etiam considerandum hic Ptolemaeum agere de morbis, qui ad mite mortis genus hominem agunt principaliter, inde etiam ad alia genera mortis posset traduci, sed non ex intento. Rursus cum constet Iovem, et Venerem non esse anaeretas, non loquitur hic de anaeretis, ut dixi, sed de praesidentibus fini anaeretae, vel succedentibus illi, aut aspicientibus succedentia loca. Et si quis dicat cur ergo non connumeravit luminaria cum ipsa possint succedere, et praeesse anaeretae vel aspicere succedentem locum? Respondeo quod luminaria non significant ullam qualitatem propriam, ut visum est in secundo libro, sed solum mortem illustrem, et claram de qua in sequenti textu agit.
Textus LXIX
Miti igitur hoc moriendi genere e vita discedimus, cum mortis authores in propriis domesticisve naturae suae convenientibus locis reperiuntur, a nullo superati qui maligniorem illustrioremque exitum reddere possit. Violenta vero et conspicua morte decedimus, cum aut uterque maleficus imperat interemptorio loco aut per congressum aut per radios quadrangulos oppositosve, aut alteruter eorum ambove Solem aut Lunam aut utrumque luminare maleficio affecerint, ubi mortis quidem malitiam ab eorum congressu constitui putabimus.
〈Commentarius〉
Quatuor mortis genera intelligis, mitissimum cum quis absque violentia, et strepitu quasi naturaliter morbo aliquo decedit, de quo in superiore textu tractavit. Et ob id dixit (Miti igitur hoc moriendi genere) non miti igitur moriendi genere, ut doceret, nos per hoc verbum quod in superiore textu de naturali quasi et miti morte egerat. Hoc igitur contingit cum piothanati non superabuntur neque dominio nec radiis quadratis, vel oppositis a contrariis stellis maleficis, nec etiam luminaria ambo. Hoc vero non ita percipitur sicut si intelligamus quot modis violenta mors fiat. Hoc vero nunc docebimus.
Secundum mortis genus est violentorum, primum cum uterque maleficus, vel Mercurius suo alterius vice imperat piothanato primo illi adversus et inimicus, aut iungitur illi, aut eum quadrato, vel opposito pulsat radio, hostili natura non amica, scilicet quod non sit dominus loci et tunc si mors violenta, sed non publica tamen. Intellige non amica cum iungitur, non cum aspicit, nam cum malefico aspectu respicit, etiam si dominetur loco, interficit crudeliter.
Tertium est violentum et publicum, cum malefica una ambo luminaria, vel piothanatum et luminare, vel duae maleficae luminare unum, vel singulae singulum, vel una malefica piothanatum altera luminare pulsaverit, ut fiant quinque modi. Et cum dico pulsaverit, intelligo vel quod dominetur, nec aspiciat bono aspectu, nec iuncta sit, et quod elevetur super eum locum quem pulsat vel quod aspiciat ex quadrato, vel opposito et sit superior. Ita ut tres conditiones in primo modo, et duae in secundo intelligantur generalium, quorum alteruter semper est necessarius unicuique ex quinque modis significantibus tertium mortis genus, quod est violentorum secundum.
Quartum genus, violentorum autem tertium est, cum corpora eorum exponuntur dilaceranda avibus et canibus, de quo dicemus in fine capituli. Et circa has tres ultimas mortis violentae differentias observare, oportet morem regionum et legum, in quibus mors contingit. In Gallia enim plerique exponuntur, in Italia non ita, apud Germanos etiam, et Turcas crudeliora sunt mortis publicae genera pro eisdemmet peccatis, quam apud Gallos, aut Italos. Modi etiam alii aliis in locis occidendi, in Anglia, Gallia et Italia frequens laqueus, apud Germanos rota, apud Turcas palus. Sunt etiam conditiones hominum considerandae, nam principes raro nisi securi percutiuntur, non laqueus, multo minus rota vel palus adhibetur. Miserorum haec sunt supplicia, potius fortunae quam sceleri debita. Namque si ad scelera respicias, multi sunt principes quibus si iure aequo res ageretur, non mille pali, aut rotae, aut ignes sufficerent, et tamen vix etiam simplici morte mulctantur.
Textus LXX
Magnitudinem vero a luminum testificatione, genus vero ab astrorum reliquorum intuitu et signis, quae a maleficis occupantur.
〈Commentarius〉
Luminaria faciunt, ut dixi, claras mortes et illustres, scilicet publicas, et quae in conventibus hominum celebrantur et haec est, magnitudo, ut dixi.
Genus dicit rursus quia genera mortis mitis iam explicaverat ex aftrorum reliquorum intuitu, scilicet ad piothanatum, vel locum luminaris, vel maleficas alterutrum respicientes. Et similiter ex signis, imo potius figuris tam intra zodiacum, quam extra in quibus piothanatos, vel luminare male affectum, vel male afficiens malefica inveniuntur. Et nota quod magis si in angis extiterint maleficae hoc faciunt, vel si luminaria, vel piothanati in cadentibus fuerint. Nam cum in cadentibus fuerint luminaria et piothanati, facilius super ea maleficae elevantur. Cum vero cadentes planetae ut in priore capitulo et maxime luminaria, moram in alienis regionibus nato significent, eo fit ut longe plures in aliena patria, quam in propria morti publicae exponantur.
Textus LXXI
Enimvero Saturnus Solem quadrangularibus radiis praeter conditionem feriens, in fixis quidem a multitudine obrutos aut strangulatos suffocatosve curat, ita si occidat Lunaeque succedat. In feralibus vero signis, a feris interimendos; ac si Iuppiter suffragetur et ipse maleficio imbutus, in locis publicis aut celebribus interdum ad bestias damnatos; in occasu utrivis luminarum oppositus, in carceribus vitam finientes. Configuratus Mercurio, potissime si id circa serpentes qui in sphaera sunt aut terrestria signa eveniat, a morsu venatorum morientes. His vero si Venus accedat, veneficiis et foeminarum dolis; quod si in Virgine et Piscibus aut aquaticis signis, Lunae configuratur, in aquis suffocandos; circa Argo navem etiam naufragiis succumbentes; in tropicis Soli congrediens aut oppositus aut Marti vice Solis, a ruina oppressos; quod si coeli medium obtineat, ac alto pracipitandos.
〈Commentarius〉
Ne quid intactum relinquamus tota haec particula, quae ex his verbis habet initium (violenta vero atque conspicua) transferri potest, ut intelligamus planetas, qui elevantur maleficos non super piothanatum primum, id est, succedentem loco interficienti, sed super ipsummet locum interficientem. Inter has expositiones, quae sit verior exemplo praeclaro 11. geniturae inferius edocebimus. Nunc ad textus interpretationem accedam.
Inquit igitur (praeter conditionem) quia oportet interemptorio loco, id est piothanato infestum esse, hoc enim superius visum est. Seu loco interficienti proprie qui sensus magis arridet, seu succedenti, aut antecedenti. Proponit igitur 11. casus, qui quasi per tabulam subiiciuntur. Dixit de quadrangularibus radiis, ut intelligamus de oppositis multo magis intelligendum esse, de trigonis aut hexagonis nequaquam.
1. Saturnus Soli in fixis, lapidationem, strangulationem, aut suffocationem igne vel aqua.
2. Saturnus Soli in ferialibus, a feris dilaniandos.
3. Saturnus Soli cum Iove imperante anaeretae, vel quadrato respiciens Saturnum, expositos publice feris.
4. Saturnus Soli, aut Marti in tropicis iunctus, aut oppositus, ruina opprimendos.
5. Saturnus Soli, aut Marti in tropicis iunctus, aut oppositus in coeli medi, ab alto praecipitandos.
6 Saturnus Mercurio iunctus oppositus, aut ex quadrato in serpentibus, aut terrestribus, venenatorum ictu.
7. Saturnus Mercurio, ut dictum est et Veneri congrediens, ex veneficio, et foeminarum dolis.
8. Saturnus occidens et Lunam sequens, Arabes legunt praecedens, suffocatos igne vel aqua.
9. Saturnus Lunae in aqueis signis, aut Virgine configuratus, aquis suffocandos.
10. Saturnus Lunae in Argo configuratus, naufragio mergendos.
11. Saturnus in occidente seu Soli, seu Lunae oppositus, mortem in carceribus nuntiat.
Nunc vero subiicienda sunt, quae ad amplificationem praedictionis et textus pertinent, nam verisimile non est primum solum his modis violentam mortem Saturnum inferre, nec etiam omnes, qui istis modis moriuntur sic necessario Saturnum habere collocatum. Tria igitur requiruntur ut Saturnus sic occidat, primum ut infestus sit loco mortis, aut domino eius, secundum ut sit in quadrato, vel opposito luminaris, aut Mercurii saltem, ita tamen ut Mercurius sit dominus loci mortis. Tertium non est generale, sed tamen ut plerunque sit in occidente, ne angulo coeli medii.
Observandum quod Saturnus maxime offendit in occidente, quia occidens habet vim septentrionis ut visum est et est frigidum et laetiferum, et haec est natura Saturni, ideo nullo in loco Saturnus tantum offendit quantum in occidente, sicut nullo in loco Mars quantum in medio coeli. Hic enim locus meridiei vicem gerit et est calidus, et siccus, et natura Martis similiter est calida et sicca ideo ibi furit Mars, et maxime quia est in sublimi. Ideo hac ratione par est Iovis vim in oriente confirmari et quasi ibi planetam illum gaudere.
Observandum etiam est cum dicit congressum intelligi debere coniunctionem, quadratum, aut oppositionem, sicut exposui in sexto modo, ubi textus dicit (configuratus Mercurio) pro eodem autem accipio congredi et configurari. Sed praeter id intelligitur quod sint etiam in intuentibus gradibus, non dico signis, aut imperantibus, et obedientibus, et maxime quod Saturnus sit in imperante, alius planeta, qui afficitur in obediente. Et si non sit gradus exquisitus, sit valde prope, ut in septima genitura Saturnus aspicit Mercurium, sed uterque est secundum naturam loci mortis, qui est in Libra.
Tertio diligenter advertendum, quod alia est ratio mortis naturalis, alia violentae in morte naturali sicut contingit ei, qui famem patitur, aut venenum iam sumpsit, ipsa perficitur statim, ut causae interimentes aphetae occurrunt, cum consensu tamen exitus annorum et revolutionis stellarum, ut superius habuimus. At in violenta morte contingit secus, sed fit ut in eo, qui vult aliquem occidere, expectat centies occasionem, quae cum evenit invadit et occidit et quando non occidit, sed vulnerat tantum, quandoque etiam ille effugit. In astrum quod debet perimere violenter, est paratum in omnem occasionem, ideo infligit pericula, et metus in eo genere saepius, antequam occidat. Fuit paucis ante annis tabellio quidam, qui bis suffocationis periculum incurrit, ubi cum plures alii essent nemo periculum subierat, tertio post aliquot annos suffocatus est, ubi etiam multi transierant, imo servus suus ante eum et absque damno et periculo. Ita homo potest faciliter fati genus praesentire cum viderit pericula manifesta in eo et damna etiam. Caveat tamen quia idem significator multa genera mortis significat, quae nobis videntur valde diversa, et tamen inter se sunt affinia, ut strangulatio, suffocatio in aquis, et a ruina. Item ruina et casus ab alto multum differre videntur, et tamen sunt affinia, sicut etiam cum his ictus a machina procul. Similiter venenum, morsus canis rabidi, et veneficium inter se. Et item casus ab equo, et ab alto, et morsus canis inter se, non tamen casus ab alto et venenum. Et ita oportet bene considerare affinitatem horum generum mortis, quae etiam mutatur, ut dixi, iuxta reditus planetarum et fines annorum.
Ex hoc patet quod illi, qui dicunt si Saturnus fuerit in tali loco talique signo in opposito talis planetae, ut Albubathar et Haly Abenragel, et alii Arabes, natus morietur ex tali, vel tali morte, vel honores habebit, aut divitias, aut contumeliam patietur, nihil dicunt quia oportet ut adsit radix, scilicet ut planeta ille dominetur loco significanti talem rem, de qua pronuntias.
Veruntamen est quod Saturnus in occidente, vel Mars in medio coeli congrediens aliquo quinque modorum, aut elevatus super luminare, vel planetam, adducit magna inconvenientia propter tres causas. Prima est quod vix fieri potest quod ille planeta cui malefica congreditur, non habeat aliquod dominium, ut ita loquar, in illa genitura et ita inficit, et evertit quod ab illo significatur. Secunda quia in directionibus occurrit quandoque locus significator opposito loco, vel quadrato talis planetae, et ita offenditur res significata per significatorem illum. Tertia quia planetae supervenientes et nativitates filiorum, et parentum, et talia ut uxoris, cum occurrunt, et potissimum inimicorum, et amicorum, evertunt multa significata, et inducunt lites et discordias.
Amplificatio vero contingit, quia in primo modo etiam fiet capitis amputatio, quae est loco suspensionis et ictus machinae, et sagittis configi, et in cruce poni olim, quae consuetudo abolita est observatoris reverentiam. In tertio modo cum abolitus sit hic mos Romanorum, et barbarorum, et merito non solum ob crudelitatem, sed etiam quia non par est humanam naturam ferinae subiici, etiam in damnatis. Sed loco eius erunt ultima supplicia lacerari a quatuor equis, qui mos adhuc in Gallia viget insui rotae, ut apud Belgas, et Germanos, infigi palo ut apud Turcas. In secundo modo est cadere ab equo, morderi a rabidis canibus et lupis, licet non dilacerentur. In quarto modo est etiam ictus machinae, casus arboris, ut contigit fratri Petri martyris publicani, et qui sub terra vivi sepeliuntur, et qui casu obruuntur. In quinto casus in foveam, ex equo, ex curru. In sexto acu pungi, ut multos sic vidi perire, vulnerariense imbuto laetali veneno. In septimo comedere cicutam casu, vel apium Sardonicum amentes et lymphatici. In octavo cadere in puteum, in foveam, obrui coeno, obrui nimbis nocte superveniente, ut in fuga quandoque contingit. Suffocari in domo nona, ex fumo carbonum, a nutrice. In nono propter vini etiam copiam hausti. In decimo in cymba, super ponte, in pugna navali. In un decimo mori in carcere pedore, et squalore, vel praecipitio, vel veneno, vel inedia, vel in imo turris, vel ob tormenta, vel ob metum. In exilio proscriptum, relegatum, ad insulas desertas, vel in solitudine.
Amplificatio a causis est quod ille cui pater suspendio periit sufficiet, ut habeat Saturnum male dispositum in occidente Solem aspicientem, etiam si non sit in signo fixo. Vel quod sit in signo fixo ibi et succedat Soli. Et ille qui habuerit Saturnum in quadrato Solis, et Lunae coniunctorum, licet non sit in occidente, sed tamen sit gratia exempli in loco inimico, utpote in Capricorno ubi Luna cadit, et Sol, ac Luna in Ariete ubi cadit Saturnus, in carcere morietur. Sicut contigit Francisco Gadio, cui Saturnus in Capricorno fuit in sexta, et aspexit Solem et Lunam in nona coniunctos in Ariete. Iudicabis etiam ex fixis quandoque loco maleficarum, cum fuerint naturae earum et valde magnae, scilicet a prima magnitudine usque ad tertiam.
Ideo dico quod oportet considerare conditionem nati, quia ut dixi, magni viri haud facile suppliciis horrendis plectuntur, et plerunque veneno, vel occulte in carcere, vel ad summum capitis amputatione. Considera etiam locum in quo morietur, et genera suppliciorum consueta illi civitati, aut re This page is incorrectly numbered 471 Bgioni, et mores etiam nati, et ita satis prope rem iudicabis.
Ut autem melius rem intelligas de morte violenta, quae decernitur a Saturno, et est communior, scilicet suffocatio ab aquis, apposui genituram certam Leonharti Casanati Besuntini fratris eius, cuius est nona genitura exemplaris in fine libri posita. Fuit autem nobilis filius medici egregii Ioannis Casanati Hispani, et ut dixi, frater medici Guilielmi Casanati. Igitur in fine anni 29. cum esset extra patriam natando voluptatis tantum causa, interiit. Causa mortis est quoniam solus horoscopus fuit apheta, et erat quadratus radius Saturni sub Iove infelici et eo anno pervenit ad horoscopum in Virgine, quae ut vidisti in textu submersionem significat, ut etiam in tertio Ptolemaei exemplo Mercurius igitur fuit dominus primi piothanati, id est, secundae partis Virginis et secundi, id est, loci Iovis. Fuit igitur Iuppiter infoelix cadens ab altitudine et combustus, et Mercurius dominus locorum mortis in sextili Lunae, ex signis longarum ascensionum, et Saturnus in prima statione ubi plurimum mali infert. Stans enim planeta multa mala facit, et nunquam cessat impedimenta afferre, cursu auctus magna. Sol quoque fuit cum cauda Leonis stella procellosa. Finis anni praecedentis mortem, habuit Saturnum 28.45. Sagittarii, Iovem 7.12. Piscium, Martem 18.19. Virginis, Venus 16.54. Leonis, Mercurium 5.12. Librae, Lunam 25.42. Aquarii, Sol in loco geniturae, Caput Draconis erit in 23.11. Scorpionis. Iuppiter igitur ad oppositum loci proprii pervenerat, et ascendens ad 13. partem Sagittarii, ubi Saturnus erat. Animadvertendum est etiam quod in genitura Mars, Venus, Mercurius, et Luna magnam et fere eandem habuerant latitudinem meridionalem. Hora autem qua mortuus est inter sextam et septimam, a meridie diei 15. Iulii extra patriam. Planetarum loca Saturnus 12.7. Capricorni, Iuppiter 19.51. Arietis, Mars 6.18. Tauri, Sol 2.15. Leonis, Venus 16.52. Virginis, Mercurius 3.18. Leonis, Luna 6.50. Sagittarii, Caput 6.19. Scorpionis. Saturnus igitur fuit in loco processus Solis eo anno et Sol iunctus Mercurio domino loci interficientis. Et Luna iuxta oppositum Saturni radicis ex quo paret veritas dictorum Ptolemaei, sed oportet ut altissime eruantur.
Textus LXXII
Martis vero stella Soli praeter conditionem aut Lunae infensa tetragonis oppositisve radiis, in signis humanae figurae in seditionibus aut bellis interficiendos tradit aut sibi ipsi qui manus inferant; foeminarum vero opera interimendos, quando Venus illi testificatur; quando vero Mercurius, a piratis aut latronibus aut maleficis hominibus; in mutilatis et imperfectis signis aut circa caput Medusae, decollandos aut mutilandos; in Scorpione et Centauro, ustionibus sectionibusve aut medicorum revulsionibus e vita decessuros significant. In coeli medio imove, crucibus affigendos, maxime circa Cepheum et Andromedam; in occasu horoscopo oppositus, vivos comburendos; in quadrupedibus, vero ruina aut distractione vitam cum morte commutantes. Quod si et hic Iuppiter testificetur simul pravitatem indutus, illustri rursus mortis genere decedunt, condemnatione nimirum et ira principum ac regum.
〈Commentarius〉
In hac parte ponit novem status a Marte quos illustrioris doctinae gratia hic subiicio.
1. Mars Soli vel Lunae tetragonis, aut oppositis radiis configuratus in signis humanis, seditione, bellove, aut propria manu.
2. Mars alterutri eorum ut supra in humanis cum testimonio Veneris, foeminarum causa occidendos.
3. Mars ut supra in humanis cum Mercurii testimonio, a latronibus, vel piratis, vel maleficis.
4. Mars ut supra in mutilatis tu iuxta caput Medusae, mutilandos, aut capite plectendos.
5. Mars ut supra in Scorpione, vel Sagittario ustionibus, sectionibus, aut medicorum revulsionibus.
6. Mars ut supra in coeli medio vel imo crucibus affigendos, maxime circa Cepheum et Andromedam.
7. Mars ut supra in occasu, vivos comburendos.
8. Mars ut supra in occasu, in quadrupedibus distractos, aut ruina oppressos.
9. Mars ut supra si ei male dispositus Iuppiter testificetur, illustri mortis genere perituros denuntiat, ob iram principis, aut regis.
Usque ad quartum modum praesupponitur, quod Mars sit in signo humano et causa effectuum cum a similitudine sumpta sit clara est. In quinto Scorpius, et Sagittarius sunt signa sicca, et autumnalia et malefica. Medicorum quaedam salutis causa parantur, quae tamen male cedente auxilio, pernitiem afferunt. Nero etiam medicos vocabat qui secarent venas, ut perirent. In sexto modo crux et suspendium e sublimi fiunt, ob id Mars in coeli medio et imo haec significat, ut et rotarum supplicium, quod damnati suspensis rotis in aere pendeant. Et supplicium Turcarum quod fit cum ferreis uncinis quibus pendent damnati in aere. In septimo existimarem non simpliciter in occasu, sed in Scorpione vel Sagittario, gratia exempli, nam et in Leone. Non enim fine signorum discrimine exquisita supplicia significari possunt, cum haec inquisitio sit artificiosa. In octavo clara est ratio distractionis cum ab equis, qui inter quadrupedes numerantur fieri soleat. Sed de ruina causa est, quia quadrupedia, ut dixi, terrestria etiam vocantur quod terrae incumbant, ruina vero est terrenorum ut lapidum et cementorum. In quocunque autem modo si Iovis testimonium iungatur, ut quod sit simul dominus cum Marte, vel quod Marti configuretur, vel sit in eodem positionis circulo, significat mortem ob iram principis, aut regis, quae semper est illustris ob mandatum regis vel principis, plerunque etiam crudelis. Horum causa genituram subiicio, quam habiti a praeclaro viro Gemma Phrysione dico, et mathematico egregio, dum Lovanii essem.
Hic de haeresi accusatus iuxta annum 1537. eripuit se periculo, et exulavit, postmodum anno 1547. obiecit se apparitoribus sponte, unde captus et morti adiudicatus, dum vivus cremaretur, constans perstitit.
Constat quod Sol erat significator vitae, etiam quod fuisset in nona vel procul ab initio decimae, et quod in annis 37. pervenit corpus Saturni inimici Soli, quia erat in opposito altitudinis eius, ad Solem. Et quod Saturno anaeretae succedebant radii quadrati Iovis infelicis in Capricorno. Est autem Capricornus signum multi latum, ut etiam Taurus et Virgo, unde talia fignificant mortes truces, et cum divisione corporis, et amputatione membrorum vel ustione. Et quod Luna erat infoelix in 12. loco et in Libra et quod Solem aspexit Mars de quadrato ex propria domo, et in angulo, et domus erat fignum fixum, et alienum a Sole. Et fuit cum Marte nodus, qui significat dilacerationem corporis, ideo necessarium erat, ut occursus Saturni interficeret. Occasio autem fuit ex rebus legis, propter Saturnum. Et Mars fuit iuxta tres stellas lucidas, frontis Scorpii locum regalem, et cum aliqua earum etiam in imo circulo positionis et sunt de natura Martis, et parum Saturni.
Ex quo patet quod Ptolemaei sententia est vera, nam Mars est in Scorpione et Scorpio significat combustionem. Et tamen oportet intelligere rem subtiliter, nam Mars hic non est in occidente, nec damnat piothanatum et ita videtur quod desint duae conditiones, et tamen sit combustus vivus. Ideo, ut dixi, oportet animadvertere, quod Ptolemaeus docuit, et in sequenti capite docebit, quod oportet ipsam artem perfecte cognoscere. Et istud non potest doceri, nisi ei qui diu et efficaci studio in libro suo versatus fuerit. Nam loco harum duarum conditionum deficientium, sunt aliae quinque, quae non erant necessariae, et tamen augent effectum. Prima Luna in 12. loco, quae significat malam famam et multos hostes gratuitos, infoelix in signo masculino, et finibus Martis. Secunda Iuppiter retrogradus, et cadens ab altitudine, quadrato radio Saturnum anaeretam male afficiens. Hic indicabat iudices infensos. Tertia erat locus Solis in Leone et coeli culmine, quod significat magnas calamitates ut alias docuimus, et Leo significat ignem. Quarta tres stellae regiae iuxta Martem ex illius natura, quae significabant vivum comburendum. Quinta erat nodus cum Marte male affecto, qui significat diros cruciatus, et lacerandum corpus illius.
Dico igitur quod observavi nodos cum maleficis, et proprie cum Marte ubi ipse sit significator mortis, vel alius cum quo sit nodus, mortem cum laceratione membrorum significare. Et similiter cum luminaribus. Ob haec igitur quaecunque dicta sunt de vitiis, et morbis corporis superius, huc transferenda sunt. Ita tamen ut cum condition〈i〉bus propositis intelligantur.
Textus LXXIII
Coniuncti vero mutuo malefici atque ita oppositi in aliqua dictarum constitutionum, plus faciunt ad mortis malitiam, quae cuiusmodi potissimum evasura sit ex principe interemptorii loci gubernatore cognoscitur multis concurrentibus et in genere et in magnitudine acerbitatis, quando uterque ad interfectoria loca rationem aliquam habet. Tales vero etiam sepultura orbati deseruntur, absumuntur autem a feris aut avibus, quando in signis eiusmodi figurarum malefici reperiuntur, nec ullus beneficus supra terram existit qui interemptricibus locis occurrat.
〈Commentarius〉
Virtus geminata multo plus habet roboris. Malefici igitur iuncti et luminare ac anaeretam oppugnantes duplicatis viribus agunt ob id magnitudo haec cum sit conspicua, nec tamen facile homo multis mortis generibus possit mori, reliquum est ut qualitatem mortis in hoc casu ex domino loci interemptorii praevideamus. Nam tria Ptolemaeus praesupponit, interemptorem, qui radiis vel corpore aphetae adversatur, et hic iuxta directionem tempus mortis ostendit. Oppugnantem locum interemptorium maleficam, et haec seu hae si ambae sint ut hic supponitur, ostendunt quod violenta mors futura sit, et dominum loci interimentis, qui quasi iudex declarat qualitatem mortis, quae potius pertinebat ad maleficam si una tantum extitisset, quae locum anaeretae loci oppugnaret. Hoc autem dicit tantum verum est cum maleficae non solum plures fuerint, quae oppugnent locum mortis, sed etiam viribus pares. Aliter mors erit iuxta decretum superioris vi maleficae. Tales igitur ob magnitudinem pravi influxus, deseruntur in patibulis, si nulla benefica supra terram auxilietur, nam tunc auferuntur post tempus et sepulturae tradentur. Quod si benefica non adsit, et maleficae fuerint in signis quadrupedum vel avium, devorabuntur corpora a similibus animalibus. Pari ratione si in Piscium signis et mors ex naufragio absque benefica supra terram aspiciente, a Piscibus devorabitur.
Textus LXXIIII
Peregrae moriuntur quorum interemptricia loca occupantes planetae ab angulis deciderint, maxime cum Luna etiam accurrit aut tetragonis oppositisve radiis dicta loca intuetur.
〈Commentarius〉
De morte tria quaeruntur, tempus et hoc habetur in capite de vita, qualitas et haec in hoc capite superius edocta est et locus, qui in praesenti textu docetur. Dicit igitur quod hi moriuntur in aliena patria quorum planetae succedentes loco anaeretae, vel domini secundi piothanati fuerint in cadentibus locis et maxime cum locum anaeretae et piothanati Luna occupaverit quadratis, aut oppositis radiis. Circa quod notandum quod ego in hoc toto capite per anaeretam non planetam interficientem intelligo, sed locum in quo radii interficientes cadunt. Gratia exempli si locus mortis fuerit mihi decima Cancri, in quam cadunt radii trigoni Lunae, et quadrati Solis, et intuitus Saturni, tunc hic non appellabo anaeretam Saturnum aut Solem, sed voco anaeretam decimam partem Cancri. Et ubi extenderetur ad initium Leonis ubi sunt radii quadrati Iovis, non voco hic ut superius in capite de vita anaeretam Iovem, sed Leonis initium.
Demonstratio vero huius textus sic habetur quo tempore anaereta pervenit ad aphetam homo moritur quo tempore luminaria vel sors, vel ascendens occupantur a planetis ab angulo decidentibus, ut in praecedenti capite, homo extra patriam moratur, sed in quibus planetae ab angulis decidentes occupant loca interemptoria, in his eodem tempore locus interemptorius ad aphetam pervenit, et planeta ab angulo decidens ad principalem significatorem, igitur quo tempore moritur, eodem tempore erit extra patriam. Et ita extra patriam morietur. Significat et planeta occupans locum interemptorium, locum mortis, qui cum ab angulo decidat, significat fore extra patriam.
Sed ut diligentius res habeatur, innuit Ptolemaeus quod debeas praefinire primo tempus mortis. Quo habito vide eo tempore significatores itineris si indicent iter, si non morietur in patria, si sic vide ad quam regionem erit iter, et quam diuturnum et coniectabis tamen ex arte tum ex locis, qui sunt in eo itinere celebrioribus, et etiam iuxta statum, seu existimationem hominis ubi invenietur ea hora, et habebis locum mortis. Inde considera an mors erit naturalis, an violenta tantum, an etiam publica. Si naturalis, poterit mori in villa et in urbe, sed hoc significant testimonia luminarium cum loco interemptorio, nam si affuerint, morietur in urbe, et si sint Solis erit mors in metropoli regionis, quia erit cum funere splendido, et hoc non potest ita bene fieri in parva urbe, ut in principali, et multo minus in villa. Si vero fuerint signa mortis violentae, non tamen publicae, erit mors in itinere aut villa, non in urbe, quia non tam facile absque mandato publico homines in urbibus vexantur, sicut extra a latronibus. Considerabis etiam si sit iter per aquas, naufragio peribit, quod si luminarium testimonium adsit, erit a piratis. Si vero sit mors publica decreta, considera causam et mores hominis, et genera supplicii consueta illi regioni, et coniectaberis qua morte sit periturus. Haec non tam subieci propter hoc quod hic tractatur, sed ut sit exemplum in omnibus, quae praedicere cupis, ut de magistratu, contentione, itinere, et talibus.
Secundo ut intelligas quod nulla est via praedicendi praeter hanc, quam hic tradidit Ptolemaeus. Et quod illi qui conantur redigere praedictiones ad capita, ut Arabes, Firmicus, et Pontanus, et alii recentiores facilitati studentes, agunt velut si quis volens domum aedificare omnia signa tigna B in uno loco per ordinem disponat, alio tabulas omnes, alio totam calcem, alio sabulum, alio lapides, et alio clavos et vincula ferrea, alio tegulas, tunc is videbitur sane pulchram rem fecisse et ordinem servasse, ille tamen ad domum aedificandam nihil prorsus. Ita qui describunt, Saturnus in tali loco hoc significat, et Iuppiter hoc aliud, nihil ad praedictionem conferunt, sed omnia sunt vana, sed oportet scire radicem commixtionis omnium tempus, modum, ordinem, locum ita oportet scire commiscere significata in singulis. Saturnus enim in Ariete in ascendente quandoque significabit statum corporis, quandoque animi mores, et quandoque vitae spatium, quandoque fortunam, quandoque amicos, statum uxoris, dignitatis, filiorum, qualitatem mortis, peregrinationes, etc. Et si quis dixerit ego ordinavi tabulas inter se, et clavos ac vectes, lapides et reliqua, et non facta est domus, igitur ars construendae domus nulla est? Nonne prorsus ridebitur non solum ab aedificatore, sed etiam ab ipso vulgo, ita si tu dicas libri astrologorum passim mentiuntur dicentes, quod si Saturnus fuerit aut Iuppiter in tali signo, aspectu, domo, etc. nato talia, vel talia contingent, cum quandoque contingant quandoque non, igitur ars praedicendi per astra vana est? Nonne et tu dignus es risu sicut et prior?
At dices haec via est valde difficilis? Quid miraris, o bone vir, hic est enim liber Dei optimi maximique, scilicet coelum et est sicut liber minutissimis scriptus literis, in quo aliqui aliqua legunt ut Ptolemaeus et nos, qui illum interpretati simus ad unguem ne vel una syllaba praeterita, aliqui parum valde, alii etiam minus, quidam minimum et plurimi nihil. Vel quia seducuntur studio desiderii vel quia non sunt periti in philosophia, vel quia carent iudicio profundo, vel quia non sciunt principia theoricae astrologiae, motus, et magnitudines, situm, etc. vel quia non sunt studiosi in hoc libro quantum oportet, vel quia non plene illi adhibent fidem, aut quia decepti sunt a genitura falsa, aut quia etiam in vera non omnia contingunt sicut praedicebatur. Quia ut bene dixit Averroes, contingunt monstra in omni arte, vel quia non sunt experti longa exercitatione circa minutiora et propria suae regioni. Quae cum parva sint, videntur tamen hominem in magnos errores ducere, cum hic tradantur solum generalia omnibus regionibus. Persea venenum est in propria regione, in Aegypto suavis est et tuto manditur. Ita una stella oriens Mediolani ex inerrantibus habebit effectum quendam mirabilem, quem non habebit dum oritur in Germania, vel quia non exquisite supputare norunt, aut utuntur instrumentis non exactis, vel carent illis. Ergo horum necessariorum, quae sunt novem, nihil deesse oportet.
Ut autem unum pro omnibus sufficiat, exemplum, dixit Pontanus, Firmicum sequutus, grammaticus grammaticum, et imperitus artis imperitiorem dominus geniturae est dominus signi succedentis loco Lunae, seu signo in quo Luna est dum homo nascitur, quod ita per absurdum est, licet conetur frivola transplantationis similitudine confirmare, ut nihil possit esse absurdius. Et quamvis videatur habere quaedam Ptolemaei dicta, ut in capite de particulari tempestatum consideratione, ubi dicit observandum esse tempus post tres dies, videtur enim innuere quod Luna tunc sit in sequenti signo et in capite de forma nati, ubi dicit succedentes orientali parti et etiam Lunae errones observandos et in capite de amicis, ubi docet observandum signum sequens. Sed haec omnia nos exposuimus quomodo sint intelligenda, et quod ad Lunae signum sequens non pertinent. Ostendo igitur quod opinio illa est falsa, mala, impudens, nam cum homo habeat mutationem manifestam in ortu, oportet ut vis sit in signo in quo est Luna, aliter esset principium a tempore in quo non est aliqua mutatio. Deinde non convenit quod Luna faciat duos oppositos effectus, ut mihi cui Luna est in Piscibus huic succedit Aries contrariae naturae comparatione dominorum et ille cui Luna est in Geminis sigo calido, humido, humano, inde succedit Cancer signum mutum ficcum, et ab humanitate alienum et ego essem naturae Martis, cum nihil minus. Ira vero est quia Luna est in trigono Martis, et in eius quadrato. Adeo quod si regula illa esset vera, necessarium foret, ut essem totus ex natura Martis. Rursus vis illa in genitura est actu, vel potentia, si actu, esset Luna in signo sequenti, si potentia, magis esset concors quilibet signum cum sequente, quam cum tertio, vel quinto signo, vel quarto, vel septimo, quod est contra omnem rationem naturalem.
Itaque ob talia reiiciemus omnino librum Centiloquii attributum falso Ptolemaeo, cum dissideat adeo ab illius sententia, ut nihil magis. Primo facit scientiam naturalem sortilegam, dum interrogationibus subscribit. Deinde regulas facit absolutas, quas omnino vitat Ptolemaeus et est ac si faceret tabulas simplices pro motu planetarum, cum necesse sit illum haberi ex medio motu, et aequatione, quae provenit iuxta quantitatem vocati centri, eo quod ad illud omnia referuntur. Et etiam quia sumitur ex apogeo, ut circulus ex centro et apogaeum etiam variatur. Praeterea habet singularia multa repugnantia his, quae dixit in his libris, imo fere omnia. Ideo manifestum est quod liber non est Ptolemaei, sed alicuius, qui quaesivit lucrum esurientibus astrologis, cum infamia et ruina totius artis. Repugnat legi Christianae, repugnat bonis moribus, nihil habet conveniens cum doctrina Ptolemaei. Et quid mea retulisset si fuisset utilis arti saltem, quamvis etiam non fuisset Ptolemaei, quin illum exposuissem, cum vix sit 18. pars huius libri? Quare dico cavendum esse ab omnibus aliis libris, nisi quis velit legere commentaria Haly, et Firmicum ob linguae candorem, et memoriam vetustatis, sed tamen nunquam recedat ab hac profunditate sententiae Ptolemaei alter seipsum et totam artem vituperabit.
Ut vero ad rem de morte revertar qui moriuntur ex morbo contracto, ex casu equi, ut Galeaz capra, et qui ex timore et similibus causis, habent maleficas, ut in morte violenta dominantes succedenti loco aut aspicientes, etc., sed procul ideo talis mors est media inter naturalem et violentam. Qui etiam moriuntur ex medici errore, moriuntur ex occulta violenta morte, et ideo absque luminarium testimonio. Cognoscitur mors naturalis, et quae ab interemptorio loco solum procedit, quia tales subito prostrantur, nec videtur aliquid prodesse, sed recta ad mortem tendunt. Ubi quandam videris luctam, tunc est ex genere violentae mortis, vel propter errorem aegri, vel medici, vel astantium, vel epotum venenum, vel timorem magnum conceptum, vel collisionem, et talia. Hi igitur qui quasi recta moriuntur, et cadit virtus statim, et nullum auxilium iuvat, et subito gravantur, sunt quibus apheta est debilis, et in loco alieno a natura sua, absque testimonio beneficae, vel maleficae in loco interemptorio, sed solum succedit, aut antecedit. Si vero apheta validus fuerit, aut successerit malefica contrariae qualitatis, fit mors difficilis vel violenta.
Si vero luminaria testificentur absque maleficis loco qualitatis mortis, erit mors splendida, naturalis. Naturalis igitur quietae et splendidae habes duo exempla pulcherrima ab Erasmo, in dialogo cui titulus est Funus.
〈IV.11〉 Caput XI
Textus LXXV: De temporum divisione
Enarrata a nobis summatim in singulis generibus contemplandi ratione ad eas usque tantum quae sicut in initio proposuimus universalium partium sunt tractationes, reliquum sane fuerit ad eundem modum quae etiam in temporibus distinguendis videre oportet adiicere idque et naturae consentaneae et nostrae particulari quam proposuimus explicationi.
〈Commentarius〉
Hoc caput est perfectio artis, et utilissima ac praestantissima totius operis pars. Si enim cognovero me futurum divitem, inde pauperem, hoc est infoelicissimum, si post paupertatem, divitem, felicissimum, si semper divitem mediocre. Igitur cognoscere me futurum divitem nihil est, nisi cognoscam tempus quando ero et ita de morte atque aliis. In eo igitur declarat primum unum generale quod est.
Textus LXXVI
Omnino igitur in universis geniturarum capitibus propositum nobis est prius prins B quoddam et antiquius, veluti fatum aut ipsi regioni peculiare, cui reliqua quae in genituris singulatim explorantur subiacere oportet, quemadmodum quae ad corporis formam et animorum constitutiones attinent, morum item et consuetudinum dissidentia. Itaque par est naturae obsequentem iudicem primas ubique potioresque causas compraehendere, ut ne quemadmodum in genituris praefari solent Aethiopem, verbi gratia candidum aut levibus capillis, Germanum vero aut Gallum nigrum faciat et crispum, aut hos quidem mites et literarum artiumve studiosos, Graecos vero immanes et ineruditos; neve contra mores ac leges, Italo decernat sororis matrimonium, cum hoc apud Aegyptos aut Aegyptio matris, cum apud Persas fas sit; prorsus igitur proponere oportet universalis fati rationem, deinde singula aucta minutave accomodare.
〈Commentarius〉
Quod proposuerat in praecedenti textu nunc docet, scilicet ut naturae rerum, id est, rebus ipsis, quae natura constant, consuetudine, legibus, accommodata doceat. Simul etiam particulari rerum explicationi, id est, ut hoc caput omnibus aliis inserviat. Doceatque quando uxorem ducet, quando amicitias iniet, quando suscipiet filios, itinera aget, atque ita de aliis omnibus. Quare hoc agat est manifestum, docuimusque antea, sed cur consentanea naturae videtur frustra repetere, nam hoc superius in primo libro declaravit, nec decet in tanta brevitate praeter solitum quicquam repetere. Id igitur non solum utiliter, sed etiam necessario factum est, cum enim singularia non sint nisi moderatio generalium, ut visum est, ita dicit divisiones temporum polliceri nequeunt quod in genesi non promittitur. Hoc docuit quia plerunque necessarium esset in multis annorum circuitibus, et multis genituris quaedam magnifica contingere, quibus elati magna praedicamus, quae tamen non evenient. Monet igitur nos omnia tam mala, quam bona ad genesim esse referenda. Cuius exemplum praeclarum habebis in nostra genesi, ubi directiones et revolutiones egregiae admodum, quod in aliis maximum decrevissent, mihi etiam maximum pro geniturae qualitate, praestiterunt. Ita contraria ratione in magnifica genesi, aut infelicissima, minima quaeque magnos effectus, iuxta rationem geniturae, pariunt. Secunda causa est propter supervenientes constitutiones generales belli, pestis, naufragii, in quibus homo malum experietur, quo tempore bonum expectabat, iuxta divisionem temporum. Tertiam causam, quia alias duas superius explicaverat in secundo et tertio libro subnectit.
Textus LXXVII
Ita quoque in temporibus partiendis aetatum in unoquoque decreto quid cuique conveniat, prima ratio habenda est ne ex vulgari et simplici exploratione per inscitiam praedicemus puero nuptias virilesve operationes aut decrepito seni liberorum procreationem aut hisce iuveniliora, sed in universum quae de temporum partitione tradentur prout aetas postulare videbitur interpretabimur.
〈Commentarius〉
Haec est tertia causa erroris quam ponit Ptolemaeus, et est propria divisionibus temporum, ut non praedicamus, nisi consentanea aetatibus. Ergo in universum tribus modis in divisionibus temporum aberramus iudicando, vel quando res non convenit aetati, vel geniturae, vel casui seu generali constellationi. In omnibus tamen cum fuerit significatum hoc valde potens, eveniet aliquid aut umbra talis rei, adeo quod in quibusdam casibus cum revolutiones bonae multae sibi succedunt, et invicem consentientes, in rebus fortunae multum faciunt, ut in divitiis, honoribus, et amicis. In laedendo etiam bonam valetudinem, non tamen possunt in rebus animi, vel corporis magnam mutationem facere.
Quod si res non bene cadant (inquit Haly), cum ilud praevideris ex syderibus, poteris aequius tollerare, et promissa etiam augere et ita in utroque casu non parum iuvat praescire futura quo tempore ventura sint. Et quicunque, dicit, magis est studiosus veritatis, quam divitiarum aut honoris, poterit magnum fructum ex tali scientia colligere, et etiam res in melius mutare.
In universum igitur oportet considerare constitutiones generales, veluti si quis iturus sit ad bellum ex divisione et bellum futurum sit exitiale valde, ex minima occasione iudicabimus, quod morietur in illa expeditione. Et similiter transituri, gratia exempli, ex Gallia in Angliam tempore tempestatis suffocantur ob tempestatem, quae est generalis clades in certa parte maris, si plures naves submergantur. Et quae evadunt, evadunt ob constitutionem navis et naucleri bonam, sed si contingat casu illam navim tantum perire multis evadentibus, tunc hoc erit ex prava constitutione navis, et gubernatoris eius, non ex calamitate universali. Et constitutiones generales fortuitae vincuntur a specialibus, et maximae bonae a magis, sed quae sunt secundum naturam vincunt eas. Unde decrepitus potest ducere uxorem, non tamen generare filium, et si significetur forsan filius, vel filia illi generabunt nepotem.
Textus LXXVIII
Est enim accessus unus idemque in omnibus ad ea quae pro temporis vicissitudine, uniuscuisque naturae humanae conveniunt qui ex similtudine et ordine accipitur septem stellarum errantium, initio sumpto a prima aetate et a vicinissimo nobis orbe, nimirum Lunae ut extrema in ultimum desinant quem Saturni nominamus; ac re vera naturam respondentis sibi erronis affectionemque unaquaeque aetas refert quae observare convenit, ut inde summariam temporum constitutionem colligamus ac singularia deinceps discrimina ex geniturarum peculiaribus decretis inveniamus.
〈Commentarius〉
Quatuor divisiones temporis vitae humanae in hoc capite proponit, primam in septem aetates, quae in praesenti textu initium habet. Secundam per directiones, quae fit in partes finibus correspondentes cuius initium est ibi (sint igitur) tertia per annos et menses, ac dies ex signorum commutationibus ibi (Annuos vero reiicientes) Quarta in partes instabiles magnitudine et initio per ingressus planetarum in praecipua loca, eius initium est ibi (Respiciendum etiam).
Dicit igitur pro hac prima parte, quod divisio per septem aetates in omnibus hominibus est eadem ad unguem, nec penes illam inter homines est aliquod discrimen, omnibus enim hominibus primi quatuor anni Lunae dedicantur, et decem proximi sequentes Mercurio, et octo succedentes Veneri et ita de aliis. Deinde dicit quod servatur ordo in astris, qui et in aetatibus, quia primo occurrit Luna, inde Mercurius, post Venus, Sol, Mars, Iuppiter, Saturnus. Demum adiicit quod unaquaeque aetas habet convenientia planetae dominanti, ut primi quatuor anni Lunae significata retinent, abundantiam humidi, subita incrementa, variam et inconstantem valetudinem, et ita de reliquis planetis aetates gubernantibus.
In quolibet igitur planeta aetatem gubernantes, illa duo ultima explicat, scilicet quod ordo eius est ascendendo, velut ordo aetatis sibi correspondentis. Et quod natura aetatis convenit naturae planetae aetatem gubernantis. Additur ultimo causa numeri annorum, scilicet cur Luna regat quatuor annis, Mercurius decem, Venus octo et ita de aliis. Et semper haec causa sumitur a tempore motus planetae, vel in parvo circulo, vel in eccentrico, vel in elongatione a Luna et inquit.
Textus LXXIX
Nam ad primores fere quatuor annos, pro sui quadriennii numero, infantilem aetatem Luna gubernans efficit in illa corpusculi humiditatem et imbecillitatem itemque subita incrementa, alimoniae liquiditatem, valetudinis inconstantiam et in mente inchoata et inemendata omnia quae singula respondent iis quae lunares effectiones censentur.
Proximum decennium quo puerilis aetas comprehenditur moderatur qui proximum Lunae orbem obtinet Mercurius pro viginti annorum suorum dimidiato numero, incipit animum ad intelligentiam rationemque componere ac veluti fingere disciplinarumque semina et elementa inserere, morum studiorumque peculiares conditiones patefacere, animosque doctrina et institutione primisque exercitiis excitare.
Veneris vero stella adolescentem tertiamque aetatem sortita sequenti octennio quod illi iuxta circuitus sui spatium tribuitur, seminales meatus movere inicipit ac implere et ad venereos congressus stimulare quo maxime tempore insania quadam et intemperantia agitantur miseroque cupidine effervescunt et in errore ac caecitate apertis etiam oculis versantur.
Quartam aetatem et mediam iuvenilem videlicet gubernans medii orbis dominus Sol, annis undeviginti, dominium suique iuris usum animo concedit, rei etiam familiaris et existimationis cupiditatem iniicit ut et vitae suae modum habere desideret et puerili vanitate et inconstantia peccatisque amotis, sese ad iuris, pudoris et honestatis amorem recipere.
Post Solem Mars virilem aetatem sibi vendicat quintus scilicet, pro circuitus sui spatio annis quinque et decem hic vitae tristitiam et malitiam adducit, curis ac doloribus animum simul et corpus afficit, sensum nimirum iam instillans et cogitationem, aetatis deflorescentis et instigans ad memorabile aliquod inceptorum operum ante obitum laboriose perficiendum.
Iuppiter deinceps senilem aetatem nactus iuxta peculiarem circuitus rationem, annis duodecim, laboriosum illud et turbulentum ac periculis expositum vivendi genus declinare paulatim iubet et decentius, officiosius quietiusque capessere, amplius nihil praecipitanter agere, alios admonere et consolari, honoris tunc maxime et laudis et liberalitatis studiosus esse cum pudore et gravitate.
Extrema vero Saturni stella extremam et confectam aetatem sortita est usque ad id quod superest vitae, cum refrixerint ac impeditae sunt corporis animique motiones ac vires et in concitatioribus cupiditatibus et voluptatibus natura languida, nervis destituitur, vita iam convulsa, misera et infirma exposita offensis et ad omnes morosa promotus ac virium ignavia.
〈Commentarius〉
Revolutio Lunae in parvo circulo completur in quatuor annis, et vocatur motus inaequalitatis ut habetur in quarto Magnae compositionis a Ptolemaeo et non desunt, nisi pars una et 52. minuta ad complementum integrae revolutionis. Et est quod si Luna sit nunc in summitate epicycli, hinc ad quatuor annos non deerit quippiam notatu dignum, quin sit in summitate epicycli ideo anni Lunae in aetatibus sunt quatuor et primi, quia ipsa est, quae primo occurrit ascendenti ab elementis ad supremum coelum. Mercurius similiter, ut in nono Magnae compositionis habetur, in annis 20. revertitur ad eundem locum epicycli, ut non desit nisi pars una, et minuta sex ad perfectum circulum. Igitur anni inaequalitatis sunt 20. Sed quia est planeta debilis valde non regit nisi pro medietate, et sunt anni decem. Venus ut ibidem habetur, in octo annis revertitur ad locum proprium, nec est differentia, nisi 12. minutorum in parvo circulo igitur quo ad motum inaequalitatis res clara est in tribus inferioribus. Mars similiter, ut ibi habetur, in annis quindecim ad proprium locum in epicyclo revertitur est tamen differentia partium 7. minutorum 7. sed haec in circulo signorum vix faciunt differentiam unius partis, plerunque autem vix mediae partis. In Iove et Saturno aliam rationem secutus est. In Iove revolutionem in circulo magno, quod sit planeta potens, magnus valde et tardus. In Saturno reliquum vitae, quia licet regat solum triginta annos, nihilominus quicquid superest supra illos triginta annos adeo est mancum et debile, ut ad vitandam confusionem, Saturno tribui possit. Maxime quod rarissimi excetiunt illos triginta annos, qui terminantur ad 98. vitae nostrae. Et etiam quia actiones, quae ultra id tempus contingunt, nullius sunt existimationis. Reliquum solum est, ut videamus cur Sol habeat 19. annos? Et clarum est quod non possumus illi dare annos reditus in parvo circulo, cum illo careat. Nec in eccentrico, essent enim vel unus, vel quatuor quod non convenit tam potenti planetae, propterea damus illi annos comparationis ad Lunam, in 19. annis enim Luna videtur ad idem redire ferme et in circulo signorum, et in comparatione ad Solem ita quod si hoc anno in calendis Iunii, sit Luna in 28. parte Aquarii, et distet a Sole secundum ordinem signorum partibus 248. In calendis Iunii 1572. erit, et in calendis Iunii 1534. prope fuit hunc locum et distantiam a Sole. Quia igitur Sol cum nullo planeta magis communicat, quam cum Luna, dederunt illi annos reditus eius in comparatione ad Lunam.
Et in his omnibus mens Ptolemaei est, quod quo ad aetates, cum sit quasi vis epicycli, aut eccentrici non astri, parum aut nihil refert quod hi planetae sint bene vel male dispositi. Ita quod ego qui habeo feliciter positum Iovem, et male positam Lunam, non propter hoc est, necesse ut anni, qui erunt a 56. ad 68. qui sunt sub Iove sint meliores annis quatuor primis, qui fuerunt Lunae. Hoc autem in praecedenti textu docuit. Nihil igitur superest pro huius textus explicatione, quam ut annos hos in tabula a latere collocemus, et doceamus similia speranda in aetatibus, qualia a planetis eas decernentibus veluti in senio morbos longos.
☽ |
4 |
☿ |
14 |
♀ |
22 |
☉ |
41 |
♂ |
56 |
♃ |
68 |
♄ |
usque in finem |
Textus LXXX
Sint igitur hae temporum singulares inclinationes iuxta naturae generalem et communem statum in hunc modum expositae; particulares vero ex genitura inquisitiones quemadmodum prius proposuimus, iterum ac summatim a praecipuis progressionibus constituemus, idque ab omnibus non veluti in vitae spatio perquirendo ab una tantum. Sed ab horoscopo pro his quae corpori eveniunt et peregrinationibus, a fortunae sorte pro possessionibus, a Luna pro animi morbis et coniugio, a Sole pro dignitate et gloria, a coeli fastigio ad reliquas et partiliores vitae rationes, nimirum actiones, amicitias, liberorum procreationes cognoscendas.
Hoc sane pacto iisdem temporibus non idem erit beneficus horum dominus, cum multa fere, eveniant sub iisdem temporibus contraria, ut si cui morte necessarii haereditas accrescat, aut aliquis lecto decumbens dignitatem consequatur et per motionem, aut privatus liberos suscipiat, quaeque eisumodi accidere solent.
Neque enim eadem est ratio corporis et animi, fortunarum et dignitatis et familiarium bonorum aut malorum ut necesse sit ex omni parte felicem aliquem aut infelicem esse, sed acciderit fortasse et illud quo tempore plane beati aut calamitosi sumus, quando in omnibus aut pluribus apheticis moderationibus conveniunt occursationes beneficorum omnino aut contra maleficorum. Id quod raro usu venit propter humanae naturae imbecillitatem ad extrma utraque perferenda, quam ita comparatam esse apparet ut temperaturam postulet bonorum et malorum. Loca igitur aphetica ad hunc modum discernimus.
〈Commentarius〉
Sol significat gloriam et dignitates, ut magistratus, et reliqua.
Luna vero animam et illius conditiones, ac uxores.
Ascendens, et quae cum corpore fiunt, veluti peregrinationes.
Sors divitias cuiuscunque generis.
Coeli medium filios, actiones, et amicitias.
De omnibus clarum est, quia sunt propria significata, nisi de peregrinationibus ab ascendente, et de amicis a coeli medio, nam ut visum est ista videntur ab aliis significari, ut a Sole, Luna, sorteque. Respondeo quod aliud est subiectum in peregrinatione et est ascendens, aliud causae et sunt Sol, Luna, Mars etc. Cum igitur per directiones subiectum causae iungetur sequetur effectus, de coeli medio dico quod amici non sunt amici homini, sed fortunae et dignitati plerunque, propterea sumit illos a coeli medio. Qui tamen sunt ab ascendente, id est, voluptatis causa debent etiam ab ascendente sumi. Praeterea in capite proprio sumit amicos, et inimicos ex comparatione geniturarum invicem, sed hic sumit tempus solum a genitura nati.
Circa peregrinationes, Haly aliam reddebat causam, dicens, quod sumuntur ab angulo occidentis, quia vero occidentis descensiones sunt aequales ascendentis ascensionibus, ideo dixit ab ascendente sumi debere peregrinationis tempora. Atque ex hoc infert non solum haec quinque loca debere dirigi, sed singularum domorum initia et loca omnium planetarum. Sed in hoc non est sequutus Ptolemaeum, qui tantum haec quinque loca dirigenda consulit et merito. Nam haec sunt subiecta omnium bonorum et partium domus. Bona enim quaedam animi, quaedam corporis, alia fortunae. Bona animi a Luna decernuntur, corporis autem ab ascendente, fortunae principalissima a Sole gloria et dignitates, mediocria a sorte, minima a coeli medio. Rursus coniunctorum ut filiorum, et uxoris a coeli medio et a Luna, igitur cum nihil deficiat sufficiet haec loca direxisse. Quod si dicas adesse praeterea parentes, servos, fratres, qui non continentur sub his? Respondeo quod vel vis quaerere de statu illorum, et in hoc Ptolemaeus iubet te erigere figuram priusquam dirigas, et tunc diriges etiam in illis ascendens Solem, Lunam, sortem, et medium coeli vel vis quaerere an habebit, ut in filiis et sufficiet absque directionibus quaerere significata, in capitibus propriis ut superius te docuit Ptolemaeus. Ex quo patet quod quando dirigit coeli medium pro filiis, solum dirigit ad sciendum quo tempore filios habebit, non pro statu filiorum dignoscendo.
Praeterea illa ratio septimi loci non conveniret coeli fastigio pro amicis, sed causa erroris fuit, quia non discernunt subiectum a forma et causa. Causae enim possunt esse plures et omnes planetae diversorum effectuum, subiecta tamen non possunt esse nisi haec quinque, quae causis illis occursare per directiones solent.
Quod autem dixit, hoc sane pacto, intelligit quod quinque positis subiectis non est necesse, ut omnium eventuum sit unus dominus, sed idem poterit esse felix eodem tempore in coniugio, et infelix in filio, ut legitur de Catilina, qui ut haberet uxorem divitem, veneno proprium sustulit. Et ita eadem domus fuit funesta morte filii, et laeta taedis coniugalibus. Hoc etiam eo magis quod causae et promissores respectu eiusdem subiecti possunt esse plures, ut in Luna pro anima quaeremus dominos loci et pro coniugio planetas ad quos vadit. In animae qualitatibus habitum eius cum ascendente, et Mercurio in coniugio cum Venere et ita de aliis.
Subiungit ultimo naturam humanam non posse perferre, nec multa mala simul ingruentia, nec multa bona innuens hunc ordinem quem tradidit ordini rerum congruere, ut in universum regulam generalem tradendi artem ostenderit, scilicet congruentem rebus ipsis et eventibus.
Notandum diligentissime quod haec sunt significata perpetua horum quinque locorum principalium. Sunt praeterea alia ut significatorum velut vitiorum, aut morborum, quia omne tale ab initio per directionem ad actum pervenit. Velut si Luna a Marte obsessa cum stella nebulosa significat caecitatem ab ortu, per directionem Lunae sic dispositae, Mars occurrens caecitatem ex eo tempore, usque ad vitae finem producet. Quod vero ita sit, liquet, nam in capite de vita, cum apheta, inquit, occurrerit maleficis, et non consenserint planetarum revolutiones, aut non omnino fuerint validi anaeretae, morbi magni significantur. At constat non semper ascendens aphetam esse, imo rarius. Igitur vult singula, quae significant generaliter in nativitate directa proprie super illud significare et hoc est quod innuit superius per ea verba. Prorsus igitur proponere oportet universalis fati ratione, deinde singula, etc. et ibi primas ubique potioresque causas.
Textus LXXXI
Occursantes vero non solum interemptores quemadmodum ubi de vitae spatio quaeritur, sed universos accipere oportet, atque ita non corpore tantum aut radiis oppositis quadrangularibusve obviantes, verum etiam trinis ac sextilibus.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum quod docet, scilicet post subiecta, quae sunt quinque promissores. Hi sunt, dicit, qui occurrunt corpore, aut radiis quibuslibet. Sed nota quod ex his quidam sunt principales, et sunt qui ab initio conveniunt cum loco qui dirigitur, velut Mercurius cum Luna in causa qualitatum animae, similiter domini loci. Similiter qui locum aspiciunt aliquo radio, vel sunt in intuentibus, vel obedientibus, aut imperantibus. Non principales sunt, qui occurrunt, sed ab initio nihil habent commune. Dicit autem suscipiendos in aliis causis a vita omnes etiam qui amici sunt, nam in vita tametsi aliquid iuvent beneficae occursantes, nihilominus non sunt dignae consideratione, nisi quae interficiunt, prometienda vitae longitudine, ideo in aliis causis omnes occurrentes consideramus. Circa hoc notandum est, quod sunt tria genera subiectorum, seu significatorum, secundum naturam, ut horoscopus corporis, Sol dignitatis, quaedam electionis, et sunt aphetae, qui semper sunt unus ex quinque, sed variantur iuxta potestatem maiorem aut minorem. Nam Luna in 11. loco apheta est. Si tamen Sol in 10. desinit esse apheta, quaedam vero per commutationem, velut Saturnus in nocturna genitura, dum ponitur in ascendente in figura patris, fit apheta.
Mota tamen erat difficultas de Mercurio, qui cum significet rationalem animam deberet esse unus ex significatoribus, et ita essent sex? Respondeo quod effectus Mercurii in mutationibus temporum non sunt evidentes, nisi cum homo insanit. Hoc autem raro contingit, et rarius sine detrimento Lunae, ideo est praetermissus a Ptolemaeo, si tamen quis velit illum dirigere, non prohibetur. De caeteris quod non possint esse significatores, nisi, ut dictum est, in erectione novae figurae, quae a priore extracta sit, satis abunde docuimus, et causam etiam cur non possint esse, adiecimus.
Textus LXXXII
Ac primum sane tempus in singulis moderationibus illi dabitur qui apheticum locum corpore occupat vel radiis; quod si nullus fuerit, asciscemus proxime antecedentem ad eum usque qui proxime succedentem aspicit partem, deinde hoc utemur usque ad proximum atque in aliis similiter, assumentes in gubernandi communicationem terminorum dominos planetas. Atque iterum partibus interiectis annos tribuimus secundum eam quae ab ascendente summitur moderationem tot videlicet quot sunt eius regionis ascensionum tempora, a coeli medio quot sunt tempora coeli culminationum, a reliquis vero pro ratione propinquitatis ad angulos ascensionum aut descensionum culminationumve tempora accipimus, sicut cum de vitae spacio ageremus definiviumus. Hunc igitur ad modum generales temporum arbitros creabimus.
〈Commentarius〉
Tria in praesenti textu docet, primum quis nam sit promissor, seu dispositor cuiusque partis, ab apheta incipientis (nunc aphetam vocat quemcunque significatorem ex illis quinque ab ἀφετὴ, quae est dimissio) et dicit si in loco aphetae sit planeta, vel radius planetae, ille erit promissor, largitor et dominus eorum, quae ab illa parte decernuntur. Si non sit ibi planeta aliquis nec radius accipies eum planetam, qui ante eum locum est, vel cuius radii ante sunt. Exemplum, mihi oritur septima pars Tauri, ubi nullus est planeta, nec radius, ante tamen, id est in quarta parte Tauri est Iuppiter, ideo dico quod Iuppiter gubernat vitam a septima parte Tauri, usque ad duod〈e〉cimam ubi sunt radii sextiles Lunae. Postmodum ab ea parte usque in finem Tauri, cum nullus planeta succedat nec radius, gubernat Luna. Quod si nullus planeta, nec radius sit ante locum apheticum, gubernabit solus dominus finis, ut postea docebimus. Quod si rursus sint duo planetae, ante vel radii duo, vel planeta unus, et radius alterius, tunc proximiorem aphetae pro gubernatore eligemus. Quod si ambo sint in eodem gradu eligemus utrunque praelato, tamen eo qui corpore ibi praesens est ei, qui radios mittit. Radiorum quoque diversitatem inspicere oportet, et naturae similitudinem aut repugnantiam. Maleficus enim et naturae loci repugnans, et ex adverso positus gubernabit quidem, sed ut tyrannus et dominus iniquus, contra beneficus et loco congruens, et corpore praesens, aut radiis amicis locum aspiciens, gubernabit ut rex, ut pater. Quod si multum distet, qui succedit planeta, ut in nostra genitura a sextilibus radiis Lunae, qui in 12. partem perveniunt Tauri, usque ad 12. Geminorum, ubi est corpus Martis, et rursus radii Lunae quadrati intercedunt partes 30. aut saltem 29. usque ad 11. Geminorum ubi cadunt radii trigoni Solis, tunc Luna nihilominus gubernabit omnes illos gradus, usque ad 11. Geminorum, ubi tunc Luna desinente, Sol gubernabit, inde paulo post Martis gubernationi Luna commiscebitur, quia radii illius trigoni Martis corpori succedunt. Sed ut dixi, quia in eodem gradu sunt, et corpus validius est radio, miscebimus Martis et Lunae gubernationem simul, donec ad corpus Saturni directio pervenerit. Interim autem gubernatio Martis et Lunae, Solis, aliquid commiscebitur propter magnam solarium radiorum propinquitatem. A duodecima igitur Tauri parte ad 11. Geminorum, ut dixi, gubernabit Luna, sed varie eas partes. Nam a duodecima Tauri usque ad 24. plus poterit Luna, quam dominus finis, quia tanta est magnitudo lunaris luminis, et quanto plenior fuerit eo maior. A 24. in finem Tauri, cum Luna in Tauro altitudinem habeat, aequales ferme erunt vires Lunae, cum domino finis illius partis. Ab initio autem Geminorum ad 11. illius partem propter longinquitatem radiorum sextilium, et mutationem signi ubi Luna nullam habet potestatem finis dominus maiorem habebit vim quam Luna. Ita hoc exemplo reliqua intelliges.
Secundum est quod dominus finis semper debet assumi, ut socius cum gubernatore, qui corpore vel radiis dominationem suscepit. Ratio quare non dominum domus, aut altitudinis, aut trigoni accipiat, sed solius finis, clara est, quia oportet naturam dominii congruere naturae rei et temporis, cum igitur tempus dividatur in minutiores partes congruunt his domini finium non alii.
Tertium est quod docet quantum temporis his partibus correspondeat et dicit tantum quantum sunt ascensiones propriae illius loci sumptae iuxta modum declaratum in capite de vita. Circa quod notandum est, quod licet gubernator sit ante aphetam utpote in octava genitura Iuppiter ante ascendens, tamen directio debet inchoari a loco aphetae, et non a loco gubernatoris. Et ita dabimus primum annum septimae parti Tauri, ubi est horoscopus, et non quartae ubi est Iuppiter, qui est gubernator.
Quod si quis dicat cur est quod pleraque tamen ex his ante tempus adveniunt, ut etiam ante novilunium mortes aegrorum et pluviae, et ita de aliis? Causa est quincuplex, prima quia subiectum est, quandoque ita praeparatum ut effectus accidat ante perfectionem causae. Veluti quidam aegri sunt ita debiles, ut non possint expectare perfectam Lunae coniunctionem. Et aer est quandoque ita humidus, ut ante coniunctionem perfectam pluat. Ita dico de directionibus exitium aut felicitatem pollicentibus, quoniam quandoque ante exactum occursum promissoris perficiuntur. Secunda causa est robur maximum, quandoque directionis vel coniunctionis ut de igne magno, qui etiam accendit ea quae procul sunt, nec ipsum tangunt. Tertia est societas aliarum coniunctionum, vel occursuum, vel ingressuum, atque aliarum causarum, quae effectum ante tempus accelerant. Quarta est media coniunctio et adventus corporis planetae ad locum ante centrum, vel luminis ante corpus. Quinta est constitutio generalis superius dicta. Veluti planeta velox natura, motu auctus, orientalis a Sole, et in mundo. Contrariis ad unguem causis, effectus post directionem differuntur.
Textus LXXXIII
Annuos vero reiicientes annorum multitudinem ab ineunte aetate a singulis apheticis locis iuxta ordinem signorum singulorum eum assumentes qui signo dominatur in quo substiteremus. Idipsum in mensibus praestabimus abiicientes iterum a mense natali praeteritorum mensium numerum a locis annui dominii, secundum ordinem signorum dies viginti octo; ita dies etiam a natali abiiciemus a menstruis locis, pro uno signo dies duos et trientem.
〈Commentarius〉
Haec est tertia temporum divisio in annos et annorum partes, quam ponit Ptolemaeus capiendo in singulis apheticis primo triginta gradus, et eum qui signo dominatur faciemus dominum eius anni et si fuerint duo signa, iuxta partes eorum. Gratia exempli horoscopus est mihi 7. pars Tauri, primus annus habebit a 7. parte Tauri ad 7. Geminorum. Et ita primis 9. mensibus, et 18. diebus praeerunt Luna et Venus pro partibus 24. Tauri, residuum anni gubernabit Mercurius pro sex partibus initii Geminorum. Sequenti anno gubernabit Mercurius menses novem, dies 18. reliquum Luna cum Iove. Tertio anno Iuppiter et Luna menses 9. dies 18. reliquum Sol, nam procedet a partibus 7. Cancri, ad 7. Leonis. Ita perfectis 12. signis 13. anno revertetur res ad initium et Venerem cum Luna, et 7. partem Tauri usque ad 7. Geminorum et hic circuitus durat usque in finem vitae, ex singulis quinque aphaetis.
Similiter ab eodem principio anni dicamus gratia exempli, quinquagesimi primi nostri incipientis cum profectio pervenisset ad 7. partem Cancri dividit totum annum in 13. partes aequales, quibus praeficit totidem signa et dominos, et hoc ut procedendo 13. signis sequenti anno pervenitur ad signum sequens tam in anno, quam mense. Exemplum, ut dixi, anni quinquagesimi primi signum annum est Cancer, idem est signum primi mensis, Leo secundi, Virgo tertii, Libra quarti, Scorpio quinti, Sagittarius sexti, Capricornus septimi, Aquarius octavi, Pisces noni, Aries decimi, Taurus undecimi, Gemini duodecimi, Cancer tertiidecimi, Leo quartidecimi, qui et initium est sequentis anni. Et ita vides menstruam processionem ex uno in aliud signum detulisse annum dominatum per unum signum. Cum ergo dividatur annus in 12. menses fit, ut unus mensis dies contineat 28. et horas duas, et minuta 17. Sed Ptolemaeus praetermittit horas et minuta, quia parum erroris adducere poterant et etiam quia facile occurrebant construenti tabulas.
Eadem ratione dividendo mensem dierum 28. per 13. partes, prodeunt, dies duo et sextans, ferme. Sed textus dicit triens non sextans. Graecus codex habet ἡμισυ, quod est dimidium, et non trientem aut sextantem. Haly vidit hunc errorem et putat legendum sextantem. Si sequamur eum, qui vertit, esset ut 28. dies dividerentur per duodecim signa tantum, et ita exirent dies duo cum triente. Tertia opinio est quod divisio per menses sit in 12. et totidem signa, et tunc prodibunt 30. dies pro mense. Et rursus mensis per 12. signa divisus habebit dies duos et dimidium ut Graeca litera habet. Ita oportet a textu Ptolemaei abiicere illa verba (Dies viginti octo) et forsan sunt additi ab aliquo qui suo modo illum interpretatus est. Hoc igitur habet difficultatis tertia expositio. Secunda vero non servat eundem ordinem, quia ex signorum mensium ordine constat ordo signorum annuorum, sed non ex ordine signorum dierum constabit, ordo signorum menstruorum. In prima oporteret pro ἡμισυ legere ἐκτημόριον quod est sextans, at hoc multum differt. Similis dubitatio emergit cur revolutiones annorum in his non potius secutus sit, quae sunt iuxta ordinem rerum ipsarum et causarum, quam hos processus. Ideo dico quod fuerunt tres causae huius, prima quia iste debuit assimilari directionibus, eo quod sit divisionis temporum modus quidam, igitur etiam debuit fieri per processus, non per revolutiones. Secunda quia debuit hic processus esse aequalis, ille vero qui fit per revolutiones magnam recipit inaequalitatem, ideo non est conveniens, nam propter ascensiones regionis ascendens, quandoque transibit ex Virgine solum in Libram, et quandoque ex Aquario in Cancrum. Tertia quia in his tribus divisionibus temporum observat semper ordinem planetarum, ut omnes planetae ad gubernationem aliquo modo assumantur. In prima divisione per aetates secundum ordinem quo mundum constituunt. In secunda iuxta ordinem finium. Hic iuxta ordinem signorum. Si procederet per revolutiones nullus esset ordo in planetis, sed idem planeta saepius, aliquis nunquam assumeretur in circuitibus duodecim annorum et mensium, et in uno mense. Praeterea revolutio fit cum motu processus absque motu at Ptolemaeus in vita non observat nisi duos motus, primum cum homo nascitur et constituitur figura principalis, et secundum supervenientem de quo loquetur, in quarta divisione temporum, igitur revolutio non potest esse principalis causa divisionis temporum in tertio modo. Et si quis obiiciat ut ex nostris libris aeditis, olim exempla quibus confirmantur revolutiones, respondeo si sane intelligantur illa pertinere ad quartam divisionem, de qua in sequenti textu agitur. Ptolemaeus vero adhuc duas alias divisiones proposuit secundam et tertiam, ultra illam et potentiores illa, igitur haec via est melior ut sequamur quadruplicem temporum divisionem, quam unam aut duas tantum, ut nos fecimus dum scriberemus libros De iudiciis astrorum. Et causa fuit quod nos desperabamus ob expositorum inopiam et difficultatem textus Ptolemaei, et confusionem maximam in arte scribentium, assequi illius sententiam. Modo cum assecuti simus eam auxilio divino exactissime et praeter omnem spem, eam tradimus etiam aliis perfectissime. Et eo melius acquiescendum illi est, quod existimandum sit Ptolemaeum, ut ipse testatus est superius, accepisse exempla et opinionem hanc ab Aegyptiis, qui, ut testatus Diodorus Siculus in secundo Rerum antiquarum, ex peritia astrorum solebant futura praedicere. Credendum etiam illa egregia Thrasybuli mathematici, de Tiberio Sullae eius filii, de Caligula, et Nerone, Ascletarionis, de Domitiano, et de seipso, non fuisse ignota Ptolemaeo viro diligentissimo et locupletissimo. Quod si nota fuerunt haud dubie illorum viam secutum esse necesse est, quae adeo evidentibus praedictionibus fuerit confirmata. Quamobrem et illa haec quam tradit aliena esse debet ab ea. Impudentis enim ac scelesti viri fuisset unum scire et aliud scribere. Quinimo etiam qui secuti et egregias praedictiones aediderunt, ut de Gordiano imperatore nescio quis, et de Iacobo Picinino, Franciscus Maria Ferrariensis, et de Paulo tertio pontifice maximo Paris Ceresarius Mantuanus, hanc viam secuti sunt, cum nulla alia esset in usu ante nos et etiam Ptolemaei ut par est studiosi essent. Unde constat nos etiam his inniti debere, quae hic ordine certo a Ptolemaeo traduntur illud intelligentes quod post subiunget Ptolemaeus, eo ordine quo divisiones ponuntur, eo etiam robur significationum accipi debere. Ita ut certissima sint, quae dominis aetatum decernuntur suis temporibus. Certa admodum etiam quae a dominis directionum et finium significantur. Certa etiam quae a dominis processuum annualium, et mensium atque dierum. Demum minus firma quae ab ingressibus planetarum in loca congruentia, aut dissidentia promittuntur. Et tamen ea adeo valida esse ut his solis nos confisi, multas praeclaras ad hanc diem in genituris praedictiones aediderimus. Quid igitur Ptolemaeum hac in parte sequenti eventurum sit facile intelligis.
Verum dices Ptolemaeus quidem has divisiones qualiter fieri debeant edocuit, significata quoque primae, quae per aetates fit tanquam manifestioris, et quibus minus opus esset ob facilitatem declaravit, sed de his duabus, scilicet secunda et tertia divisione, non est locutus. Respondeo quod ex praecedentibus cognoscuntur. Sunt autem quinque, si recte colligantur, ex quibus eventus dignoscere licet. Primum est quod directio aut profectio perveniat ad beneficam, aut maleficam, aut mediam, et sumitur hoc a natura planetae, quemadmodum in vita et in decretis generalibus maleficae offendunt, beneficae iuvant, ita in processibus et directionibus. Non tamen directio tantum quantum generalis et natalis constitutio et minus processus quam directio. Secundum est constitutio planetae hora qua suscipit dominium quod sit orientalis, a Sole auctus lumine et motu, in suis dignitatibus bene configuratus Lunae et beneficis, haec enim bonum, contraria malum significant. Tertium quod planeta, qui dominium recipit in natali figura sit amicus, et propitius illi causae, hoc enim bonum. Sicut si sit dominus oppositi aphetae, aut oppositus domino aphetae malum. Quartum quod talis dominus processus, vel directionis hora geniturae fuerit foelix aut infoelix. Quintum et ultimum quod observemus in toto decursu dominii sui cum occurret beneficis, aut configurabitur aphetae nativitatis, aut ipse erit potens, causa illa iuvabitur, cum fuerit in coniunctis debilitabitur et similiter cum erit sub radiis Solis, aut retrocedet, aut oppressus a maleficis, aut cadens. Haly vero credit quod Ptolemaeus sponte haec occultaverit, sed non solum invidiosum est, verum etiam stultum, tradere artem et illius praecipuam partem occultare Deinde ea tradere, per quae intelligantur scripta ab illo, et fiat quasi aliena laus.
Circa hos tres modos divisionis diligenter observandum, Ptolemaeum vitasse confusionem, et dominos processuum, et directionum observasse, et non solum ipsa loca, et locum aphaeticum principalem hora geniturae. Exemplum, ut dixi, anno quinquagesimo secundo horoscopus pervenit ad Cancrum, Tauri pars septima est apheta, et dominos considerat feptimae partis, non Tauri, sed Cancri, Lunam et Iovem principaliter post dominos loci geniturae, id est, septimae partis Tauri, et locum processus, id est, septimam partem Cancri. Ita ut in divisionibus temporum, seu per processus, seu per directiones, cum sint quatuor, locus natalitius, dominus loci natalitii, locus processus, dominus loci processus primam authoritatem sortitur dominus loci processus, secundam locus natalitius, tertiam dominus loci natalitii, locus autem processus quarto loco habetur. Et haec pro intellectu non solum praecedentium, sed et sequentium. Verum dices nonne sufficiebat Ptolemaeo dicere, quod tota figura singulo anno per unum signum procedebat, quasi per viam revolutionis, ita ut figura revolutioni similis erigeretur? Respondeo quod non, ob duas causas, prima ob inaequalitatem domorum, secunda quia non vult quod procedant, nisi illa quinque loca principalia, non omnia.
Textus LXXXIIII
Respiciendum etiam est ad ingressus in praecipua potissimum loca neque enim parum momenti habent in temporum decretis, maxime Saturni generalium, Iovis annuorum, Martis et Solis, Veneris et Mercurii menstruorum, Lunae diurnorum.
〈Commentarius〉
Haec est quarta temporum divisio, quae quasi fortuita est, cum planetae ingrediuntur praecipua loca, id est, illa quinque dicta, nam eorum significatum tamdiu durat, quantum planeta ille integrum signum permeare potest. Ob id Saturnus generalem habet temporum partem, id est, duos annos et dimidium et quandoque tres, quia tantundem in uno signo manere potest. Et haec est causa quod paucae infelicitates diutius durant et maxime pestis, quamvis a deliquiis significatio principalis sumatur. Eadem ratione Iuppiter habet annos, anno enim manet in singulo signo. Mars, Sol, Venus et Mercurius menses, nam Mars non implet spatium duorum mensium in uno signo generaliter, ad summum quandoque octo mensium reliqui tres uno mense signum ex ordine peragrant, ideo praeponuntur hi quatuor planetae mensibus. Eadem ratione Luna cum in uno signo paulo plus duobus diebus maneat, dierum spacio praeest. Haec igitur est ratio distributionis fortuitae temporum iuxta ingressus, et deambulationes planetarum in quinque locis principalioribus, et per loca principaliora, non intelligit nativitatis, sed ad quae pervenerunt per annuos, vel menstruos processus.
Textus LXXXV
Ac quemadmodum generalium temporum arbitri potiores sunt ad decretum absolvendum, ita particularium conducunt aut reluctantur, pro convenientia et adversitate naturae suae, transitus vero augmenta decrementa eventuum adducunt.
〈Commentarius〉
Comparat invicem haec tria generalium temporum dispositores, et propriorum, et transitus, nam generales dispositores plus possunt in absolvendo effectum. Domini vero propriorum conducunt, scilicet plurimum, aut reluctantur, transitus autem tantum augent, aut minuunt.
Notandum quod licet hi reditus semper aliquid tamen longe plus faciunt in finibus annorum, quam in alia parte anni. Et ita de mense et diebus. Et plus in initio anni quam mensis, et mensis quam dierum, per signum significatorum, ut capite de vitae spacio superius visum est.
Notandum rursus quod mutationes signorum in annis concordant, cumrevolutione Solis et motu Iovis. Et menses dierum 28. horarum duarum minutorum 17. cum revolutione Lunae. Est enim medius inter mensem revolutionis Lunae, qui est dierum 27. cum tertia et mensem coniunctionis Lunae cum Sole, qui est dierum 29. cum dimidio. Et signorum spatium quod continet dies duos et sextantem, ut dictum est, cum spacio quo Luna in signo uno permanet.
Textus LXXXVI
Nam summariam qualitatis rationen et temporum prorogationem apheticus locus et generalium temporum arbiter una cum finium domino designat, eo quod familiare est unumquodque sydus iis in genitura locis quorum ab initio gubernationem sortitum est. Sed bono ne sint an malo ex eorum qui temporibus praesunt praesnnt B naturali et mista propensione ad bene maleve faciendum colligitur et eorum familiaritate aut inimicitia, quam ab initio susceperunt.
〈Commentarius〉
Quinque erant ab initio proposita, quae nobis eventus praedicerent, scilicet constitutio genethliaca et quadruplex divisio temporum, quarum prima quae per aetates fit cum sit omnibus communis, et per se clara omittitur, reliqua duo prima in praesenti textu edocet, scilicet generalem constitutionem et tempus, a directione sumptum. Cum vero tria ferme in qualibet re supponantur, ut in secundo libro docuit, genus rei, tempus et qualitas, veluti in coniugio haec tria quaeruntur an nubet? Quando nubet, an foelix erit coniugium? Et ita de aliis praeterquam de morte, sed et in illa mortis author quaeritur. Verum mors per aphetam non decernitur, sed anaeretam. Inquit igitur genus rei decernitur per locum apheticum, prorogationis tempus, id est, quousque procrastinabitur generalis arbiter temporis, id est, promissor in directione. Speciatim autem dans finis, hoc autem in secunda divisione est explicatum. Eo quod subdit causam quare assumendus sit apheticus locus cum finium domino, scililicet succedentium, et temporum generalium arbitro, quia dicit, licet apheticus locus sit per directiones mutatus, tamen semper participat cum domino temporis illius. Exemplum, quando directio signi Geminorum pervenerat ad horoscopum, tunc dispositiones horoscopi et fuit in iuventute, erant mixtae ex natura finium in Geminis et Martis, gratia exempli, et Saturni natura, qui ibi erant et Tauri quod fuit ab initio in ascendente. Quod vero dixit naturali et mista intelligit quod tria debemus considerare in temporum significatoribus, naturalem dispositionem benefici, vel malefici mixtam, id est, statum eius tunc, et cum quibus commiscetur et idem hora nativitatis.
Notandum quod ex hoc colligitur una regula pulchra, scilicet quod effectus promissus per directionem, non potest differre, nisi per tot annos quot sunt hi, qui respondent numero partium finis, quae supersunt post directionis locum. Exemplum, per directionem in fine annorum quinquaginta sextilis radius Iovis pervenit ad ascendens, et fines Martis in Cancro sunt, ab initio eius usque ad initium septimae partis, radii vero sextiles Iovis cadebant in quartam partem Cancri, et Iuppiter fuit dominus loci Lunae iter significantis, et iuxta cadebant radii quadrati Solis, et trigoni Lunae, et omnes iter significarunt. Dico igitur punctum itineris est quarta pars Cancri, tamen ubicunque contingat concordia progressus signorum ab initio Cancri, usque ad initium septimae partis Cancri, ibi erit itineris significatio. Ponamus igitur quod in eo statu ascendant, cum primis sex partibus Cancri partes quinque, minuta 18. quibus respondent anni quinque cum triente. Cum igitur ex directione debuisset contingere in fine anni quarti horum, qui fuit quinquagesimi mei finis, et ita contingit ad unguem, tamen potuit contingere per annos quatuor ante, vel sexdecim etiam menses post tempus in quo contigit, quia tantum extendebantur fines Martis ante, et post punctum in quem cadunt radii promissoris, et hoc est quod voluit Ptolemaeus.
Textus LXXXVII
Quibus vero temporibus magis elucescet decreti vis significatur ab annuorum et menstruorum signorum cum obnoxiis locis configuratione et secundum ingressus astrorum et Solis Lunaeque radiationes ad annua et menstrua signa. Nam si convenienter se habent cum locis affectis ab initio in genitura accepto et secundum in ambulationes convenienter illis configurantur pro re proposita bonum, si inconvenienter et praeter conditionem opposita quidem aut quadrangula figura in transitibus malorum authores sunt. Aliter vero configurata non ita.
〈Commentarius〉
Reliqua duo membra divisionis temporum, quae ad propria tempora pertinent, id est, ad annum, mensem, diem et horam effectus, ut de Domitiano alias retulimus, in praesenti textu declarat, dicens quod tale tempus dignoscitur ex duobus, scilicet annuorum, et menstruorum intellige tu et diurnorum signorum, id est, quae habentur in tertia temporum divisione, et superius declarata sunt a nobis, ad obnoxia loca intelligit bona et mala, non mala tantum, pro obnoxiis locis maleficarum et beneficarum, et luminarium, et sortis, et coeli medii, et ascendentis intelligit loca. Sed tamen in his tribus ultimis radii non tantum possunt, ut in ipsis planetis. Nam si gratia exempli, agatur de comparatione ad ascendens in octava genitura inconiuncta illi signa sunt Gemini, Sagittarius, Aries et Libra quoties erga profectio ad aliquod horum signorum pervenerit, nusquam afficietur, in trigonis et hexagonis signis bene se habebit. In oppositis et quadravis male. In malis autem utpote cum mihi Saturnus et Mars Geminos possideant, et Gemini, et Virgo, et Pisces, qui sunt in quadrato, et Sagittarius, qui est in opposito, malum afferent, Leo autem et Aries, qui sunt in sextili, et Libra, et Aquarius, qui sunt in trigono non nocebunt. Hoc est quod dixit (aliter autem configurata non ita). Non praetereundum puto quod ignotus explanator, nos in hac causa docet, scilicet temporum annuorum, et partium illorum significata, proprie pendere ex tribus, scilicet significatoribus promissoribus, et finium dominis. Atque haec de processibus annorum, mensium, et dierum.
Quod ad ingressus vero attinet, vult ingressus planetarum configurari bene si bonum debent significare, et malum, si male. Exemplum, si anno quinquagesimo primo ascendens pervenit ad Cancrum, et Saturnus fuisset in Capricorno, omnia mihi adversa contigissent. Si autem ibi fuisset Iuppiter optime, id est si fuisset in Cancro. Et ita inspicere oportet ubi erant luminaria, quorum alterum in Libra, et ideo adversabatur, reliquum in Leone iunctum Iovi in secundo loco et hoc iuvit in causa divitiarum et incolumitatis corporis et hoc semper verum est, sed magis in initiis annorum et mensium, ut alias dixi.
Et circa hoc est notandum quod ego observavi saepius, et est quod si in initio anni, idem de mense dico, loca principalia per ingressus, et maxime Luna cadant in locis maleficarum in genitura, vel fiat reditus quasi per circuitum malus, tunc eveniet eo anno mors, vel infortunium ex genere significati loci principalis, quem Luna aut planeta alius significator constituit. Velut in genitura Io. Pauli Sfortiae, Luna fuit inter Pleiadas, et Iuppiter iunctus Marti in Sagittario, et pervenit ad annum in quo Luna fuit rursus inter Pleiadas et Iuppiter iunctus Marti, in Aquario in quadrato Lunae, et mortuus est eo anno. Et similiter in genitura Francisci Sfortiae secundi videbis, exemplum, casus Lunae in loco maleficae eo anno quo mortuus est. Et haec omnia intellexit Ptolemaeus sub ingressibus astrorum in loca obnoxia a nativitate, et loca aphetica annua, aut menstrua, vel diurna processus.
Sed dices igitur ex hoc sequitur quod singulis duodecim annis homo ad eadem perveniet? Ita quod si quis habuerit morbum in tertio anno habebit, in 15. et 27. et 39. et 51. et si quis habuit dignitatem anno 50. habebit et 62. et 38. habuisse oportuit, itemque 26. Et sic de aliis quod non solum falsum, sed et absurdum esse videtur. Hoc tamen ita contingere necesse est, si admittamus omnia loca principalia singulis duodecim annis ad eadem signa non solum, sed et signorum partes reverti et quod ut se habuerint haec signa ad loca nativitatis bona malave, congruentia aut dissidentia, ita bona aut mala sequi. At hoc certum est singulis etiam duodecim annis revertentibus locis principalibus ad eademmet signa, eodem modo illa configurari ad loca geniturae. Ptolemaeus vero concedit omnia haec, igitur necessarium erit evenire, ut dixi, eadem statis quibuscunque temporibus. Propter hoc Arabes hac in causa Ptolemaeum deseruere, alia commenti absurda et falsa. Ut vero ratio Ptolemaei perspicacissima intelligatur, sciendum hoc, quod omnia quae hic fiunt, a coelorum motibus et constitutione pendent et quod, ut superius dictum est, omnia quae in coelo inaequalia esse videntur ad aequalitatem referuntur, igitur cum revolutio Solis inaequalis sit, non poterit eventus rerum in annis ad illam referri, sed ad directiones et processus per signa. Ex hac tamen aequalitate, quae est raditus ad signa eadem singulis 12. annis, et comparatione ad genethliaca loca consurgit magna diversitas. Videndum est igitur quomodo consurgat. Si quis loca processuum compararet locis directionum protinus consurget causa diversitatis in circuitibus 12. annorum, sed non est. Consentaneum hoc rationi, quia esset multiplex diversitas. Dico igitur quod Ptolemaeus vult quod ad hoc ut sequatur effectus ut primum significetur a significatore generali in nativitate, qui illum venturum esse promittat. Inde per directiones et aetates venabimur tempus. Et si contigerit sub illo tempore directionis aetatis, et finis congruentium processui, quem Arabes vocant alynthiam, pervenire ad signum congruens, eo anno sequetur effectus validus, et absque impedimento, et maxime si planetae cum hoc, loca haec processuum ingressi, fuerint faventes significato vel etiam Sol, aut Luna solum respexerint. Quod si nullo possint esse talia signa, quae faveant huic causae, utpote quod in bono impediantur a maleficis ibi positis, aut respicientibus quadrato opposito vel aspectu. Vel in malo impediantur a beneficis illis positis, aut aspicientibus trigono, vel sextili aspectu, tunc oportebit quaerere magna diligentia opportunius signum in ea causa. Quod si eo invento planetae contrarii significati ibi ingrediantur, vel etiam Sol aspiciat, aut Luna ex opposito, vel quadrato aspectu, tunc impedietur negocium illud quamdiu planeta ille locum eum corpore, aut radiis obsidebit. Ex hoc patet quod hinc ad 12. annos res talis non revertetur, quia directio necessario erit mutata et forsan aetas et dato quod ista omnia reverterentur ad idem, non idem effectus reverteretur post 12. annos, quia ingressus planetarum, et luminarium variatur, igitur et effectus. Nam si idem numeros per duos numeros diversos multiplicetur, aut addatur duobus diversis numeris, necessario conflabuntur duo numeri diversi magis, quam si duo et duo numeri ex toto diversi iungantur, aut multiplicentur, ut in multiplicationes 3. et 8. et 4. et 6. in additione 3. et 8. et 4. et 7. nam multiplicando 3. in 8. vel 4. in 6. utrobique fit 24. et addendo 3. et 8. et 4. et 7. fit 11. utrobique. Sed manente uno numero, idem nunquam proveniet. Igitur Ptolemaei inventio effectui respondet. In his tamen circuitibus contingent persaepe quaedam similia, sed propter varietatem initiorum, aetatum et successuum, quae ex ingressibus pendent, diversa omnino existimabuntur. Manifestum est etiam ex his quod initia annorum quippiam simile cum finibus habebunt Et scias quod in hoc textu, et alio superius explicato, tota ferme non solum ars, sed et artis existimatio, et difficultas, reconditae sunt.
Textus LXXXVIII
Ac si iidem et temporum et introituum domini fuerint planetae illustris fit et minime mediocris decreti natura, sive illud bono sive malo fuerit; multo vero magis, cum non solum temporis quod gubernant nomine causarum generi praesunt, verum ab initio secundum genituram.
〈Commentarius〉
Quod in rebus manifestis diffusius loquatur Ptolemaeus, quam in obscuris, plurimi admirari solent cum non intelligant in obscuris non potuisse, vel hanc obscuritatem sermonis effugere, vel immensam longitudinem, cum mediocris prolixitas maiorem brevitate obscuritatem paritura esset. Nam quibusdam membris divisionis explicatis, alia et peculiari ratione, quam tota rei substantia maior longe confusio emersisset. Duo igitur capita rerum attingit, quorum quodlibet habet duos modos, primum in praesente textu, et est cum domini ingressuum, id est, signorum in quae planetae ingrediuntur, aut finium fuerint, id cum dominis signorum processus in singulis causis, puta vel vitae, vel divitiarum, vel animi et multo magis intelligit si sint eadem signa, tunc sequentur illustres non solum evidentes effectus. Alter modus maior est hoc, cum praeter dominium loci ingressus et processus, fuerint etiam domini illius significati in genitura, id est, loci aphetae rem eam significantis. Et de hoc habes exemplum clarissimum in genitura octava anno 51. nam Luna significavit iter, et ascendens pervenit per processum ad sextam partem Cancri, et per directionem ad quartam partem Cancri, quibus ambobus locis Luna praeest. Ideo significavit iter magnum et diurnum.
Ut vero in eiusmodi rationem quandam certam invenias id, quod saepe expertus sum, te docebo, animadverte singulos dies foelices, aut infoelices, et ex qua causa, tum vero quis nam planeta, aut locus affligatur, et tum in illa causa toto anno praecipue observabis inveniesque, cum validus fuerit eo anno, ac foelix, prospere res procedere si infortunatus, et imbecillis infoeliciter. Eoque magis cum in genesi eidem negocio praefuerit, nec velit minima quaeque timere, aut observare, sed evidentes tantum excessus, sed et in causis praecipuis. Unaquaeque enim genitura tria aut quatuor habet observatione digna. Velut in genesi Alexandri Medices, de qua superius egimus, quis poterit loci sortis ad foelicitatem et Martis, tum ad seipsum, tum ad Solem configurationis pro violento exitu oblivisci, et 28. Leonis partem non observare. Tum vero secundo loco eos, qui afficiunt, commune autem utrisque sydus atque locus.
Textus LXXXIX
Omnino vero beati aut miseri sunt quibus vel unus locus ab omibus aut pluribus aphesibus occupatur, aut si hae differant, eadem tempora omnes plurimasve obviationes similiter beneficas aut maleficas complexa sunt.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum caput illustre ob concursum, et hoc similiter habet duos modos, quorum primus est quod quando quatuor ex quinque aphetis superius dictis, scilicet Sol, Luna, sors, ascendens, vel loco ascendentis coeli medium, in eadem parte unius signi fuerint, tunc tali nato advenient omnia bona simul aut mala, et hoc est validissimum. Similis huic sed paulo imbecillior est, quando singuli aphetae sua loca seorsum habuerint, sed casu evenit ut eodem tempore omnes, aut saltem maxima pars obviat malis radiis ac maleficis, aut simul omnes, aut maxima pars beneficis, tunc illi nato evenient simul plura bona aut mala. Velut contingit Iob, (quanquam illud fuit supra naturam), ut brevi divitiis omnibus, et filiis, et sanitate privatus fuerit. Et his quibus domus corruens vitam cum bonis, et familia tota aufert. Patet igitur quod in primis duobus modis declaratrem illustrem magnitudine, sed in uno tantum genere insequentibus autem illustrem non propter rei magnitudinem, ut in reliquis praecedentibus, sed concursu multorum bonorum aut malorum.
Textus XC
Hic igitur nobis est temporum contemplandorum modus, genera vero decretorum suis temporibus evenientium congerere hoc loco omittemus, ob illum quem nobis scopum proposuimus cum astrorum efficientia generatim perspecta, partilioribus eventibus accommodari iusta ratione possit. Si mathematici causam erudite cum ea quae ex temperatura nascitur comparemus.
〈Commentarius〉
Si memor es eorum, quae in secundo libro scripsit, in futuris quaeri solent quatuor, locus, tempus, genus et modus. Verum in tertio docuimus genus in publicis rebus ad modum in genituris privatorum transferri oportere. Ita ut sit sensus, quae vero speciatim unicuique homini tempore directionis, et processuum, et ingressuum decernantur, omittam scribere, quod iam sit per se notum, quia ex decretis generalibus iam superius his quatuor libris descriptis pateant, modo has considerationes mathematicas cum his, quae ex temperatura uniuscuiusque oriuntur, comparemus. Sed dices nonne etiam temperatura habetur ratione mathematica, ut superius visum est? Respondeo quod licet haec temperatura etiam ex astris haberi possit, nihilominus non tam exquisite, ut Ptolemaeus suadeat ut cum rem prae manibus habere possis, altius eam exquiras nec quicquam habeas tutum cui inniti possis. Consulit igitur ut sensibus percepta compares his, quae a genesi ac dependentibus ex illa decernuntur utarisque commode his quae notissima iam habes in omni praedictione.
Iam ergo explicuimus dicta Ptolemaei docuimusque, quae ad dignoscenda futura quantum homini licuit pertinent. Reliquum est ut Deo gratias omnium bonorum authori agamus. Nec pigebit ea adiicere, quae quanquam supra dicta sint, non tamen adeo ordinatim, neque perfecte, scilicet quod ad recte praedicendum septem maxime sunt necessaria, primum ut genesim habeas quam exactissimam, et si fieri potest aliquibus experimentis comprobatam quod si non propriis, quia nuper natus sit fieri non potest, ut vel ex nascendi modo, aut casibus parentum, aut fratrum id non coniicias. Advertes etiam ut docet Ptolemaeus hic fortunam et ingenium. Secundum ut tabulas exactissimas habeas declinationum cum rectarum ascensionum, et obliquarum ab uno altitudinis gradu usque ad regionis tuae gradum ac minutum altitudinis, necnon iuxta eadem horariorum temporum atque positionum ex tabulis primi mobilis fabricatas, nam cum his et ephemeridibus Prutenicis, et sphaera solida ob stellas fixas consequens intentum. Tertium ut praeter generalia quaesita contentus sis quatuor aut quinque insignioribus eventibus nec putes tibi acta diurna ibi conscripta habere. Quartum ut seligas concordi ratione loca bonae, malaeque fortunae, tam vitae quam divitiarum, et honorum, itinerum, uxoriae rei ac filiorum. Tum vero existima futura evidenter cum directiones his locis, et plurimis, nam plurima simul evenire necessarium semper est, cum processibus atque redditibus concordabunt. Quintum ut scias quae negligenda aliter non solum in errores, sed in desperationem ex confusione pervenies. Sextum ut utilium quae principalia, et an unum, aut alterum, aut ambo, aut quando unum, quando alterum, hoc enim maxime necessarium. Septimum in quibus mastime contingant dubitationes et sunt quinque domorum divisio antiqua, et nova directio per meridianos iuxta proportionis, aut circulos positionis reditus, an processus significatorum electio, et loci mutati, aut mutati ingressibus comparati.
Hieronymi Cardani medici Mediolanensis expositionum in Cl〈audii〉 Ptolemaei libri IIII De iudiciis finis.




