〈I.4〉 Caput IIII
Nam etiam.] In superiori capite probavit coelum esse sphaericum et sphaerice moveri, in hoc vero probat terrae rotunditatem ad universas partes, quod fit duabus rationibus praecipuis, quarum altera sumpta est ab eclypsibus, altera autem ab elevatione poli. Ratio quae ducitur a defectibus lunaribus pertinet ad confirmationem eam qua probatur terrae rotunditas ab ortu ad occasum et contra. Nam si non esset rotunda ab ortu ad occasum, apparet sine dubio eclypsis Lunae omnibus simul, sed nos videmus diversum fieri. Quia tempus orientalium semper maius esse reperitur quam occidentalium, non re ipsa. In exemplum sit haec figura in qua ostenditur quod eclypsis quae orientalibus, qui habitant in superficie terrae super puncto B, fit hora tertia noctu, illa fuit occidentalioribus,
scilicet qui habitant super puncto F, hora prima. Talis nimirum eclypsium varietas non posset fieri si terra non foret rotunda seu sphaerica ab ortu ad occasum: hoc argumento excluduntur omnes reliquae superficies seu figurae terrae, cava scilicet plana et triangularis, quae si esset cava, sequeretur necessario occidentalioribus stellas citius oriri quam orientalioribus et contra, sicut cernitur ex hac figura in qua habitanti super D, qui est occidentalior, stella L citius apparet quam orientaliori, cuius radius oculorum CK non proiicitur in punctum seu stellam L quae occidentaliori apparet, imo ad punctum K, quod tamen per eclypsium rationem aliter se habere inventum est, quemadmodum diximus. Plana quoque non potest esse,
quia non videmus stellas uno eodemque tempore oriri et occidere, sicut supra de coelo dictum est.
Quod autem.] Secunda ratio qua probatur terrae rotunditas ab aquilone ad meridiem ducitur ab elevatione poli, qua cylindrica seu columnaris figura plane excluditur. Siquidem cernimus, euntibus nobis versus aquilonem, aliquot stellas de meridionalibus paulatim occultari, quod nullo modo fieret si terrae forma ab aquilone versus meridiem foret cylindrica. Ad haec, est etiam argumento quod sit sphaerica, quod videmus quantitatem dierum variari quando tendimus versus aquilonem ab aequatore. En tibi figura. Qui habitat versus septentrionem in puncto G, cui elevatur polus, illi videntur stellae ABC et stellae MKL occultantur ei, sed habitanti in F fit contrarium.