Haec figura pro ea ponatur quae habetur folio 64 columna prima, libro 3 capite 3.
In ultimum caput libri quinti annotatio
Empedocles duplam esse a terra ad Lunam distantiam asseruit.
Quidam vero mathematici, diligentius perscrutantes, decies octies. Eratosthenes Solem distare a terra 308 stadiorum myriadas, 3,080,000 stadiorum, 385,000 miliariorum. Lunam vero a terra 78 myriadas stadiorum, 780,000 stadiorum, 97,500 miliariorum.