PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · D2v

Facsimile

et africus propter Martis domum ita ut fiat triangulum, ut Graeci vocant borrolibycum, quod misturam aquilonis et africi significat, nam africos Mars excitat qui conditionem lunarem sequitur cum et occidua coeli plaga effoeminata habeatur. Secundum triangulum, ductum per Taurum, Virginem et Capricornum, quodque constat signis tribus foemininis, Lunae et Veneri datur. Ipse Taurus vicinior aestivo circulo est, Virgo aequinoctiali, Capricornus hiberno. Hoc triangulum potissimum australe est propter Veneris dominationem, cuius stella illius partis ventos suscitat propter validi et humidi vim; quia vero et subsolanum admittit propter Saturni domicilium, Capricornum, qui hunc ventum ciet, quique orientem propter conditionem solarem tenet fit hoc tanquam priori oppositum, ut ita dicam, austrisolanum. Triangulum tertium, Gemini, Libra, Aquarium, complectitur tria signa masculina, alienum prorsus a Marte proprium, vero Saturnum et Mercurium propter duas illorum domos; quare his praemissa administratio est diurna quidem Saturni conditionis causa, nocturna vero Mercurii. Ipsum quidem signum Gemini vicinum est circulo aestivo, Libra aequinoctiali, Aquarius hiberno. Hoc triangulum potissimum est subsolanum propter Saturnum, sed quia conditionis nomine Iupiter conciliatur Saturno, admiscetur ventus iovialis aquilo, ut fiat triangulum Graeca voce borrapelioticum, quod significat confusionem solani cum aquilone. Quartum, per Cancrum, Scorpium et Pisces, relinquitur Marti, qui solus restet, quique ius sibi huius vendicet propter domicilium suum; adiunctae tamen huic sunt sociae administrationis, cum propter conditionem tum propter signa foeminina, nocte quidem Luna, interdiu vero Venus. Ipse Cancer in aestivo est circulo, Scorpio accedit ad hibernum, Pisces ad aequinoctialem. Hoc triangulum potissimum est africum propter dominium Martis et Lunae, sed propter Veneris commistione austri fit notolibycum, id est austriafricum.

⟨I.18⟩ De altitudinibus

Altidtudinum planetarum, ut vocant, ratio haec est. Cum Sol ubi ad Arietem pervenit in semicirculum aquilonarem conscendere incipiat, ubi vero ad Libram deiici et deferri ad austrum, non inconvenienter ipsi tribuere in Ariete altitudinem, cum etiam dies tum crescant et ca