PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · N1v

Facsimile

ram et convenientes, potissimum sexui suo congressus, neque ullo tempore neque hominum ulli recusantes, turpe aut illegitimum sit, nihil pensi habentes. Viri vero molles et ad naturae ignotas coitiones praecipites et concitatos, quique muliebres sibi partes congrediundo vendicant, occulte id sane et tecte. At si Martis quoque stella effoeminata fuerit aperte ac libere et urbana prorsus fronte quae diximus exercebunt, meretriciam illam et publicae prostitutorum turpem et execrabilem personam induti, usque ad communem populi indignationem et devotionem infames. Conferunt etiam orientales et matutinae figurationes Martis et Veneris, ut haec omnia viriliora sint et illustriora notioraque, occidentales autem et vespertinae muliebria magis et tecta. Haud dissimiliter Saturnus his accedens ut sint insolentiora et impuriora haec omnia et cum maiori turpitudine ac dedecore coniuncta, Iupiter vero ut decentiora, verecundia quadam velata et tutiora; denique Mercurius haec reddit vulgo notiora, agiliora milleque modis varia et cautius instituta.

Finis libri tertii.