PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · O1r

Facsimile

mus cum de Sole agimus antecedentes et signum signiferi ascendens et occidens, cum de Luna a novilunio et plenilunio eo usque ubi Luna dividua est, occidentales autem his scilicet oppositos. Omnino vero constantes et diuturni convictus permanent, quando in utriusque coniugis genitura luminaria contigerit configurata esse concorditer, hoc est quando vel triquetra triquetra] tirquetra L sunt inter se ipsa vel sexangula, maxime quando mutua huc receptio accesserit, multo magis quando quae viro Luna est foeminae Sol fuerit. Dirimuntur vero levi occasione matrimonia aut dissident coniugum animi, cum praedictae luminarium conditiones vel in signis inconiunctis acciderint vel sint ex opposito aut quadrato. Deinde si concordes luminum configurationes beneficae stellae aspexerint iucundos, blandos et utiles convictus significant, si maleficae, contentiosos, inverecundos, invidos. Similiter in discordi statu luminarium beneficae iis suffragantes non penitus convictum rescindunt, sed redintegrant, placant et conservant coniugale illud blandum et natura nobis inditam incomparem propensionem; maleficae non sine contumelia et execratione convictus perturbant et demoliuntur; siquidem Mercurius cum eis solus extiterit vociferationibus in properiis et accusationibus involvit, si Venus adulteriis, incantationibus et his similibus. Quae vero alio quovis pacto contrahuntur coniugia reiicienda sunt in utrovis genere in Veneris astrum, Martem et Saturnum. Congredientibus enim illis cum luminibus, cum familiaribus necessariis atque affinibus sive consanguineis convictus decernuntur; prout Venus erga alterutrum affecta est, si enim erga Martem cum coniuge iuvene quando quidem in mutuis signorum trigonis alternatas habent altitudines, erga Saturnum cum seniore, nam rursus in mutuis trigonis vicissim domos possident. Unde Venus cum Marte plane amatorias affectiones producit, quibus si accedat Mercurii stella, non sine divulgatione; in promiscuis et familiaribus signis, Capricorno et Piscibus, fratrum aut cognatorum coniugationes decernuntur. Et Luna si in virorum genituris ad haec accurrat, significat cum duabus sororibus aut consanguineis congressurum, si in mulierum genitali constitutione Sol, duobus fratribus aut cognatis. Cum Saturno rursus Venus forte reperta omnino