PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · P3r

Facsimile

rum etiam trinis ac sextilibus. Ac primum sane tempus in singulis moderationibus illi dabitur qui apheticum locum corpore occupat vel radiis; quod si nullus fuerit, asciscemus proxime antecedentem ad eum usque qui proxime succedentem aspicit partem, deinde hoc utemur usque ad proximum atque in aliis similiter, assumentes in gubernandi communicationem terminorum dominos planetas. Atque iterum partibus interiectis annos tribuimus secundum eam quae ab ascendente sumitur moderationem tot videlicet quot sunt eius regionis ascensionum tempora, a coeli medio quot sunt tempora coeli culminationum, a reliquis vero pro ratione propinquitatis ad angulos ascensionum aut descensionum culminationumve tempora accipimus, sicut cum de vitae spatio ageremus definiviumus. Hunc igitur ad modum generales temporum arbitros creabimus, annuos vero reiicientes annorum multitudinem ab ineunte aetate a singulis apheticis locis iuxta ordinem signorum singulorum eum assumentes qui signo dominatur in quo substiteremus. Idipsum in mensibus praestabimus abiicientes iterum a mense natali praeteritorum mensium numerum a locis annui dominii, secundum ordinem signorum dies viginti octo; ita dies etiam a natali abiiciemus a menstruis locis, pro uno signo dies duos et trientem. Respiciendum etiam est ad ingressus in praecipua potissimum loca neque enim parum momenti habent in temporum decretis, maxime Saturni generalium, Iovis annuorum, Martis et Solis, Veneris et Mercurii menstruorum, Lunae diurnorum. Ac quemadmodum generalium temporum arbitri potiores sunt ad decretum absolvendum, ita particularium conducunt aut reluctantur, pro convenientia et adversitate naturae suae, transitus vero augmenta decrementa eventuum adducunt. Nam summariam qualitatis rationem et temporum prorogationem apheticus locus et generalium temporum arbiter una cum finium domino designat, eo quod familiare est unumquodque sydus iis in genitura locis quorum ab initio gubernationem sortitum est. Sed bono ne sint an malo ex eorum qui temporibus praesunt naturali et mista propensione ad bene maleve