PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 67v

Facsimile

ma et ex spissis partibus constantia celerem et aequalem motum deorsum habere, terrena vero multa vix impelli aut trahi ab aliis moventibus posse, tamen illud negare non possent, Quae sequuntur ex hac opinione pugnant cum phaenomenis i. m. W cum esset terrae velocissima conversio (ut quae in tam brevi spacio tantum circuitum absolveret) et caetera quae in ipsa non sunt in contrarium ferri viderentur, fore ut nec nubes, nec volitantia, aut proiecta in aere ad ortum tendere videretur. Terra enim propter celeritatem res illas omnes ad ortum praecurreret, et relinquere eas ad occasum videretur.

Quod si dicerent aerem una circumagi simili velocitate, tamen adhuc res illas in aere praecurreret et terra et simul circumactus aer. Aut si et res illae iunctae aeri simul raperentur, tamen nec praecedere nec sequi videri possent, sed semper stare existimarentur, nec conspiceremus volantia aut proiecta usquam provehi aut progredi. Hi vero motus palam conspiciuntur. Quare si terra non staret, nec velocitas, nec tarditas motuum diiudicari posset.

〈I.7〉 CAPUT VII: