eo circulo, qui per polos ducitur, sunt et ipsa ex diametro opposita, et tropica appellata, ut E Z. Horum alterum ab aequinoctiali in meridiem, ut E, vocetur hibernum, alterum vero oppositum in boream, ut Z, aestivum.
Cogitetur Conclusio i. m. W autem unus ille et primus motus ambiens reliquos omnes circumscriptus, et quasi determinatus a circulo maximo per utrunque polum ducto. Qui quidem circulus et ipse circumagitur et reliqua omnia secum circunducit ab ortu ad occasum circa polos aequinoctialis fixos in eo circulo, qui vocatur meridianus. Hic eo tantum differt a praedicto, quod non semper transit per polos obliqui circuli et continue rectos angulos ad horizontem facit.
Vocatur autem Meridianus, Meridianus i. m. W qui,a cum situs ipsius utrunque hemisphaerium subterraneum et superius in duo aequalia secet, efficit medietates dierum et noctium.
Secundus autem et varius motus, qui ambitur a priore, et ambit omnium errantium orbes, etsi vehitur a priore, tamen contra ipsum circumvolvitur circa polos obliqui circuli, qui cum et ipsi in eo circulo qui primam facit conversionem, hoc