PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 76v

Facsimile

tum vero, quod fit ex ea, quae ex centro, partium est 3600, colligetur quadrati lateris Quadrati i. m. W quadratum 7200, lateris vero trianguli 10800. Trigoni i. m. W Quare longitudo rectae lineae quae subtenditur nonaginta partibus, talium est 84, scrupulorum 51, secundorum 10 proxime, qualium diameter est 120. Quae vero subtenditur partibus circumferentiae 120 earundem fit 103, scrupulorum 55, secundorum 23.

Porro Porisma de subtensa circumferentiae reliquae ad semicirculum i. m. W hae subtensae, de quibus dixi, sint hoc modo sumptae faciliter ex his demonstrationibus, eritque perspicuum inde, datis rectis, facile etiam dari subtensas residuae circumferentiae in semicirculo, cum quadrata earum coacervata diametri quadratum constituant. Ut, quoniam recta subtensa partibus 36 demonstrata est esse partium 37, scrupulorum 4, secundorum 55, et quadratum eius 1375, scrupulorum 4, secundorum 15, diametri vero quadratum partium 14400, fiet rectae lineae, qua residuae partes in semicirculo subtenduntur, videlicet 144, quadratum partium 13024, scrupulorum 55, secundorum 45. Ac est longitudo eius earundem 114, scrupulorum 7, secundorum 37 proxime, in reliquis quoque similiter.

Sed Lemma i. m. W quomodo ab istis reliquae subtensae pro singulis circumferentis partibus den-