PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Geber, Liber super Almagesti

Nürnberg, Johannes Petreius, 1534 · 90

Facsimile

secundum continuitatem signorum ex hac medietate circuli sunt semper decliuiores ad septentrionem, quam sectiones eius antecedentes, et in illis, quae ex eis sunt apud duo puncta duarum aequalitatum superfluitas est maior, et in illis quae ex eis sunt apud duo puncta duorum tropicorum superfluitas est minor. Et in medietate sphaerae iterum contraria isti medietati scripsit Timocaris de stella quae est super cor leonis, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 21. parte et tertia, Abrachis uero 20. partibus et duabus tertijs, nos autem inuenimus declinationem eius 19. partes et medietatem et tertiam partis. Et de stella quae, dicitur azimek alahazel, scripsit Timocaris, quod declinat ad septentrionem ab aequatore diei parte una et duabus quintis partis, Abrachis uero tribus quintis partis tantum, nos autem inuenimus eam declinatam ad meridiem ab aequatore diei medietatem partis. Et de stella ex tribus stellis quae sunt in cauda ursae maioris, quae est in extremitate caudae, scripsit Arsatilis, quod est inclinata ad septentrionem ab aequatore diei 61. parte et medietate partis, Abrachis uero 60. partibus et medietate et quarta, nos uero inuenimus declinationem eius 59. partes et duas tertias partis. Et de stella extremitatis sequente, et est illa, quae est in medio caudae, scripsit Arsatilis, quae est declinata ab aequatore diei ad septentrionem 67. partibus et quarta partis, Abrachis uero 66. partibus et medietate, nos uero inuenimus eius declinationem 65. partes. Et de stella tertiae extremitatis, quae est quasi ipsa sit origo caudae, scripsit Arsatilis, quod ipsa declinat ad septentrionem ab aequatore diei 68. partibus et medietate partis, Abrachis uero 67. partibus et duabus tertijs partis, nos autem inuenimus eius declinationem 66. partes et quarta partis. Et de azimek arami scripsit Timocaris, quod declinat ad septentrionem ab aequatore diei 31. parte et medietate partis, Abrachis uero 31. parte, nos autem inuenimus eius declinationem 29. partes et medietatem partis. Et de stella ex duabus stellis luminosis, quae sunt in rubetiae scorpionis, quae est in extremitate azubenae meridiani, scripsit Timocaris, quod declinat ad meridiem ab aequatore diei 5. partibus, Abrachis uero 5. partibus et tribus quintis partis, nos autem inuenimus eius declinationem 7. partes et medietatem partis. Et de stella quae est in extremitate azubenae septentrionalis ex eis, scripsit Timocaris, quod declinat ad septentrionem ab aequatore diei parte una et quinta partis, Abrachis uero duabus quintis partis, nos autem inuenimus eam declinatam ad meridiem ab aequatore diei parte una. Et de stella luminosa quae est in pectore scorpionis, quae dicitur cor scorpionis, scripsit Timocaris, quod declinat ad meridiem ab aequatore diei 18. partibus et tertia partis, Abrachis uero 19. partibus, nos autem inuenimus eius declinationem 20. partes et quartam partis. Et de istis stellis etiam omnibus secundum quod sequitur quaecunque sunt oppositae illis stellis, inueniuntur cursus earum in latitudine omnes, quando comparantur cum aequatore, decliuiores ad meridiem secundum illam comparationem quam fuerunt in duabus partibus antecedentibus, et peruenit per ista omnia, quod motus localis sphaerae stellarum fixarum in longitudine secundum continuitatem signorum est iterum pars una secundum quod praecessit ex sermone nostro in omnibus 100. annis secundum propinquitatem, et duae partes et duae tertiae partis in 265. annis, qui sunt inter considerationem Abrachis et nostram considerationem, et comprehensio illius est per superfluitatem quae inuenitur in latitudine stellis, quae sunt apud duo puncta duarum aequalitatum est manifestior, et illud est, quoniam stellam mediam pliadum Abrachis quidem inuenit declinatam ad septentrionem ab aequatore diei 15. partibus et sexta partis, nos uero inuenimus declinationem eius 16. partes et quarta partis. Iam ergo declinat ad septentrionem quidem in tempore, quod fuit inter nos et inter Abrachis parte una et duabus 12. partis unius. Et manifestum est, quod illud est propinquum quantitati qua superfluit latitudo ab aequatore diei duarum partium et duarum tertiarum partis orbis signorum, quae sunt in postremo arietis ex motu locali in hoc eodem tempore in longitudine secundum succesionem signorum. Et stellam quidem quae dicitur alhaioch, inuenit Abrachis declinatam ad septentrionem ab aequatore diei 40. partibus et quinta partis, nos uero inuenimus eius declinationem declinatinationem ed. 21. partem et 5. partis, facta est ergo decliuior ad septentrionem 4. quintis partis, et illud iterum est quantitas, qua superfluit latitudo ab aequatore diei duarum partium et duarum tertiarum partis orbis signorum, quae sunt in medio tauri. Et stellam stella ed. quae est super humerum antecedentem superbi, inuenit Abrachis quidem declinatam ad septentrionem ab aequatore diei parte una et 4. quintis partis, nos uero inuenimus eius declinationem duas partes et medietatem. Facta est ergo decliuior ad septentrionem, quasi duabus