De nocte autem primitus Lunam capiemus, deinde Solem. Post hec illos qui plures rationes oecodespotie habuerint erga Lunam et precedens plenilunium et partem fortunae. Si vero hoc defuerit, et coniunctionalis extiterit Solis ac Lunae praecedens copulatio, horoscopum ultimo sumemus; si autem plenilunaris, partem fortunae.
Quod si ambo luminaria aut etiam propriae factionis oecodespotes in apheticis locis fuerint, is erit capiendus qui in loco aphetico magis principali fuerit inventus. Tunc autem solus oecodespotes preponendus erit, quando et principaliorem locum tenuerit et ad utrasque factiones oecodespotiae habuerit rationem.