Observandae autem sunt configuratorum locorum superelevationes et stellarumque aspectus; illis enim genituris in quibus fuerit figurationis super elevatio aut in quibus idem signum proxime erit aut epanaphora, id quod magis authenticum ac fortius est amicitie et inimicitie tribuemus; illis vero in quibus aspectus stellarum ad beneficentiae ac fortitudinem melius se habuerit, id quod utilius est amicitiae et inimicitie magis dissolubile cedendum est. In his autem synastriis et controversiis que ad aliqua tempora a nonnullis sunt constitutae, ad stellarum motus in utraque genitura attendendum est, hoc est in quot temporibus motus stellarum alterius geniturae ad alterius geniture loca perveniunt; secundum enim hec tempora particulares amicitie et inimicitiae conflantur, paucissimo quidem tempore usque ad eiusipsam dissolutionem permanentes, plurimo autem usque ad alterius cuiuscunque stelle, que postea ascendat apprehensionem.