PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 90r

Facsimile

Secundum vero genituram, quando quando in angulis aut epanaphoris peragraverint, et maxime in primis, dico autem sus in eis que sunt secundum ascensiones et caeli mediationes.

Inefficatissimi autem sunt, quando secundum mundum in alienis aut in dissimilibus fuerint locis, et occidentales aut retrocesserint suis cursibus; secundum genituram autem, quando ab angulis declinaverint.

Ad universale autem tempus apotelesmatis considerare opus est utrum matutine an vespertini sint ad Solem et ad horoscopum, quoniam quadrae que utrunque eorum antecedunt et eorum diametrae matutinae sunt, reliquae autem et sequentes vespertinae, et utrum in angulis sint an in epanaphoris: matutini enim existentes aut angulares ab initio fiunt efficatiores, vespertini autem aut in epanaphoris tardius operantur. Precedens igitur forma eidem considerationis que est secundum speciem, cui semper adherere oportet convenit, hanc hunc habet modum. Incipiemus autem iam secundum propositum ordinem a primo, sermone qui est de parentibus.