Cum itaque multimoda ea sit species, que impetus anime disponit, merito utique et huiusmodi etiam considerationem non simpliciter neque ut evenit faciamus, sed ex pluribus et variis obsevationibus. Signorum enim diversitates †continentiae† Mercurium et Lunam aut eas stellas que †eorum† predominatum eorum sunt sortitae cominatuscontinuerint, plurimum possunt ad animarum proprietates conferre. Stellarum quoque figurationes quae ad propositam speciem habent rationem atque etiamfigurationes ad Solem et ad angulos, idiotropia etiam proprietas secundum ipsam naturam cuiuslibet stellarum ad motus anime conducit.