ut plurimum convertunt ac nihil etiam minus quando luminaria aliquem ex angulis peragraverint. Nam iuxta huiusmodi eorum habitudines statuum intensiones ac remissiones per tempora mutantur, quemadmodum iuxta Lunae habitudines ⟨…⟩ αἵ τε ἀμπώτεις is left untranslated; Hübner p. 157, l. 1051 et refluxus. Ventorumque mutationes huiusmodi ortuum angularitates precipue perficiuntur adversus quos utique in ipsis ventos Lunae latitudo peragrationes in ipsis facere deprehenditur. Ubique autem convenit cognoscere quod universalis quidem ac prima causa supposita precedit, particularis autem sequitur autem particularium accidentium causa; quodque operatio tunc maxime stabilitur ac fortior redditur, cum stelle universalium oecodespotiam possidentes cum particularibus etiam fuerint figuratae.