PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 92v

Facsimile

fortunatas, quas etiam corruptionis ministras appellant, a sue nature convenientia removentes in contrarium collocarunt. Mars namque, quotiens in melius revocatur, profectus suos in meliora multiplicat; in sui natura persistens, infortunium in deterius redundat. Saturnus ergo pro expressa ipsius frigiditate diurnus vocatur. Illius etenim naturam diei calor mitigat. Mars autem nocturnus ponitur, quoniam ipsius siccitatem noctis humor temperat. Eodemque denique modo in omnibus infortunatis. Cum enim in contrarium se applicant vel divertunt, eorum minuitur infortunium, dum earum earum] add. et del. mod M roboratur moderatio.

⟨I.8⟩ ⟨De virtute stellarum secundum locorum diversitates et earum mansiones a Sole⟩

⟨L⟩una Luna] i. m. M equidem et stelle nocturne in augmento sive diminutione secundum loca earum ⟨et⟩ et] VV1; sup. l. M (perhaps other hand) mansiones a Sole vires suas permutare creduntur. A primo namque ipsius Lune exortu donec atharbe atharbe] atarbe V1 primum occupet, quod medium prioris lucis dicitur, in ipsius lunaris corporis natura humor videtur prevalere. A medio item prioris lucis quousque Soli opponatur, calor dicitur preesse. Ab ipso quidem totius lucis complemento donec atharbe atharbe] atarbe V1 secundum insideat, quod medium secunde lucis nominant, regnat siccitas. A medio demum secunde lucis quousque Soli iungatur, viget frigiditas.

Erratice igitur stelle a sui ortus primordio quousque moram primam consequa⟨n⟩tur consequantur] BV1; consequentur V, humectant. Ab eo quidem loco quousque ad Solis oppositionem ventum fuerit, calescunt; a a] corr. ex ad M Solis rursum oppositione donec secundam moram obtineant, desiccant. Cum autem hic locus relinquatur relinquatur] relinquitur V; relinquetur V1 quousque Solem succedant, frigescunt. Diversa namque vis earum naturalisque moderatio, preterea quia in hoc circulo altera alteri quasi victrix prefertur secundum earum mansiones et loca huius rei cognitionem insinuant. Ex hoc demum, quod in circulo per diversitatem sive potius rerum alterationem recensetur, quod dictum est nobis manifestius innotuit.

⟨I.9⟩ ⟨De natura stellarum que in zodiaco consistunt et de diversitate earum virtutis⟩

⟨S⟩uperius Superius] V1 de natura erraticarum et de virtutis earumdem operatione tractavimus. Sequitur de fixarum virtute et figurarum ⟨proprietate⟩ proprietate] VV1 et earum effectu. Ab hiis ergo que in zodiaco consistunt, prout ordo tract⟨at⟩us tractatus] BVV1 expostulat, sumamus exordium.

⟨Aries⟩ Aries] V1; vac., i. m. M Stelle ergo que in capite Arietis firmantur Martis et Saturni naturam eorumque moderationem obtinent. Que autem stelle nares illius possident, Mercurii naturam assumunt, earum tamen temperantia ad Saturni naturam naturam] add. et del. eius moderationem M aliquantulum se inclinat. Que in posteriori pede continentur, Martis naturam eiusque moderationem non fugiunt. Et que super renes super renes] add. vel caudam V locate sunt, Veneris naturam sortiuntur.

⟨Taurus⟩ Taurus] BV1; vac. M Stelle quoque que in fixura narium conspiciuntur conspiciuntur] corr. ex conspiuntur M, Veneris naturam subierunt. Harum tamen moderatio nature Iovis aliquantulum adhesit. Azoreie Azoreie] corr. ex Adoreie M; Azorcie V quas latino sermone Capellas Capellas] corr. in caprellas M (perhaps other hand) dicimus tam Lune quam Martis Martis] Iovis V naturam earumque moderantiam non expellunt. Sed que perlucida et rubicunda rubicunda] corr. ex rubicundan M in Tauri capite videtur videtur] add. et del. ipse M, ipsa enim Aldebaram Aldebaram] Aldebaran V1 sermone arabico, latine autem Scabro potest dici, nature Martis eiusque moderationi succumbit. Alie demum stelle Saturni naturam imitantur. Harum tamen compositio Mercurii naturam paululum subiit. Et que ⟨in⟩ in] V Tauri cornua, non relinquit Martis naturam eiusque eiusque] VV1; corr. ex eius M (perhaps other hand) compositionem non amisit.

⟨Gemini⟩ Gemini] BV1; vac., i .m. M Quedam in pedibus Geminorum stelle cernuntur, quarum natura et si Mercurio adhereat, venerie tamen moderationis paululum usurpat. Que autem in femore Geminorum anatra anatra] add. sup. l. id est lucida M (other hand); om. B; vac. V; a natura V1 videtur, Saturni nature eiusque permixtioni permixtioni] operationi V sociatur. In utroque Geminorum capite due perlucide deprehenduntur, quarum que prior precedit, nature Mercurii se subiungit; hec a quibusdam Flannai Flannai] Flannaa V [nominantur] nominantur] om. VV1 nominatur nominantur] corr. ex nominantur M , a Grecis tamen qui huic sub quodam debite venerationis officio munus offerebant Assere Assere] add. id est Ara V; Assare V1 nuncupatur. Altera quidem, quem quem] quam V1 Herculem dicunt, nature Martis subiciunt.

⟨Cancer⟩ Cancer] V1; vac., i. m. M Que autem in pedibus Cancri stelle notantur, et si Mercurii nature se supponant, Marti tamen aliquantulum se inclinant. Earum vero que sunt in eius ventre, Azabene scilicet scilicet] M (perhaps other hand); om. BVV1, proprietas Saturni et Mercurii nature non repugnat. Que autem in eius pectore locatur In M, there is a hole in the parchment in the middle of this word., nubis nubis] add. et del. g M queque gerit speciem vocaturque Meellef Meellef] Melloef V, Lune et Martis equatur nature. In utraque Presepis parte sunt due stelle que duo Asini Asini] corr. ex Asani M dicuntur, Martis videlicet et Solis efficaciam assequantur assequantur] assequuntur V; assecuntur V1, quarum quarum] corr. ex quare M complexio manifeste abscidit et destruit.

⟨Leo⟩ Leo] BV1; vac., i. m. M Sunt iterum stelle due in Leonis capite que Saturno conveniunt, sed ad Martis naturam aliquantulum accedunt. Tres autem ille que in Leonis cervice fulgentes Saturni naturam sequntur et ad Mercurii temperantiam inclinantur. Ea vero perlucida que cor Leonis vel potius alio nomine dicitur Almalaki Almalaki] Almalaci V a Martis et Iovis Iovis] add. et del. non recedit M natura non recedit. Que in lumbis in lumbis] add. et dorso V existunt et que in cauda fulgent, Veneris et Saturni naturam non amittunt. Sed que femoribus adherentes Veneris nature se adhibent, de Mercurio tamen paululum retinent.

⟨Virgo⟩ Virgo] BV1; vac., i. m. M Sunt quedam in Virginis capite et in extremitatibus ale dextre, que dum Mercurii naturam ostendunt, Marti[s] Martis] Marti V tamen in modico se supponunt; alias quidem eiusdem ale perlucidas Mercurio sociari, sed in parte Venerem dicimus imitari. Est quedam refulgens in ala dextra, que dicitur Almuredeme Almuredeme] corr. ex Almuredine M; Almuredene B; Almuredine V Lilutaf, Saturni Saturni] iter, then del. M naturam et Mercurii non relinquens. Alcimec Alaazel Alcimec Alaazel] MV1; Aleeimac Alazel V que in Virgine deprehenditur et si nature Veneris adhesit, Mercurio tamen paululum se subiecit. Que vero in pedum extremitate et vestium novissimis denotantur, Mercurio quidem, sed etiam Marti partim conceduntur.

⟨Libra⟩ Libra] BV1; vac.,i. m. M In Libre scapulis due perlucide cernuntur, quas Ptholomeus caudarum Scorpionis extremitates nominavit. Iovis et Mercurii naturam non abstulit. Que in medio medio] add. et del. i M Azebenin Azebenin] Zebani Azebau V Saturni naturam assumpserunt, Mercurio tamen aliquantulum adheserunt.

⟨Scorpio⟩ Scorpio] B; vac., i. m. M; i. m. V1 Scorpionis latera quedam prefulgentes obtinent, et si Martis nature, Saturno etiam aliquantulum respondent.