PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 142r

Facsimile

habitationis extremitatibus morantur homines silvestres valde, alios silvestres valde, alios] valde silvestres I homines comedentes et maligni spiritus et bestie illudentes hominibus hominibus] hoc est I propter discrepantiam aeris illarum regionum, quia frigus durat multum in locis in quibus habitant illi de septentrione et est illic continue nec ab eis abscinditur. Et status aeris est ibi hyemalis et planete illarum terrarum sunt magne et animalia modice convenientie cum hominibus. Et isti nominati sunt generaliter Ethiopiani.

Et illi qui habitant inter solstitium estivale et has septem stellas, quia Sol non pervenit ad cenith ipsorum capitum nec multum elongatur ab eis, est eorum aer complexionis temperate et, quamquam mutatur, non magnum fit cambium de calore in frigus. Unde sunt caloris est eorum … caloris] om. I et coloris mediocris et magnitudo suorum corporum temperate temperate] temperata I et natura eorum complexionis bone, et habitationes sunt continue et habitationes sunt continue] om. I propter temperantiam locorum et eorum mores domestici. Et inter istos illi qui accedunt ad meridiem, qui secundum Hali hic hic] hii I sunt de tertio, quarto et quinto climate, sunt ut plurimum magis intelligentes et maioris ingenii et 〈habent vim maiorem〉 habent vim maiorem] I; viri maiorem M sciendi facta stellarum, eo quod zodiacus signorum et planete sunt magis circa cenith suorum capitum et motus suorum intellectuum conveniunt stellarum motui. Unde sunt inventi magni studii et quadruviales scientias leviter attingunt qui morantur in terris que temperate sunt sunt] complexionis add. I inter frigus, quod per viam congelationis spiritus ingrossat, et calorem, qui per viam resolutionis spiritus exsiccat, et appropinquant meridiei.

Et illi qui sunt in parte orientis sunt masculiniores et fortiores fortiores] fortiorum I cordium demonstrantes omnes res suas, hoc est aperte facientes, eo quod pars orientis est dextrum firmamenti et ab illa parte ascendunt stelle stelle] omnes add. I et inde apparet lux et virtus Solis et hec hec] pars add. I similiter est diurna masculina. Et propter hoc illi qui sunt in parte orientali habent posse maius secrete tenendi, faciendi res miraculosas et astronomiam astronomiam] astrologiam I sciendi quam illi qui sunt in occidentali parte.

Et illi qui sunt versus occidens sunt feriores, feriores] fortiores I cordibus blandiores et res suas ut plurimum cooperiunt et abscondunt, eo quod pars ista lunaris est quia luna post coniunctionem apparet primo aperte aperte] in I occidentali. Et propter hoc dicta est pars ista nocturna, femininia, sinistra, orientali contraria. Occidentales quidem quidem] equidem I multum suos interficiunt inimicos cum eos superant, et hoc non est nisi propter magnum quem habent metum metum] victum I de eis eis] ipsis I ne insurgant vice alia contra ipsos. Hec enim contentiones similes sunt contentionibus mulierum et iste condiciones maxime veritatem habent in illis qui sub eisdem lineis equedistantibus morantur et intelliguntur ut in pluribus. intelliguntur ut in pluribus] intelligitur ut in plurimum I

Et quelibet istarum partium habet in se particulares status naturalium morum et legum, nam ex diversitate aeris comprehendentis provenit diversitas complexionum et morum. Que quidem diveristas aeris secundum generalem influxum causatur a diversa habitudine Solis secundum quod iam dictum est, quamquam etiam aliquando aer mutatur a particulari situ terre, ut quia bassa, alta aut vicina maribus aut montibus. Et secundum hoc etiam complexiones et mores hominum in talibus locis variantur. Et de talibus particularibus particularibus] om. I proprietatibus terrarum est quod in aliqua terra multi sunt multi sunt] inv. I laboratores terre quia terra sua conveniens est huic, et alii sunt marinarii quia mare vicinum est eis, et alii ditiores eo quod multum fructificat terra eorum, et et] ita add. I inveniuntur nature proprie cuilibet terrarum ex convenientiis naturalibus que sunt inter climata particulares. Unde credidit Hali quod non sit aliquis laborator qui habeat filium in terra labore labore] ei add. et del. M; labore eius I enutritum qui sit alterius magisterii quam