PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

〈Commentum Cracoviense in Quadripartitum a. 1463〉

Memmingen, SB, 2º 2,34 · 158r

Facsimile

caristiam, quoniam Sol et medium celi celi] celum I concordant cum auro, ascendens autem et Luna cum annona, quia similia sunt corporibus. Et omnes res cuius significator in firmamento fortunatus fuerit, erit cara. Et si intellexisti quod demonstravimus, debes scire quod aurum concordat cum Sole, moneta autem aurea cum Sole et Venere et Mercurio, cum Venere propter formositatem suam et et] om. I cum Mercurio propter eius scriptum. Annona concordat cum Luna, carnes cum Marte propter decolationem et coctionem, fruges cum Venere propter odorem et dulcedinem suam. Res amare et acute comburentes sunt Martis, acetose et stiptice Saturni, dulces concordant cum Iove, crasse cum Venere, multorum saporum cum Mercurio, humide auqose cum Luna, putreffere putreffere] putrefacte I et mali odoris cum Saturno, et que sunt boni odoris cum Iove et Venere. concordant cum Iove … Venere] Iovis, crasse Veneris, multorum saporum Mercurii, humide auqose Lune, putrefacte et mali odoris Saturni, et que sunt boni odoris sunt Iovis et Veneris I Similiter colores poteris intelligere quia nigredo est Saturni et de vermilio similiter. Et ita scire poteris omnem rem per concordantiam suam: Anguli etiam concordant cum auro et argento, angulos sequentia cum annona, cadentia vero cum hiis que hominibus neccessaria non sunt. Cum igitur fortune fuerint in angulis horum locorum, care fiant fiant] fient I res concordantes cum illo loco. Et cum sciveris planetam concordantem cum re, inspice ad horam eclipsis aut coniunctionis aut oppositionis quomodo ibi existit ipse planeta. Et si fortunatus fuerit et potens, significabit caristiam istius istius] illius I rei et exaltamentum eius, infortunatus si fuerit, infortunatus si fuerit] et si infortunatus fuerit I significabit vilitatem eius. Hec Hec] Hoc I enim adiungas hiis que diximus de eo quod operabitur aer in omnibus fructibus et salvationem navium et earum submersionem. Et secundum quod fuerit res illa quam inspicere vis ante tempus illud, scies res quando viles fiant vel care et scias omnia quam … omnia] et scias et I hec que sequuntur. Verbi gratia, quando sciemus quando unus rex melior melior] om. I prehabitur cum alio, sciemus quod ille cuius terra est habundans vincet illum cuius terra terra] res I est cara. Et similia quia mortalitas et infirmitas semper caristiam sequuntur eo quod homines oportet comedere mala cibaria quibus dampnantur complexiones, propter hoc habent infirmari et mori. Scias etiam factum caristie et habundantie propter multitudinem multitudinem] et add. et del. I aquarum et fortificationem earum et a frigore et calore, quia quando stelle significaverint multas fumositates humidas, fiunt inde multe pluvie. Et si fuerint fuerint] fuerit I in tempore quo neccessarie neccessarie] necesse I sint, habundantiam victualium demonstrabunt, et si in tempore in quo non sint neccessarie, dampnamentum et minutionem eorum significabunt. Idem facit calor et frigus, quia si calor fuerit quo conveniat, significabit salvamentum omnium fructuum a putrefactione, et si fuerit in tempore quo non expedit, desiccabit totum totum] utum M (totum is expected) fructum terre antequam complentur et deperdetur, similiter de lacustis, gusanis, id est brutis et muribus, quia si multe venerint, destruent omnes fructus terre, et si fuerint pauci, poterint salvari. Que omnia scire poteris per astronomiam. quia si calor fuerit … astronomiam] om. I Ex quibus apparet quod due generales considerationes requiruntur ad hoc ut sciatur valor alicuius frumenti aut alterius rei. Prima ut consideretur generalis generalis] singularis I qualitas temporis conveniens conveniens] si convenit I cremento talis frumenti, per quod scietur si multiplicabitur aut minuetur. Secunda ut consideretur dispositio partium celi concordans cum tali frumento, per quam cognoscitur frumenti appretiatio vel vilificatio. Generales autem dispositiones temporum et statuum suorum fiunt maxime propter Solem. Quas quidem qualitates possunt prescire etiam illi qui nichil sciunt de arte quadruviali. Quanto ergo magis illi qui sciunt, satis notum est.