PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 78r

Facsimile

lunarium lunarium] corr. ex luminarium quantitate, et estimabat quod in transitu eius longitudo ad meridiem fuerit maior tribus diametris lunaribus lunaribus] corr. ex luminaribus donec locus eius, secundum quod Ptolemeus numeravit, esset in 23 gradibus et duabus terciis Tauri. Nam fuit in anno Nabonassaris 486to in mense Phemimit in vespertino diei primi eius, Sole secundum cursum medium in 29 gradibus 30 minutis Arietis existente; ideoque longitudo vespertina Mercurii a loco Solis medio fuit 24 gradus 10 minuta. Item, ut scripsit Dionisius, in anno eius 28vo die septima mensis Geminalis, visa fuit stella Mercurii obvia capitibus Geminorum, meridionalior quidem capite Gemini Sequentis secundum quantitatem tertie partis diametri Lune, et videbatur distare ab eodem capite paulominus duplo eius quod est inter duo capita. Et quia caput Gemini Sequentis secundum numerationem Ptolemei tunc erat in 22 gradibus, 40 minutis Geminorum, elicitus est Mercurius videri in 29 gradibus 20 minutis Geminorum. Et consideratio fuit anno Nabonassaris 491mo 5 diebus transactis mensis Phormite hora noctis prima, Sole secundum medium cursum in 2 gradibus 50 minutis Geminorum existente. Quare longitudo vespertina Mercurii a loco Solis medio fuit 26 gradus 30 minuta. Preterea differentia mediorum locorum Solis in his duabus consideracionibus fuit 33 gradus 20 minuta, sed differentia longitudinum vespertinarum 2 gradus 20 minuta. Differentia autem longitudinis cui comparem querimus supra longitudinem primam harum considerationum est 1 gradus 40 minuta. Accipienda est itaque pars proporcionalis ex 33 gradibus 20 minutis secundum proporcionem unius gradus 40 minutorum ad 2 gradus 20 minuta. Ipsa autem provenit fere 24 gradus addendi ad locum Solis medium prime considerationis, scilicet 29 gradus 30 minuta Arietis. Prodibuntque 23 gradus 30 minuta Tauri, in quo quidem loco Sole existente fit longitudo Mercurii vespertina maxima 25 gradus et 50 minuta.

Reperta est igitur longitudo compar prime. In quibus differentia locorum Solis mediorum est 95 gradus 20 minuta, cuius medietas 47 gradus 40 minuta adiecta loco Solis prime considerationis, qui fuit 18 gradus 10 minuta Aquarii, producit 5 gradus 50 minuta Arietis. Linea ergo per centrum mundi et longitudinem longiorem et propiorem ecentrici Mercurii transiens hoc tempore fuit in sexto gradu Arietis, que per observationes Ptolemei predictas venit ad 10 Arietis. Et quia inter has Dionisii et Ptolemei considerationes fuere 400 anni fere, constabit hanc lineam motam esse in 400 annis per 4 gradus; quare in 100 annis mota fuit per gradum unum fere. Sed et [in Tauro] Tauro] perhaps del. in tanto tempore tantus stellarum fixarum motus suo in loco per Ptolemeum predicabatur. Quare apertum est quod intendimus.

⟨IX.13⟩ 13. Ampliori observationum testimonio idem confirmare.

Dionisius ille, quemadmodum scripsit Ipparchus, in anno 24to 18 diebus mensis Leonum transactis consideravit Mercurium hora vespertina precedere Spicam, scilicet contra successionem signorum, plus tribus gradibus parum. Et ideo secundum Ptolemei numerationem numerationem] corr. ex considerationem V2; considerationum W Mercurius erat in 19 gradibus 30 minutis Virginis. Fuit autem hec consideratio in anno Nabonassaris 486to 30 die mensis decimi Beun; ideo Sol secundum numerationem per medium