PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 141r

Facsimile

〈VIII.2〉 Capitulum II: De lactei circuli situ

Sed non erraticarum quidem stellarum ordo sic nobis expositus sit. Nunc autem consequenter que de situ lactei circuli dicuntur quam maxime possibile sit et, ut singulas observavimus partes, conabimur particulares eius apparentias figurare.

Quod igitur lacteus hic circulus non simpliciter circulus, sed zona quedam est quasi colorem tota retinens lactis, unde nomen quoque sibi attributum est, quodque zona huiusmodi non equalis et regulata est, sed et latitudine et colore et stellarum frequentia ex ex] add. s. l. G situ denique differens atque varia, et quod dupplex in quibusdam partibus, ipso etiam visu facile perspicitur. Particulariora vero quibus curiosa observatione opus est sic se habere invenimus: duplices zone partes alteram coniunctionum, quasi enim coniunctiones sunt, ad Thuribulum habent, alteram in Ave, et precedens quidem zona nequaquam alteri copulatur. Defectus enim habet in coniunctionibus tam ad Thuribulum quam ad Avem. Sequens autem relique lactei circuli parti coniuncta est et unam efficit zonam, per quam prope qui per mediam mediam] corr. ex mdiam G ipsam proxime maximus describitur circulus pertransit. De qua primo verba faciemus ab australissimis partibus eius incipientes.

Que igitur per pedes centauri feruntur rariores obscurioresque sunt, et ea quidem que in poplite posterioris dextri pedis est paulo australior est quam borealis linea lactis, similiter que in genu anteriore sinistro est et que sub posteriore dextero talo. Que vero in posteriore sinistro brachio aspicitur ea in medio lacte collocata est. Sed illa que in eodem talo invenitur et que in anteriore dextero thalo utreque distant ab extremitate australi ad septentrionem duabus proxime partibus quales maximus circulus habet 360. Sunt autem partes posteriorum pedum mediocriter densiores. Deinde borealis quidem extremitas lactis 1 30′ proxime gradu ab illa distat, que in fere lumbis est, australis autem eam quidem intercipit que in concavitate turibuli est, de duabus vero contiguis que in ipso igne sunt borealem tangit, et similiter australiorem de duabus que sunt in bassi. Que vero est in boreali ignis parte et que in igne medio collocatur in ipso lacte utreque site sunt, he partes rariores magis sunt. Deinde borealis pars lactis tres Scorpionis spondillos intercipit qui ad spiculum sunt et succedentem spiculo nebulosam conversionem, meridionalis vero extremitas eam quidem tangit que in anteriori dextro talo Sagitarii, intercipit autem illam que in manu sinistra est. Illa vero que in australi Sagittarii parte locatur extra lac omnino est, est] add. s. l. G que autem in spi-