PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 207v

Facsimile

mediorum motuum congruunt gradus periodici motus 20 48′ 21′′, his quoniam precise capti sunt pro 21 10′ usi sumus. Additionis autem subtractionisve gradus 3 45′, —totidem enim proxime hic quoque sunt, quoniam in maximis longitudinibus apparentes secundum longitudinem motus minores sunt quam periodici—, subtraximus ab ipsis, et sic apparentem preposite longitudinis motum secundum longitudinem invenimus graduum 17 13′ 21′′.

〈XII.7〉 Capitulum VII : Computatio tabule stationum

Verum ut etiam in m〈e〉diis mediis] corr. ex mdiis G longitudinibus que sunt inter mediam et maximam minimamve facile possimus invenire in quibus particulis epicycli singuli planete standi phantasiam faciunt, tabulam composuimus versuum 31 31] corr. ex 30 A et ordinum 12, quorum primi duo numeros periodice longitudinis continent per sex gradus omnes adauctos, reliqui vero decem distantias equate inequalitatis singulorum quinque ab aparentibus maximis epicyclorum longitudinibus primi quidem in singulis ordines primarum stationum et secundi secundarum, harum magnitudines a predemonstratis de mediis minimis maximisque longitudinibus et ab excessibus qui sunt in intermediis longitudinibus cepimus de quibus dictum est in iis que de tabulis inequalitatum exposita nobis sunt, cum de appositione sexagesimarum octavi ordinis sermo haberetur. In singulis enim periodice longitudinis motibus una cum magnitudine maxime differentie inequalitatis distantie quoque in epicyclo in quibus stationum perspicitur differentia demonstrantur. Sed primum quoniam demonstrati regressus qui fiunt in maximis minimisque longitudinibus non continent stationes que ibi fiunt quando centra epicyclorum in ipsis maximis minimisque longitudinibus sunt, sed quando determinatam quandam distantiam in singulis planetis habent, cepimus cepimus] post corr. G etiam ab istis eas magnitudines que ipsis maximis et minimis longitudinibus congruunt hoc modo.

Primum in stellis Saturni ac lovis, quoniam nullo sensibili de quo curandum sit distantie epicyclorum que sunt in ipsis minimis et maximis longitudinibus differunt ab expositorum expositorum] post corr. G locis distantiis, inventos in eis inequalitatis numeros qui colliguntur ab apparentibus maximis epicyclorum longitudinibus in versibus suis congruenter apposuimus, hoc est maximarum quidem longitudinum in versibus qui 360 numerum continent, minimarum vero in versibus qui 180 numerum continent. Demonstratum autem est in stella Saturni quod distantia que fit in maxima excentricitatis longitudine a minima epi-