PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 231r

Facsimile

ad matutinum ortum transit epicycli gradus 10 inveniuntur per quos in dictis 16 diebus proxime consequenter ad apparentia movetur.

His demonstratis, illa iam que de apparitionibus Mercurii eclipticis accidunt consideranda sunt, et primo quod in principio Scorpionis, etiam si maximam ad successionem Solis distantiam faciat, faciat] corr. ex facit G vespertinus tamen apparere non potest. Lineetur Lineetur] post corr. G enim apparitionum descriptio, supponaturque E punctum circuli per medium in principio esse Scorpionis, in quo situ in occasu BED angulus talium est 69 qualium duo recti sunt 360, qualium vero que rectum subtendit 120, talium minus anguli recti latus 68 et maius 99. Quare qualium est BD universalis distantie arcus 10, talium etiam DE erit 17 39′, sed, quando stella dictum habet situm, australior est circulo per medium gradibus 3 proxime. Quare quoniam secundum expositas proportiones, qualium est LT latitudinis arcus 3, talium LE est 4 22′ et DEL 22 proxime eorundem, necesse est totidem removeri a vero Sole stellam, ut possit primo apparere. Quoniam ergo 20 58′ gradibus solum, quando in principio Scorpionis est, maxime a vero Sole distare potest, —id enim nobis per ea que de maximis a Sole distantiis tractavimus iam demonstratum est—, patet quia convenienter huiusmodi apparitiones deficiunt.

Deinde rursum simili apparitionum descriptione lineata, si E punctum in principio Tauri supposuerimus, matutinumque ortum ceperimus, quando stella secundum expositos motus 3 10′ proxime gradibus australior circulo per medium sit, et proportiones laterum que rectos angulos ambeant eedem sint, tunc habebimus arcum DE 17 39′ eorundem, et LE talium 4 37′ qualium est TL latitudinis arcus 3 10′, totum vero DEL 22 16′ eorundem. Quare hic etiam totidem gradibus distare a vero Sole stellam oportebit, ut primo apparere possit. Cum autem non ultra quam 22 13′ gradibus maxime possit in hoc situ, ut demonstravimus, distare, consequenter huiusmodi etiam apparitiones deficiunt, demonstrataque sunt nobis que proposuimus tam apparentibus quam expositis suppositionibus convenire

〈XIII.9〉 Capitulum VIIII : Doctrina ad particulares a Sole distantias apparitionum atque ocultationum

Hinc perspicuum est quod, etiam universaliter suppositis BD arcubus in singulis stellarum, datoque signorum