〈II.9〉 Capitulum VIIII: De iis que particulariter ad ascensiones secuntur
Quod autem, ascensionum temporibus hoc pacto nobis expositis, facilia intellectu omnia erunt que ad hanc partem pertinent, nec lineari ad singula ipsorum demonstratione nobis opus erit, nec longa tabularum compositione ex iis que dicentur, perspicuum erit.
Nam primum date diei aut noctis magnitudo numeratis propositi climatis temporibus capietur: in die quidem temporibus que a solari gradu ad eum usque qui ad sequentia signorum diametraliter opponitur, in nocte vero temporibus que a gradu diametraliter Soli opposito ad ipsum gradum solarem sunt. Collectorum enim una temporum quintadecima parte capta habebimus quot equalium horarum propositum spatium est, duodecima vero parte capta habebimus quot temporalis hora eiusdem spacii partium est.
Sed facilius quoque unius hore magnitudo invenietur, si ex proposita ascensionum tabula excessum scriptarum aggregationum capiemus, in die quidem in gradu solari, in nocte autem in diametraliter opposito tam in equinoctiali parallelo quam in proposito climate. Sexta enim parte inventi excessus capta, et si in boreali quidem semicirculo gradus quo intravimus est addita 15 unius hore temporibus, si vero in australi ab eisdem 15 temporibus temporibus] corr. ex partibus G subtracta, multitudinem partium temporalis proposite hore inveniemus.
Datas etiam temporales horas in horas equales reducemus, si diurnas diurnas] corr. ex diuernas A quidem in partes horarum illius diei, nocturnas vero in partes horarum noctis propositi climatis multiplicaverimus. Quintadecima enim huiusmodi temporum parte capta, multitudinem equalium horarum habebimus. Equales autem horas in temporales econtra, si multiplicaverimus ipsas in 15 et per partes horarum proprii spacii parciemur.
Dato nobis rursum tempore horaque qualibet temporali, sic orientem gradum circuli qui per medium signorum est capiemus: multitudinem horarum ab hortu Solis in die, in nocte vero ab occasu in correspondentes horarum partes multiplicabimus, et factum numerum a Solis gradu in die, in nocte autem ab opposito ei diametraliter gradu, ad sequentia signorum secundum ascensiones climatis dirrigemus, illumque gradum oriri oriri] corr. ex horiri G tunc dicemus ad quem numerus pervenerit.
Si vero medii celi super terram gradum capere voluerimus, temporales super horas a transacta meridie ad datam usque in correspondentes horarum partes multiplicabimus, fac-