PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 4v

Facsimile

vero mathematicum, si quis recte ipso utatur, utatur] corr. ex uetatur A firmam et imutabilem scientiam afferat, quoniam demonstratio arithmetica geometricaque via et ratione procedit, a a] add. G quibus dubitatio longe abest, placuit huic generi pro viribus maxime subvenire ac precipue illi eius parti que de divinis atque celestibus corporibus est. Sola enim hec de perpetuis que semper eodem modo se habent considerat, et propter ea ipsa quoque potest sine confusione semper eodem se modo habere ac percipi, quod proprium scientie est, ad cetera quoque genera non minus quam illa ipsa conferre videtur. Hec enim ad theologicum genus viam maxime preparat. Nam sola recte 〈propter〉 propinquitatem accidentium sensibilibus substantiis et moventibus quidem, motisque perpetuis vero atque impasibilibus, motibus quoque ipsis motuumque ordinibus immobilem et seperatum actum intelligere quodam modo potest, ad naturale quoque genus non parum conducit, quum conformis totius materialis substantie proprietas a progressivi motus conditionibus appreendatur, appreendatur] corr. ex apprendatur A veluti corruptibile quidem atque atque] add. G incorruptibile a recta recta] corr. ex recto G atque circulari, grave autem atque leve aut passivum atque activum ab eo quod est ad medium atque a medio. Vivendi autem agendique morum hec maxime omnium propter divinarum rerum similitudinem et mensuram faciet perspicaces, amoresque divine huius pulchritudinis studiosis iniiciet et ad simile anime statum quasi natura propter speculandi consuetudinem deducet. Hos igitur ipsi quoque amores speculationis rerum sempiternarum continue augere volentes que quidem inventa hactenus sunt, ab iis didicimus qui vere ac exquisite his disciplinis inheserunt et ipsi tantum afferre atque addere conamur quantum fere tempus quod inter nos et illos interfuit addere potest. Que igitur ad presens luce clarius perspeximus, ea omnia quam breviter aperteque ut vel qui aliquantulum in doctrinis pregressi sunt queant percipere, commentari conabimur. Verum ut absolute negotium hoc habeatur, cuncta que cuncta quae] corr. ex cunctaque G ad inspicienda celestia conferunt serie sua exponemus, sed ne sed ne] post corr. G longa nobis oratio contexatur, contexatur] corr. ex contexitur G que quidem a priscis exacte inventa sunt, ea brevius brevius] corr. ex brevis G enarrabimus, que vero vel nundum vel non commode tradita sunt, ea pro facultate nostra latius exponemus.

〈I.2〉 Capitulum II: De ordine huius doctrine

Propositi autem negotii huius illud precedit ut universalem terre totius habitudinem ad totum celum