CNX, et protrahatur AC linea. Quoniam igitur qualium DC linea demonstrata est 689 8′, talium erat etiam DE quidem linea 643 36′ 39′′, NE autem, cum sit medietas ipsius E, 44 28′ eorundem, eorundem] post corr. G et erit etiam tota DEN eorundem eorundem] post corr. G 687 56′ 47′′. Quare qualium DC corda est 120, talium erit DN 119 47′ 36′,′ et arcus suus talium 173 17′ proxime, qualium est circulus qui DCN triangulo circumscribitur 360. Quare angulus quoque DCN talium est 173 17′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 86 38′ 30′′. Quare arcus etiam epicycli MEX est 86 38′ 30′′, reliquus autem LAX 93 17′ 30′′ reliquorum ad semicirculum. Est autem etiam arcus AX, cum sit medietas ipsius arcus E, 47 38′ 30′′ proxime eorundem. Erit ergo etiam reliquus AL graduum 45 43′. Sed totus AB supponebatur esse 110 21′ eorundem, erit ergo etiam reliquus LB arcus quo Luna in medio secunde eclipsis tempore a maxima longitudine distabat graduum 64 38′.
Similiter quoniam DCN angulus 86 38′ proxime talium demonstratus est, qualium quatuor recti sunt 360, angulus vero CDN reliquorum ad unum rectum 3 22′, supponebatur autem totus ADB angulus 7 42′ eorundem esse, erit ergo reliquus angulus LDB qui subtendit arcum a medio longitudinis motu auferendum propter inequalitatem que fit penes LB arcum epicycli reliquorum graduum 4 20′. Quare Luna secundum longitudinem in medio secunde eclipsis tempore medie mota obtinebat gradus Arietis 29 30′, nam exquisite 25 10′ Arietis, tot scilicet, quot etiam Sol Libre gradus obtinebat.
〈IV.7〉 Capitulum VII: De emendatione mediorum longitudinis et inequalitatis motuum Lune
Quoniam igitur demonstravimus Lunam in secunda quidem antiquarum eclipsium in medio ipsius eclipsis tempore equaliter secundum longitudinem quidem 14 44′ gradus Virginis obtinuisse, inequalitatis autem a maxima epicycli longitudine gradus 12 24′, in secunda vero nostri temporis eclipsium medie similiter secundum longitudinem 29 30′ gradus Arietis obtinuisse, inequalitatis vero a maxima longitudine gradus 64 38′, patet quia in tempore quod inter predictas eclipsis interfuit reiectis integris circulis mota medie Luna est longitudinis quidem gradibus 21 4′ 46′′, inequalitatis vero gradibus 52 14′. Sed tempus a secundo anno Mardocempadi Thot 18 sequente decimonono ante mediam noctem media et tertia hore unius equalis parte